アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus V, Caput I 第V講話 第I章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 340B · 8 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.1.1

1

DEINDE ait: Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi super montem posita, neque accendunt lucernam ut ponant eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 14, 15) .

PL 20, 340B

〔主は〕次に言う。「汝らは世の光である。山の上に置かれた町は隠れることができない。また人々はともし火をともして升の下に置くことはせず、燭台の上に置き、家にいるすべての人を照らすようにする」(マタイ5:14, 15)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.1.2

2

Sal terrae Dominus discipulos suos appellavit: quia infatuata a diabolo corda humani generis, per coelestem sapientiam condierunt.

PL 20, 340B

主は弟子たちを地の塩と呼んだ。人類の心が悪魔によって塩気を失っていたのを、天上の知恵によって味付けしたからである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.1.3

3

Nunc quoque lumen mundi eos nuncupat, quia a se ipso qui verum et aeternum lumen est, illuminati; ipsi quoque lumen facti sunt tenebrarum.

PL 20, 340B

今度は彼らを世の光とも呼ぶ。まことの永遠の光である主自身によって照らされて、彼ら自身も闇の中の光となったからである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.1.4

4

Nam quia ipse sol justitiae est; non immerito etiam discipulos suos lumen mundi cognominat; quia per ipsos, quasi per quosdam micantes radios, universo orbi cognitionis suae lumen infudit: fugaverunt enim a cordibus hominum tenebras erroris, luce veritatis ostensa.

PL 20, 340C

実際、主自身が正義の太陽である。それゆえ、弟子たちをも世の光と呼ぶのは理由のないことではない。彼らを通して、いわば輝く幾筋かの光線を通して、全地に自分を知る光を注いだからである。すなわち彼らは、真理の光を示して、人々の心から誤りの闇を追い払った。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.1.5

5

Per ipsos namque illuminati etiam nos, ex tenebris lumen sumus effecti, dicente Apostolo: Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8, 9) .

PL 20, 340C

実に、彼らによって照らされて、我々もまた闇から光とされたのである。使徒がこう言うとおりである。「汝らはかつては闇であったが、今や主において光である。光の子らとして歩め」(エフェソ5:8, 9)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.1.6

6

Et iterum: Non estis filii noctis neque tenebrarum, sed estis filii luminis et filii diei (I Thess. V, 5) .

PL 20, 340C

また重ねてこう言う。「汝らは夜の子でも闇の子でもなく、光の子、昼の子である」(一テサロニケ5:5)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.1.7

7

Merito et sanctus Joannes in Epistola sua testatus est, dicens: Deus lux est (I Joan. I, 3) , et qui manet in Deo, in lumine est, sicut et ipse est in lumine.

PL 20, 340C

聖なるヨハネもその書簡で、こう言って証言したのも当然である。「神は光である」(一ヨハネ1:3)〔引かれた句は一ヨハネ1:5〕。「神にとどまる者は光の内にいる。神自身が光の内にいるのと同じである」。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.1.8

8

Unde quia tenebris erroris liberatos nos esse gaudemus, semper quasi filii lucis in lumine ambulare debemus.

PL 20, 340D

それゆえ、誤りの闇から解放されたことを喜ぶ我々は、光の子らとして、常に光の中を歩まなければならない。