Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.4.1
Deinde ait: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Diversae sunt gratiae promissionum divinarum, quia diversi gradus meritorum. Ait ergo: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
PL 20, 334B次に言う。「柔和な者たちは幸いである。彼らは遺産として地を所有するからである」。神の約束の恩寵は様々である。功績の段階が様々だからである。それゆえ彼は言う。「柔和な者たちは幸いである。彼らは地を所有するからである」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.4.2
Mites sunt homines mansueti, humiles et modesti, in fide simplices, et ad omnem injuriam patientes, qui praeceptis evangelicis instituti, Dominicae mansuetudinis imitantur exemplum, qui ait in Evangelio: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 19) .
PL 20, 334C柔和な者たちとは、穏やかで、へりくだり、慎み深く、信仰において素朴で、あらゆる侮辱に耐える人々であり、福音の教えに導かれて、主の柔和の模範に倣う者たちである。主は福音書で言う。「私から学べ。私は柔和で、心においてへりくだっているからである」(マタイ11:19〔引かれた句はマタイ11:29〕)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.4.3
Denique Moyses jam dudum idcirco maximam gratiam apud Deum habuit, quia mitis erat. Hoc enim de eo scriptum est: Et erat Moyses mansuetus prae omnibus qui erant super terram (Num. XII, 3) .
PL 20, 334C実に、モーセはかつて、柔和であったために、神のもとで最大の恩寵を得た。彼について、こう書かれている。「モーセは、地の上にいたすべての者にまさって、柔和であった」(民数記12:3)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.4.4
Unde David in Psalmo ait: Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI, 2) .
PL 20, 334Cそれゆえ、ダビデは詩篇で言う。「主よ、ダビデと、彼のすべての柔和を思い起こせ」(詩篇131:2〔引かれた句は詩篇131:1〕)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.4.5
Hujusmodi ergo mites beatos ostendit, quibus non in praesenti vita, sed in futura possessionem terrae illius felicis repromisit, de qua dictum legimus in Psalmo: Mansueti autem possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVIII, 11) .
PL 20, 334Cこのような柔和な者たちを、主は幸いであると示す。彼らには、現在の生においてではなく、将来の生において、あの幸福な地の所有を、改めて約束した。その地について、我々は詩篇でこう言われているのを読む。「柔和な者たちは地を所有し、平和の豊かさを喜ぶ」(詩篇38:11〔引かれた句は詩篇36:11〕)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.4.6
Et iterum: Qui exspectant Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram (Psal. LXVIII, 36) . De qua et per Salomonem Spiritus sanctus testatur dicens: Quoniam recti habitabunt in terra, et sancti habitabunt in ea (Prov. XI, 21) .
PL 20, 334Dまた言う。「主を待ち望む者たちは、遺産として地を所有する」(詩篇68:36〔引かれた句は詩篇36:9〕)。その地について、聖なる霊もソロモンを通して証しして言う。「正しい者たちは地に住み、聖なる者たちはそこに住むからである」(箴言11:21〔引かれた句は箴言2:21〕)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.4.7
Hos ergo mites Dominus beatos ostendit, qui lenitatem mansuetudinis Dominicae sequentes, beatae illius terrae haereditate perpetua possessione fruentur.
PL 20, 334D主は、この柔和な者たちを幸いであると示す。彼らは、主の柔和の穏やかさに従って、あの幸いな地を遺産として、永続する所有のうちに享受するであろう。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.4.8
Maxime tamen de terra nostri corporis loquitur, in qua sancti transfigurati in gloriam, secundum Apostolum, aeterna felicitate regnabunt.
PL 20, 334Dだが、とりわけ我々の体という地について語っている。そこでは、聖なる者たちが、使徒の言うところでは栄光へと姿を変えられ、永遠の幸福のうちに統べるであろう。