Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.2.1
Quapropter vult nos Dominus thesauros nostros, non in terra ubi perire possunt, sed in coelo recondere, ubi nulla adversa dominantur, ubi fures non effodiunt, id est, diabolus et angeli ejus, nec aerugo exterminat, id est, peccata dominantur.
PL 20, 365Dそれゆえ、主は、我々が自分の宝を、滅びうる地にではなく、天にしまっておくことを望む。そこでは、いかなる逆境も支配せず、盗人が、すなわち悪魔とその天使たちが掘り開けることもなく、錆が損なうことも、すなわち罪が支配することもない。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.2.2
Quemadmodum autem hunc thesaurum in coelo reponere debeamus ipse Dominus in Evangelio manifestat, dicendo ad illum adolescentem: Vade, vende omnia quae habes, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21) .
PL 20, 365Dこの宝を天にどのようにしまうべきかは、主自身が福音書で、あの青年に言って明らかにしている。「行って、持っているものをすべて売り、貧しい者たちに与えよ。そうすれば、汝は天に宝を持つ」(マタイ19:21)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.2.3
Hujusmodi ergo thesauros, qui aeterni sunt et incorrupti, qui perire non possunt, per opera justitiae, per pietatis ac misericordiae merita, jubemur in coelo recondere.
PL 20, 365Dそれゆえ、永遠で朽ちず、滅びえないこの種の宝を、我々は、正義の業により、敬虔と慈しみの功績によって、天にしまうよう命じられている。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.2.4
In coelo enim reconditur, quidquid (secundum fidem Scripturae) in usum pauperum fideliter erogatur, dicente Scriptura: Qui dat pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17) .
PL 20, 366A天には、(聖書の確かさに従えば)貧しい者の用のために忠実に与えられたものが、何であれしまわれるからである。聖書は言う。「貧しい者に与える者は、神に貸している」(箴言19:17)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.2.5
Unde et sub Apostolis credentes, memores hujus dominici praecepti, thesaurizasse sibi invenimus in coelo; quia, venditis universis rebus suis, terrenos thesauros ad regna coelestia transtulerunt (Act. IV, 34) .
PL 20, 366Aそれゆえ、使徒たちのもとで信じた者たちも、この主の戒めを覚えて、天に宝を積んでいたことを、我々は見いだす。自分のものをすべて売り、地上の宝を天の国々へと移したからである(使徒言行録4:34)。