アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus V, Caput IV 第V講話 第IV章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 341D · 13 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.1

1

Et idcirco lucerna illa spiritualis, quae ad usum salutis nostrae accensa est, semper lucere debet in nobis.

PL 20, 341D

それゆえ、我々の救いの用のためにともされたあの霊的なともし火は、常に我々の内で輝いていなければならない。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.2

2

Habemus enim lucernam coelestis mandati, et gratiae spiritalis, de qua David retulit: Mandatum tuum lucerna pedibus meis, et lux semitis meis (Psal. CXVIII, 105) . De qua et Salomon ait: Quoniam lucerna est praeceptum legis (Prov. VI, 23) .

PL 20, 341D

実に我々は、天上の戒めと霊的な恩寵のともし火を持つ。それについてダビデは述べた。「汝の戒めは私の足のともし火、私の道の光である」(詩篇118:105)。それについてソロモンも言う。「律法の命令はともし火だからである」(箴言6:23)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.3

3

De qua per Sophoniam quoque prophetam Dominus testatur: Et scrutabor Jerusalem cum lucerna (Soph. I, 12) .

PL 20, 341D

それについて主は預言者ゼファニヤを通しても証言する。「私はともし火をもってエルサレムを探る」(ゼファニヤ1:12)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.4

4

In hac enim lucerna inextinguibile legis ac gratiae suae lumen ostendit, quod non aliquo caecae mentis velamine operiendum est vel obscurandum, ut Judaei vel haeretici faciunt, qui perspicuam lucem praedicationis divinae pravis interpretationibus obtegere et occultare nituntur, pro fide perfidiam praedicando, et lumen veritatis erroris tenebris obvelando.

PL 20, 341D

主はこのともし火に、律法と自らの恩寵の消えることのない光を示した。それは、盲いた精神の覆いで覆われたり暗くされたりしてはならない。ユダヤ人たちや異端者たちがそうしているようにである。彼らは、神の宣教の明らかな光を、ゆがんだ解釈で覆い隠そうと努め、信仰の代わりに背信を宣べ、真理の光を誤りの闇で包んでいる。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.5

5

Unde lucerna haec legis ac fidei non occultanda nobis est, sed ad salutem multorum semper in Ecclesia, velut in candelabro, constituenda; ut veritatis ipsius luce et nos fruamur, et omnes credentes illuminentur.

PL 20, 342A

それゆえ、律法と信仰のこのともし火は、我々によって隠されてはならず、多くの人々の救いのために、教会の中に、燭台の上のように、常に据えられなければならない。真理そのものの光を我々も享受し、信じるすべての者たちも照らされるためである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.6

6

Ad cujus luminis contemplationem etiam, per Isaiam nos sanctus Spiritus adhortatur dicendo: Venite, ambulemus in luce Domini. Dimisit enim populum suum domus Israel (Isai. II, 5, 6, sec. LXX) .

PL 20, 342A

この光を見つめるよう、聖なる霊はイザヤを通して我々を励まし、こう言う。「来たれ、主の光の中を歩もう。主はその民、イスラエルの家を見捨てたからである」(イザヤ2:5, 6。七十人訳による)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.7

7

De qua luce et beatus Petrus in Epistola sua testatus est, dicens: Qui eripuit nos de tenebris, et advocavit nos in admirabilem lucem (I Petr. II, 9) .

PL 20, 342A

この光について、福なるペトロも書簡で、こう言って証言した。「闇から我々を救い出し、驚くべき光へと我々を呼んだ〔神〕」(一ペトロ2:9)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.8

8

Unde et Zacharias propheta, ut spiritalis hujus luminis et coelestis candelabri quod in figura Ecclesiae ostensum est, manifestaret mysteria, inter caetera quae ei pro merito prophetiae monstrata sunt, etiam candelabrum aureum cum lampadibus suis se vidisse testatus est (Zach. IV, 2) .

PL 20, 342B

それゆえ預言者ゼカリヤも、教会の象りにおいて示されたこの霊的な光と天上の燭台の奥義を明らかにするために、預言の功績によって示された諸々のことの中に、金の燭台とそのともし火〔lampades〕を見たと証言している(ゼカリヤ4:2)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.9

9

Nam et in tabernaculo testimonii ad futurae veritatis exemplum candelabrum cum lucernis indefesso lumine populo lucebat (Exod. XL) . Cujus rei ratio Judaeis quidem occulta est, sicuti et omnia sacramenta legis, sed nobis jam manifesta.

PL 20, 342B

実際、証しの幕屋においても、来たるべき真理の範型として、燭台とそのともし火が、尽きない光で民を照らしていた(出エジプト記40)。この事の意味は、ユダヤ人たちには、律法のすべての秘義と同じく隠されているが、我々にはすでに明らかである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.10

10

Scimus enim in candelabro illo typum veri et aeterni luminis ostensum: id est Spiritus sancti, qui per multiformem gratiam omne Ecclesiae corpus semper illuminat.

PL 20, 342B

実に我々は、あの燭台に、まことの永遠の光、すなわち聖なる霊の予型が示されたことを知っている。聖なる霊は、多様な恩寵によって教会の体全体を常に照らす。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.11

11

Unde et Dominus in Evangelio, inter caetera, discipulos suos ut lucernas in manibus ardentes habeant adhortatur, dicendo: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 15) .

PL 20, 342C

それゆえ主は福音書において、ほかのことの中で弟子たちに、燃えるともし火を手に持つよう励まして、こう言う。「汝らの腰に帯を締め、ともし火を燃やしていよ」(ルカ12:15)〔引かれた句はルカ12:35〕。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.12

12

Quod utique Dominum praecepisse, non corporali sensu, sed ratione spiritali, intelligendum est.

PL 20, 342C

主がこれを命じたということは、体に即した意味によってではなく、霊的な理によって理解しなければならない。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.4.13

13

Nam quia in lucerna mandatum Dei, sive lumen legis significatur; idcirco lucernam in manibus portare jubemur, ut illuminati gratia Spiritus sancti, operibus justitiae ac fidei luceamus, secundum quod Salomon retulit: Viae, inquit, justorum, similiter ut lux fulgebunt; procedunt enim et illuminant, donec corrigat dies (Prov. IV, 18; sec. LXX) .

PL 20, 342C

実際、ともし火は神の戒め、あるいは律法の光を表す。それゆえ我々は、聖なる霊の恩寵に照らされて、正義と信仰の業によって輝くように、ともし火を手に持つよう命じられている。ソロモンが述べたとおりである。彼は言う。「義人たちの道は、光のように輝く。進んでは照らし、ついに日が整えられるまで続く」(箴言4:18。七十人訳による)。