Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.5.1
Dehinc ait: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11) . Duplici modo hoc Domini dictum intelligimus.
PL 20, 360D続いて言う。「我々の日ごとのパンを、今日、我々に与えよ」(マタイ6:11)。主のこの言葉を、我々は二通りに解する。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.5.2
Primum, ut non aliud quam quotidianum victum postulemus: non enim jubemur divitias petere aut affluentiam saecularium rerum, sed panem quotidianum, quod Christianis fide viventibus ad praesentem vitam solummodo necessarium est, dicente Apostolo: Habentes victum et tegumentum, his contenti sumus (I Tim. VI, 8) .
PL 20, 361A第一に、日ごとの糧以外のものを願わない、ということである。我々が命じられているのは、富や世の事物の豊かさを求めることではなく、日ごとのパンを求めることである。それは、信仰によって生きるキリスト教徒にとって、現在の生のためだけに必要なものだからである。使徒が言うとおりである。「食べ物と覆いがあれば、我々はそれで満足する」(一テモテ6:8)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.5.3
Id ipsum quoque et Salomon evidenter ostendit: Usus, inquit, hominis, panis, aqua, et vestimentum (Eccli. XXIX, 28) .
PL 20, 361Aソロモンも同じことをはっきりと示している。彼は言う。「人に必要なものは、パンと水と衣である」(集会の書29:28)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.5.4
Sed cum dicimus hodie, docemur, de praesenti tantum die, non de omni vitae tempore cogitare, ne mens nostra saeculari sollicitudine occupetur: secundum quod ipse Dominus alio loco aperte demonstrat, dicendo: Nolite cogitare de crastino, crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi (Matth. VI, 34).
PL 20, 361Aしかし、「今日」と言うとき、我々は、生涯のすべての時のことではなく、現在の日のことだけを思い煩うよう教えられている。我々の精神が世の心配に占められないようにするためである。主自身が別の箇所で、はっきりと示して言うとおりである。「明日のことを思い煩うな。明日は、明日自身が思い煩うからである」(マタイ6:34)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.5.5
Hoc autem spiritaliter nobis praeceptum esse debemus advertere, ut panem quotidianum petamus: id est, panem illum coelestem et spiritalem, quem quotidie ad medelam animae et spem aeternae salutis accipimus, de quo ait Dominus in Evangelio: Panis coelestis, caro mea est, quam ego dabo pro mundi hujus vita (Joan. VI, 52) .
PL 20, 361Bだが、この命令が我々に霊的な意味でも与えられていることに、我々は気づかなければならない。すなわち、我々が日ごとのパンを願うのは、魂の癒しと永遠の救いの望みのために我々が毎日受ける、あの天の霊的なパンのことでもある。これについて、主は福音書で言う。「天のパンとは、私の肉である。私はそれを、この世の生命のために与える」(ヨハネ6:52)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.5.6
Et hunc ergo panem quotidie postulare jubemur: id est, ut, praestante Domini misericordia, quotidie panem accipere corporis Domini mereamur. Ait enim sanctus Apostolus: Probet autem se ipsum homo, et sic de pane Domini manducet, et de calice bibat (I Cor. XI, 28) .
PL 20, 361Bそれゆえ、我々はこのパンをも毎日願うよう命じられている。すなわち、主の慈しみの賜物により、我々が毎日、主の体のパンを受けるにふさわしいとされるように、ということである。聖なる使徒は言う。「人はまず自らを吟味し、そうして主のパンを食べ、杯から飲め」(一コリント11:28)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.5.7
Et iterum: Qui manducat panem Domini indigne, et calicem bibit, reus erit corporis et sanguinis Domini (Ibid., 29) .
PL 20, 361Bまた重ねて言う。「ふさわしくなく主のパンを食べ、杯を飲む者は、主の体と血に対して有罪となる」(一コリント11:29)〔引かれた句の後半は一コリント11:27〕。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.5.8
Unde non immerito semper orare debemus, ut hunc panem coelestem quotidie mereamur accipere: ne, aliquo interveniente peccato, a corpore Domini separemur.
PL 20, 361Bそれゆえ、この天のパンを毎日受けるにふさわしいとされるよう、我々がいつも祈るべきであるのは当然である。何らかの罪が入り込んで、主の体から切り離されることのないためである。