Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.9.1
Deinde ait: Beati eritis cum vos persecuti fuerint homines, et exprobrabunt, et dicent omne malum contra vos. Gaudete in illa die et exsultate: dico enim vobis, quia merces vestra multa est in coelis: sic enim faciebant et Prophetis patres eorum.
PL 20, 337B〔主は〕次に言う。「人々が汝らを迫害し、辱め、汝らに対してあらゆる悪を言うとき、汝らは幸いである。その日には喜び、躍り上がれ。実に私は汝らに言う、天における汝らの報いは大きい。彼らの父祖も、預言者たちに対して同じようにしていたからである」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.9.2
Omnia quae tempore persecutionis propter nomen Christi adversus justos persecutorum excogitare potest infanda perfidia, vel diversa opprobria ingerere, vel corpori poenas inferre; non solum patienter ferre debemus, sed etiam cum gaudio exsultationis accipere, propter futuram gloriam.
PL 20, 337B迫害の時に、キリストの名のゆえに、義人たちに対して、迫害者たちの忌まわしい背信が思いつきうるすべてのこと、すなわち様々な辱めを加えること、あるいは体に刑罰を加えることを、我々はただ忍耐して耐えるべきであるだけでなく、来たるべき栄光のゆえに、歓喜の喜びをもって受け入れるべきである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.9.3
Hoc enim ait: Gaudete in illa die et exsultate: dico vobis, quia merces vestra multa est in coelis. Quam gloriosa est persecutionis hujus tolerantia, cujus mercedem Dominus repositam esse dicit in coelis!
PL 20, 337C主はこう言っているのである。「その日には喜び、躍り上がれ。私は汝らに言う、天における汝らの報いは大きい」。この迫害の忍耐は何と栄光に満ちていることか。主はその報いが天に蓄えられていると言うのである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.9.4
Et idcirco propositae gloriae praemium considerantes, ad omnem tolerantiam passionis devota fide parati esse debemus: ut consortes gloriae Prophetarum atque Apostolorum effici mereamur, per Christum Dominum nostrum, qui est benedictus in saecula.
PL 20, 337Cそれゆえ、我々は、前に置かれた栄光の褒賞を思い、受難のあらゆる忍耐に向けて、献身的な信仰をもって備えていなければならない。それは、預言者たちと使徒たちの栄光にあずかる者となるにふさわしい者とされるためである。世々に祝福される我々の主キリストによって。