アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus VI, Caput I 第VI講話 第I章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 343C · 9 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.1.1

1

Deinde ait: Nolite putare, quia veni solvere Legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) .

PL 20, 343C

〔主は〕次に言う。「私が律法や預言者たちを廃するために来たと思うな。廃するためではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.1.2

2

Non ad dissolvendam Legem vel Prophetas Filius Dei venit, qui auctor est Legis et Prophetarum; quia ipse Moysen ad tradendam Legem populo dedit, et Prophetas ad praedicationem futurorum sancto Spiritu mundavit: Non ergo, inquit, veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere.

PL 20, 343C

神の子は、律法や預言者たちを廃するために来たのではない。彼は律法と預言者たちの創始者だからである。モーセを、民に律法を伝えるために与え、預言者たちを、来たるべきことを宣べるために聖なる霊で清めたのは、彼自身だからである。それゆえ彼は言う。「私は律法や預言者たちを廃するために来たのではなく、成就するために来た」。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.1.3

3

Implevit autem Legem et Prophetas hoc modo; dum ea quae scripta erant in Lege et Prophetis, ipse consummavit.

PL 20, 343C

彼が律法と預言者たちを成就したのは次のようにである。律法と預言者たちに書かれていたことを、彼自身が完成したのである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.1.4

4

Unde cum acetum in cruce oblatum sibi bibisset, ait: Adimpletum est (Joan. XIX, 30) : ut evidenter ostenderet, omnia quae de se in Lege et Prophetis scripta erant, etiam usque ad aceti potum esse completa.

PL 20, 343C

そのため、十字架の上で差し出された酢を飲んだとき、彼は言った。「成し遂げられた」(ヨハネ19:30)。自分について律法と預言者たちに書かれていたことは、すべて、酢を飲むことに至るまで成就したことを、明らかに示すためである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.1.5

5

Adimplet Legem omni modo, dum mysterium paschae vel agni, olim in figura monstratum, passionis suae sacramento complevit. Unde ait Apostolus: Nam et pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) .

PL 20, 343D

彼はあらゆる仕方で律法を成就する。かつて象りにおいて示された過越あるいは子羊の奥義を、自らの受難の秘義によって成就したからである。そのため使徒は言う。「実に、我々の過越であるキリストはほふられた」(一コリント5:7)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.1.6

6

Adimplet Legem, dum sacrificia Legis, omniaque exempla in se praefigurata, accipiendo corpus, veritatis ratione complevit. Vel certe adimplet Legem, dum praecepta Legis quae dederat, evangelicae gratiae suae supplemento confirmat.

PL 20, 343D

彼は律法を成就する。律法のいけにえと、自らのうちに予め象られたすべての範型を、体を受けることによって真理の理にかなって成就したからである。あるいはまた、彼が与えた律法の掟を、自らの福音の恩寵による補いによって確かなものとするとき、律法を成就する。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.1.7

7

Quam autem Legem venit adimplere, in sequenti demonstrat dicendo: Donec coelum et terra transeant, iota unum vel unus apex a Lege non cadent, donec omnia fiant (Matth. V. 18) .

PL 20, 343D

どの律法を成就しに来たかは、続く箇所でこう言って示している。「天地が過ぎ去るまで、すべてが成就するまでは、一つのイオタも一画も律法から落ちない」(マタイ5:18)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.1.8

8

Quam vera igitur ac divina sit praedicatio Legis, ex hoc ipso cognoscimus, de qua ne iota quidem vel unum apicem posse cadere Dominus manifestat.

PL 20, 344A

では、律法の宣教がいかに真実で神的なものであるかは、まさにこのことから分かる。主は、その律法からイオタ一つ、一画さえ落ちることはありえないと明らかにしているからである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.1.9

9

Quamquam in hoc iota vel apice Legis, etiam sacramentum crucis possit intelligi, quia iota et apex quamdam in se imaginem crucis ostendunt, quae a Lege ac Prophetis praedicata nulla ratione poterat praeteriri.

PL 20, 344A

もっとも、律法のこのイオタあるいは一画には、十字架の秘義をも読み取ることができよう。イオタと一画は、それ自体のうちに十字架のある像を示しているからである。この十字架は、律法と預言者たちによって宣べられていて、どんな理由でも見過ごされえなかった。