Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.2.1
Qui autem dixerit, inquit, fratri suo, raca, reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22) . Ita docet nos Dominus per omnia esse perfectos, ut ne levibus quidem vel vanis sermonibus futuro judicio rei teneamur.
PL 20, 345C〔主は〕さらに言う。「しかし兄弟に『ラカ』と言う者は、議会の裁きに服する。『愚か者よ』と言う者は、ゲヘナの火に値する」(マタイ5:22)。このように主は、あらゆる点で完全であるよう我々に教える。軽い言葉や空しい言葉によってさえ、将来の裁きで責めを負わないようにである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.2.2
Vetat namque dici fratri, raca, id est vacue et inanis: non enim debet dici vacuus et inanis, qui fide et Spiritu sancto plenus est. Neque enim debet fatuus appellari, qui credendo in Christo, divinae sapientiae gratiam consecutus est.
PL 20, 345C実に、兄弟に「ラカ」と言うことを禁じている。ラカとは「空虚で中身のない者」の意である。信仰と聖なる霊に満ちた者は、空虚で中身のない者と言われるべきではない。また、キリストを信じることによって神の知恵の恩寵を得た者は、愚か者と呼ばれるべきでもない。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.2.3
Unde et cum per Salomonem Spiritus sanctus de viro evangelico loqueretur, ita testatus est, dicens: Beatus qui non est lapsus verbo oris sui, et non est stimulatus tristitia delicti (Eccli. XIV, 1) .
PL 20, 345Dそこで聖なる霊は、ソロモンを通して福音に属する人について語るとき、こう証言した。「その口の言葉でつまずかず、罪〔delictum〕の悲しみに刺されなかった者は幸いである」(集会の書14:1)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.2.4
Et idcirco alio loco idem Salomon ait: Fac ori tuo seras, et linguae tuae et verbis tuis fac stateram (Eccli. XXVIII, 18) . Et iterum: Circumcide a te pravum os, et iniqua labia longe expelle a te (Prov. IV, 24) .
PL 20, 345Dそのため別の箇所で同じソロモンは言う。「汝の口に閂をかけ、汝の舌と言葉のために秤を作れ」(集会の書28:18)〔引かれた句は集会の書28:28–29〕。また重ねて言う。「曲がった口を汝から切り離し、不正な唇を汝から遠くへ追い払え」(箴言4:24)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.2.5
Et iterum: Indisciplinatae loquelae non assuescat os tuum; est enim in illa tristitia delicti (Eccli. XXIII, 17) . Unde et David ait: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL, 3) .
PL 20, 345Dまた重ねて言う。「汝の口を無規律な話し方に慣れさせるな。そこには罪〔delictum〕の悲しみがあるからである」(集会の書23:17)。そこでダビデも言う。「主よ、私の口に見張りを置き、私の唇の周りに守りの戸を置け」(詩篇140:3)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.2.6
Et iterum in alio psalmo dixit: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 1) . Quia, ut Salomon ait: Labia imprudentum stulta narrabunt; et statera appenditur verbum prudentis (Eccli. XXI, 28) .
PL 20, 346Aまた別の詩篇では言った。「私は言った、私は自分の道を見張ろう、私の舌で罪を犯さないために」(詩篇38:1)〔引かれた句は詩篇38:2〕。ソロモンが言うとおり、「思慮のない者たちの唇は愚かなことを語り、賢い者の言葉は秤にかけられる」(集会の書21:28)からである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.2.7
Et ideo Dominus in Evangelio (Matth. XII, 36) , etiam pro otioso sermone rationem nos reddituros esse testatus est. Hinc et Apostolus ita hortatur, dicens: Omnis sermo malus ex ore vestro non exeat, nisi qui bonus est ad aedificationem fidei (Ephes. IV, 29) .
PL 20, 346Aそれゆえ主は福音書において(マタイ12:36)、我々が無益な言葉についてさえ釈明することになると証言した。ここから使徒もこう励ます。「いかなる悪い言葉も汝らの口から出してはならない。ただ、信仰の建設に資する善い言葉だけを」(エフェソ4:29)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 7.2.8
Et iterum: Sermo vester sit semper in gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Coloss. IV, 6) . Ob quam rem in omnibus cautos nos esse convenit, ne per familiaritatem inutilium verborum, damnum saluti acquiramus.
PL 20, 346Aまた重ねて言う。「汝らの言葉は常に恩寵のうちに塩で味付けされていよ。それは、汝らが一人一人にどう答えるべきかを知るためである」(コロサイ4:6)。そのため、我々はあらゆる点で用心するのがふさわしい。無益な言葉に馴れ親しむことによって、自らの救いに損害を招かないためである。