Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 2.1.1
Dehinc sequitur: Et baptizatus Jesus, confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei coeli: et vidit Spiritum Dei descendentem quasi columbam. Et ecce vox de coelo dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 16, 17) .
PL 20, 330B次に続く。「イエスは洗礼を受けると、すぐに水から上がった。すると見よ、彼のために天が開かれ、神の霊が鳩のように降るのを、彼は見た。すると見よ、天からの声が言った。『これは私の愛する子である。彼において私は喜んだ』」(マタイ3:16, 17)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 2.1.2
Ut in Domini corporea nativitate, ita quoque in baptismo ejus, omni admiratione digna et majestati ejus congrua paruerunt.
PL 20, 330C主の体における誕生のときと同じく、彼の洗礼においても、すべての驚嘆に値し、彼の威光にふさわしいことが現れた。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 2.1.3
Coeli igitur, de aquis ascendente Domino post baptismum, patuerunt: sanctus Spiritus in habitu columbae, specie corporali descendit, testimonium Patris supra Filium deferens: vox etiam Patris statim de coelis auditur, dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.
PL 20, 330Cこうして、主が洗礼のあと水から上がると、天が開かれた。聖なる霊は、鳩の姿で、体の形をとって降り、子の上に父の証しをもたらした。また父の声が、すぐさま天から聞こえた。声は言う。「これは私の愛する子である。彼において私は喜んだ」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 2.1.4
Cujus sacrae vocis auditum super aquas, David quoque ante praenuntiaverat, dicendo: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit (Psal. XXVIII, 3) . In hoc utique, in quo vox paternae majestatis, testimonium Filio perhibens, quasi quoddam tonitru sonuit.
PL 20, 330Cこの聖なる声が水の上で聞かれることを、ダビデもまたあらかじめ告げて言った。「主の声は水の上にあり、威光の神は雷鳴を轟かせた」(詩篇28:3)。それはまさにこのこと、すなわち父の威光の声が、子に証しを与えつつ、いわば雷のように響いたことにある。