Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 15.1.1
Deinde ait: Cum jejunatis, inquit, nolite fieri, sicut hypocritae, tristes: exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
PL 20, 363B次に言う。「汝らが断食するとき」と主は言う。「偽善者たちのように悲しげになるな。彼らは、断食していると人々に見えるよう、自分の顔を損なう。アーメン、私は汝らに言う、彼らは自分の報いをすでに受け取った」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 15.1.2
Vos autem cum jejunatis, ungite caput vestrum, et faciem vestram lavate, ne appareatis hominibus jejunantes, sed Patri vestro qui est in absconso: et Pater vester, qui est in absconso, reddet vobis (Matth. VI, 16, 18) .
PL 20, 363B「だが汝らは、断食するとき、汝らの頭に油を塗り、汝らの顔を洗え。断食している者として人々に現れず、隠れたところにいる汝らの父に現れるためである。隠れたところにいる汝らの父は、汝らに報いる」(マタイ6:16, 18)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 15.1.3
Sicuti in superioribus praeceptis, ita quoque circa jejunii observationem, ad perfectae nos fidei meritum Dominus doctrinae suae mandatis instituit; ut non propter humanam gloriam (sicut hypocritae faciunt), sed propter futuram spem, soli Domino jejunemus, a quo exspectamus humilitatis hujus devotae mercedem.
PL 20, 363B先の戒めと同様に、断食を守ることについても、主は自らの教えの戒めによって、我々を完全な信仰の功績へと導く。それは、(偽善者たちがするように)人間の栄光のためにではなく、来たるべき望みのために、ただ主のためにのみ我々が断食するためであり、この敬虔なへりくだりの報いを、我々は主に期待する。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 15.1.4
Verum qui ita jejunant, ut magis hominibus quam Deo placeant; habent quidem laborem de corporis afflictione, sed per inanem gloriam mercedem laboris apud Deum habere non possunt: quia cum solummodo id causa religionis ac fidei agere debeant, humanae potius laudis gloriam quaerere malunt; et ideo ait Dominus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
PL 20, 363Cしかし、神よりも人に気に入られようとして断食する者は、体を苦しめる労苦を負いはするが、空しい栄光のゆえに、その労苦の報いを神のもとで得ることはできない。ただ信心と信仰のためにのみ行うべきなのに、人間の称賛の栄光をむしろ求めようとするからである。だから主は言う。「アーメン、私は汝らに言う、彼らは自分の報いをすでに受け取った」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 15.1.5
Et unum quidem propositum videtur esse jejunii; tam ejus qui Deo tantum devota mente jejunat, quam etiam illius qui jejunans hominibus placere desiderat: sed distat gratia jejunantium; quia quamvis utriusque simile propositum videatur atque idem jejunii labor, non tamen idem fructus est nec eadem retributio meritorum.
PL 20, 363C断食の目的は、確かに一つに見える。ただ神のためにだけ敬虔な心で断食する者の場合も、断食しながら人々に気に入られようと望む者の場合も、そうである。しかし、断食する者たちの恩寵には隔たりがある。双方の目的は似て見え、断食の労苦も同じに見えるのに、実りは同じでなく、功績への報いも同じではないからである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 15.1.6
Longe enim differt ille qui propter Deum jejunat, ab eo qui propter homines jejunare proponit: quia huic pro mercede laboris compensatio fit laudis humanae; illi pro devotione humilitatis, meritum gloriae in futuro servatur.
PL 20, 363D神のために断食する者と、人のために断食しようと目指す者とは、大いに異なる。後者には、労苦の報いとして人間の称賛による埋め合わせが与えられるが、前者には、へりくだりの献身に対して、将来における栄光の功績が取っておかれるからである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 15.1.7
Sic quoque et orantium habitus, secundum propositum quidem non differre videtur; sed secundum animi fidem et mentis affectum, magna distantia meritorum est.
PL 20, 363D祈る者たちの姿もまた同様に、目的の点では異ならないように見えるが、心の信仰と精神の傾きの点では、功績に大きな隔たりがある。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 15.1.8
Aliud est enim (ut superius dictum est) sub exspectatione humanae laudis orare: aliud ad hoc tantum orare, ut orationis suae a Deo retributore exspectet mercedem. Similis causa est et circa omnem observantiam divinae religionis.
PL 20, 364A先に述べたように、人間の称賛を期待して祈ることと、ただ祈りの報いを、報いる神から期待するためにだけ祈ることとは、別である。神への信心のあらゆる務めについても、事情は同様である。