アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus XIV, Caput VII 第XIV講話 第VII章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 362A · 14 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.1

1

Dehinc ait: Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13) . Tentationis hujus duplex ratio, et causa diversa est: quia aliis per peccatum tentatio infertur ad emendationem, aliis ad fidei probationem, aliis infertur ad gloriam, secundum quod beatus Jacobus in Epistola sua testatus est, dicens: Beatus qui sustinuerit tentationem, quoniam beatus factus accipiet coronam vitae, quam promisit Deus iis qui eum diligunt (Jac. I, 12) .

PL 20, 362A

続いて言う。「そして、我々を試みに導くな、悪から救え」(マタイ6:13)。この試みには二つの面〔duplex ratio。「二つ」と言いながら、以下には矯正・試験・栄光の三つが挙げられる〕があり、原因もさまざまである。ある人々には罪を通して試みが及ぶのは矯正のため、ある人々には信仰の試験のため、またある人々には栄光のために及ぶからである。福なるヤコブが書簡で証言して言うとおりである。「試みを耐え忍ぶ者は幸いである。幸いとされたその者は、神が自らを愛する者たちに約束した生命の冠を受けるからである」(ヤコブ1:12)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.2

2

Non enim sic oramus, ut tentationem, quam scimus esse utilem, penitus recusemus, dicente sancto David: Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum (Psal. XXV, 2) .

PL 20, 362A

我々は、有益だと知っている試みまでも、まったく退けようとして祈るのではない。聖なるダビデが言うとおりである。「主よ、私を調べ、私を試みよ。私の腎と心を焼け」(詩篇25:2)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.3

3

Cum etiam sanctum Abraham sciamus per tentationem perfectae fidei gloriam consecutum: beatum quoque Apostolum ad profectum fidei suae traditum tentationibus legerimus.

PL 20, 362B

ことに、聖なるアブラハムが試みを通して完全な信仰の栄光を得たことを我々は知っており、福なる使徒もまた、自らの信仰の進歩のために試みに渡されたと我々は読んでいる。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.4

4

Qui cum repelli a se tentationis auctorem a Domino postularet, responsum est illi: Sufficit gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9) .

PL 20, 362B

この使徒が、試みの張本人を自分から退けてくれるよう主に願ったとき、彼にこう答えが返された。「私の恩寵で十分である。力は弱さの中で完成されるからである」(二コリント12:9)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.5

5

Non ergo, ne in toto tentemur, oramus; sed ne, supra quam virtus fidei patitur, tentationi tradamur: quod ipsum in alio libro Evangelii evidenter ostensum est: sic enim scriptum est: Et ne nos inferas in tentationem (Luc. XI, 4) , quam sufferre non possumus.

PL 20, 362B

それゆえ、我々は、まったく試みられないようにと祈るのではなく、信仰の力が耐えうる限度を超えて試みに渡されないようにと祈る。このことは、福音の別の書でもはっきりと示されている。そこにはこう書かれている。「そして我々を試みに導き入れるな」(ルカ11:4)。すなわち、我々が耐えることのできない試みに、ということである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.6

6

Apostolus quoque, ut id ipsum ostenderet, ita testatus est, dicendo: Fidelis autem Deus, qui non patitur tentari super id quod potestis, sed facit cum tentatione etiam transgressum, ut possitis tolerare (I Cor. X, 13) .

PL 20, 362B

使徒もまた、同じことを示すために、こう証言した。「神は信実である。神は、汝らが耐えうる以上に試みられることを許さず、試みとともに、切り抜けることをも備えて、汝らが耐えられるようにする」(一コリント10:13)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.7

7

Et ideo non illam tentationem a nobis auferri, quae esse potest utilis, deprecamur; sed illam, quae ad fidei nostrae eversionem modum infirmitatis excedit.

PL 20, 362C

それゆえ、我々が自分から取り去ってくれるよう願うのは、有益でありうるあの試みではなく、我々の信仰を覆すまでに弱さの限度を超えるあの試みである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.8

8

Et idcirco congrue ac necessario in fine orationis etiam liberari nos postulamus a malo (Matth. VI, 13) , qui fidem nostram diversis tentationibus quotidie expugnare non desinit, a qua nos non immerito quotidiana oratione deprecamur, ne immissionibus ipsius impediti, praecepta divina minime possimus implere.

