Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.3.1
Et addidit: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae (Matth. VI, 24) .
PL 20, 367Bそして主は付け加えた。「誰も二人の主人に仕えることはできない。一方を憎んで他方を愛し、あるいは一方に耐えて他方を軽んじるからである。汝らは、神とマモンとに仕えることはできない」(マタイ6:24)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.3.2
Non posse unumquemque nostrum duobus dominis servire, id est, Deo et diabolo, Dominus manifeste declarat.
PL 20, 367C我々の誰も、二人の主人、すなわち神と悪魔に仕えることはできないと、主ははっきり宣言している。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.3.3
Et Deus quidem, quamvis dominus omnium sit, quia omnia ab ipso creata sunt et in omnibus ipse dominatur, potestate, virtute, natura; horum tamen praecipue Dominus esse dignatur, qui Dominum ac Deum suum, conditorem universitatis cognoscentes, praecepta ejus fideli servitute custodiunt.
PL 20, 367C神は、すべてのものの主ではあるが──すべてのものは神によって造られ、神がすべてのものを権能と力と本性によって支配するからである──、とりわけ、自らの主にして神、万物の創造者を知り、その戒めを忠実な奉仕をもって守る者たちの主であることを、よしとする。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.3.4
Diabolus vero, horum tamen dominus intelligitur, quos a vero Domino ac parente seducens per peccatum, nequissimae suae subjugat servituti, et quibus per iniquitatis suae opera illicito jure dominatur.
PL 20, 367Cこれに対して悪魔は、真の主にして親である者から罪によって誘い離し、自らの最も邪悪な隷従の下に服させる者たち、また自らの不法の業によって不当な権利をもって支配する者たちの主と解される。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.3.5
Hac ergo de causa et ipse suo loco dominus appellatur, quia hujusmodi stultis hominibus per peccatum dominatur. Et idcirco scriptum est: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34) .
PL 20, 368Aこの理由から、悪魔自身もその領分で主と呼ばれる。このような愚かな人々を、罪によって支配するからである。それゆえ書かれている。「罪を行う者は、罪の僕である」(ヨハネ8:34)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.3.6
Sed quia jam per Dei misericordiam visitati, liberati de diaboli dominatione, verum Dominum recognovimus, a quo creati et redempti sumus; priori domino, id est, diabolo, qui nobis more tyrannico dominabatur, servire prohibemur: vel potius avaritiae et cupiditati, quam mammonam nuncupat, quae interdum etiam religiosas mentes captivare consuevit.
PL 20, 368Aしかし我々は、すでに神の慈しみによって訪れを受け、悪魔の支配から解放されて、我々を造り贖った真の主を認めたのだから、先の主人、すなわち暴君のように我々を支配していた悪魔に仕えることは禁じられている。むしろ、主がマモンと呼ぶ強欲と貪欲に仕えることが禁じられている。これは、ときに敬虔な精神すら虜にする習いがある。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.3.7
Unde fugere ac vitare debemus cupiditatem pecuniae, avaritiam saeculi, ne nos indignae servituti ejus, vel diabolo qui auctor est avaritiae, subjugemus.
PL 20, 368Aそれゆえ、我々は金銭への貪欲と、世の強欲を避け、遠ざからなければならない。その〔強欲の〕卑しい隷従に、あるいは強欲の張本人である悪魔に、我々自身を服させないためである。