アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus XII, Caput V 第XII講話 第V章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 357A · 9 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.5.1

1

Et ideo addidit Dominus: Ut sit eleemosyna tua in absconso; et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi: volens opus misericordiae non esse publicum, sed occultum; id est, ut non propter hominum laudem, sed propter Deum tantum operemur, a quo exspectamus gloriam et futurae benedictionis mercedem.

PL 20, 357A

それゆえ主は付け加えた。「汝の施しが隠れたところにあるようにせよ。隠れたところで見ている汝の父が、汝に報いるであろう」。主は、慈しみの業が公のものでなく隠れたものであることを望んだのである。すなわち、我々が人々の賛美のためでなく、ただ神のために働くためであり、我々は神から栄光と、将来の祝福の報いを期待するのである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.5.2

2

Hujus autem fidelis operis eleemosynam sub religiosae taciturnitatis silentio Salomon, Ecclesiam collaudans, olim protestatus est, dicens: Speciosae sunt genae tuae, praeter taciturnitatem (Cant. VI, 6) .

PL 20, 357B

この信実な業である施しが、信心深い沈黙の静けさのもとにあることを、ソロモンは教会をほめたたえて、かつてこう証した。「汝の頰は、沈黙のほかにも美しい」(雅歌6:6)〔praeter taciturnitatem。「沈黙を除いて」の意でなく、沈黙に加えての意に取った〕。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.5.3

3

Hanc scilicet taciturnitatem, de qua ait Dominus: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3) .

PL 20, 357B

これはすなわち、主が「汝の右手が行うことを、汝の左手が知らないように」(マタイ6:3)と言った、その沈黙である。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.5.4

4

Sed non hic Dominus de humani corporis manibus loquitur, quibus nec videndi, nec loquendi ullus est sensus: sed in manu dextera vel sinistra, aut opus aut homines significantur.

PL 20, 357B

しかしここで主が語っているのは、人の体の手についてではない。それには見る感覚も語る感覚もないからである。右手と左手では、業か人々かが表されている。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.5.5

5

Denique scriptum legimus in libris Regnorum, manu homines significari, cum dicitur: Nonne decem mihi manus sunt in Israel? id est, decem tribus Israel.

PL 20, 357B

実に我々は、王国の書〔libri Regnorum。サムエル記上下と列王記三・四をこう呼ぶ〕に、手によって人々が表されていると書かれているのを読む。そこでは「私には、イスラエルに十の手があるではないか」と言われており、これはすなわちイスラエルの十の部族である。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.5.6

6

Unde non dubium est, in dextera manu justos significari; in sinistra vero peccatores intelligi, secundum quod Salomon retulit: Partes dexteriores novit Dominus; perversae autem sunt, quae sunt a sinistris (Prov. IV, 27) .

PL 20, 357C

それゆえ、右手によって正しい者たちが表され、左手によって罪人たちが解されることは疑いない。ソロモンが述べたとおりである。「主は右の側を知っている。左にあるものは曲がっている」(箴言4:27)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.5.7

7

Hujus autem dexterae ac sinistrae intelligentiam Dominus in Evangelio apertissime manifestat, cum justos a dextris, peccatores vero a sinistris collocandos esse declarat.

PL 20, 357C

この右と左の意味を、主は福音書でまったく明白に示している。正しい者たちは右に、罪人たちは左に置かれると宣言しているときである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.5.8

8

Haec ergo dextera justorum, si quid secundum praeceptum Domini operatur, jubetur sinistra nescire: id est, ut quod religiose ac fideliter operamur, in conspectu peccatorum et infidelium hominum non jactemus.

PL 20, 357C

それゆえ、正しい者たちのこの右手が、主の戒めに従って何かを行うなら、左手はそれを知ってはならないと命じられている。すなわち、我々が信心深く信実に行うことを、罪人や不信仰の人々の目の前で誇ってはならない、ということである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.5.9

9

Verum si quid non humanae laudis studio, etiam coram religiosis fratribus fideliter faceremus, non potest opus devotionis ac fidei a fratribus jactantia judicari ante Dominum ac Salvatorem nostrum, qui est benedictus in saecula, Amen.

PL 20, 357C

しかし、もし我々が人間の賛美を求める熱意からでなく、信心深い兄弟たちの前でさえ何かを信実に行うなら、献身と信仰のその業が、我々の主であり救い主の前で、兄弟たちによって誇示と判断されることはあり得ない。主は世々に祝福される。アーメン。