PL 20, 362C

それゆえ、祈りの終わりに、悪から解き放たれるよう願うのも、ふさわしく、また必要なことである(マタイ6:13)。悪は、我々の信仰をさまざまな試みで日ごとに攻めてやまない。その悪から〔底本は a qua。女性形で、男性の「悪」に一致しない。ミーニュの脚注はグリュナエウス版の欄外に従って a quo と読むことを勧める(あわせて expugnare を oppugnare とする)。これに従い、悪を指すと取った〕救ってくれるよう、我々は日ごとの祈りによって当然ながら願う。悪の差し向けに妨げられて、神の戒めをまったく果たせなくならないためである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.9

9

Universa igitur, quae fidei ac saluti nostrae sunt necessaria, in hac brevitate orationis dominicae continentur, dum professionem nominis paterni confitemur, dum significationem inesse in nobis ipsius nominis postulamus, dum advenire regnum Dei petimus, dum voluntatem ejus in nobis fieri deprecamur; dum panem vel terrenum vel coelestem ad spem salutis nostrae quotidie exoramus, dum peccatorum veniam imploramus, dum gravem tentationem auferri a nobis oramus; postremo dum nos liberari a malo, qui est auctor omnis peccati, indesinenter a Domino postulamus.

PL 20, 362C

こうして、我々の信仰と救いに必要なすべてが、主の祈りのこの短さの中に含まれている。すなわち、我々は父の名の宣言を告白し、その名の意味が我々のうちに備わることを願い、神の国が来るように求め、神の意志が我々のうちで行われるよう嘆願し、地のパンまたは天のパンを我々の救いの望みのために日ごとに乞い、罪の赦しを切に願い、重い試みが我々から取り除かれるよう祈り、最後に、あらゆる罪の張本人である悪から救い出されるよう、主に絶え間なく願うからである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.10

10

Quod ipsum futurum olim per Isaiam Spiritus sanctus praenuntiaverat, dicendo: Quoniam verbum breviatum faciet Dominus per universum orbem terrae (Isai. X, 23) .

PL 20, 362D

このことを、聖なる霊は昔イザヤを通して予告していた。「主は全地に、短く縮められた言葉を行うからである」(イザヤ10:23)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.11

11

Unde non immerito sequitur: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, remittet vobis Pater vester qui est in coelis delicta vestra: si autem non remiseritis hominibus, nec Pater vester remittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14, 15) .

PL 20, 362D

それゆえ当然、続けてこう言われる。「汝らが人々の罪を赦すなら、天にいる汝らの父は、汝らの罪〔delictum〕を赦す。しかし汝らが人々を赦さないなら、汝らの父も汝らの罪を赦さない」(マタイ6:14, 15)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.12

12

In hoc quod oramus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: sequitur Domini justa sententia, qua ait: Si non remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester remittet vobis, qui est in coelis.

PL 20, 363A

「我々の負い目を赦せ、我々も我々に負い目のある者たちを赦すように」と我々が祈ることのあとに、主の正しい宣告が続く。それによって主は言う。「汝らが人々の罪を赦さないなら、天にいる汝らの父も汝らを赦さない」。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.13

13

Et idcirco ut de remittendis nobis peccatis Dominum confidenter orare possimus, ipsis prius in nos peccantibus remittamus. Unde et Salomon ait: Remitte proximo tuo peccata, et tibi peccata solventur (Eccli. XXVIII, 5, sec. LXX) .

PL 20, 363A

それゆえ、我々の罪が赦されることを確信して主に祈ることができるように、まず我々に罪を犯す者たちを、我々が赦そう。ソロモンもそれゆえ言う。「汝の隣人の罪を赦せ。そうすれば、汝の罪も解かれる」(集会の書28:5。七十人訳による)〔引かれた句は集会の書28:2〕。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.7.14

14

Quod si infideli animo ac perdurata mente delinquentium in nos peccata teneamus; nos quoque peccatorum veniam accipere non mereri, aperte Dominus manifestat: cui est honor, laus et gloria, una cum Spiritu sancto, ante omnia saecula, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

PL 20, 363A

だが、もし我々が、不信の心と頑なな精神をもって、我々に罪を犯す者たちの罪を保持するならば、我々もまた罪の赦しを受けるにふさわしくないことを、主ははっきりと示している。この主に、栄誉と賛美と栄光が、聖なる霊とともに、すべての世に先立って、今も、常に、世々にわたってある。アーメン。