Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.2.1
Et merito sequitur: Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum: quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?
PL 20, 356Bそして当然ながら、こう続く。「もし汝らが、汝らを愛する者を愛するなら、どんな報いがあろうか。徴税人たちもそうしているではないか。また、もし汝らが、汝らの兄弟たちにだけ挨拶するなら、それ以上の何をしているというのか。異邦人たちもそうしているではないか」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.2.2
Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester, qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 46, 48) .
PL 20, 356B「それゆえ、汝らは完全であれ。天にいる汝らの父が完全であるように」(マタイ5:46, 48)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.2.3
Ostendit Dominus meritum nos perfectae dilectionis habere non posse, si eos tantum diligamus a quibus vicem nobis rependi dilectionis mutuae noverimus, cum hujusmodi dilectionem etiam gentibus ac peccatoribus sciamus esse communem.
PL 20, 356B主は、相互の愛の返礼を受けると分かっている者だけを我々が愛するなら、完全な愛の功績を我々は持ち得ないと示している。そのような愛は、諸国民や罪人たちにも共通であると、我々は知っているからである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.2.4
Unde vult nos Dominus communem legem dilectionis humanae lege dilectionis evangelicae superare; ut non solum circa eos qui nos diligunt, sed etiam circa inimicos et odientes amoris nostri ostendamus affectum, ut verae pietatis ac bonitatis paternae in hoc imitemur exemplum.
PL 20, 356Bそれゆえ主は、人間的な愛の共通の法を、福音の愛の法によって超えることを我々に望む。我々を愛する者に対してだけでなく、敵や憎む者に対しても我々の愛の情を示し、この点でまことの慈しみと父としての善さの模範に倣うためである。