アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus XIV, Caput I 第XIV講話 第I章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 359A · 13 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.1

1

Deinde ait: Sic ergo orabitis (Matth. VI, 9) . Dominus noster, qui orantes se exaudire consuevit, quibus verbis orare debeamus ostendit. O quam fidelis haec et beata nobis oratio est, cujus ordinem nobis doctor vitae, ac magister coelestis instituit!

PL 20, 359A

次に言う。「それゆえ、汝らはこう祈れ」(マタイ6:9)。我々の主は、祈る者を聞き入れることを常とするが、どのような言葉で祈るべきかを示した。ああ、命の教師、天の師が我々のために定めたこの祈りは、なんと信ずべき、幸いな祈りであろうか。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.2

2

Quam beati etiam nos esse possumus, si haec orationis dominicae verba non tantum officio oris, sed fidelissimo conversationis actu servemus!

PL 20, 359A

この主の祈りの言葉を、口の務めとしてだけでなく、このうえなく忠実な生き方の行いによって守るならば、我々もまた、どれほど幸いでありうることか。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.3

3

Hanc itaque orandi formam Dominus discipulis suis ad spem salutis humanae constituit, dicendo: Pater noster qui in coelis es (Ibid.) . Quanta Domini circa nos dilectio!

PL 20, 359A

そこで主は、人類の救いの望みのために、この祈りの形を弟子たちに定め、こう言った。「天にいる我々の父よ」(マタイ6:9)。主の我々への愛はなんと大きいことか。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.4

4

Quanta misericordia ejus et pietas, quae nobis tantae gratiae munus indulsit, ut licenter Dominum ac Deum nostrum, servi Patrem dicere audeamus! Quo vocabulo non jam tantum servos, sed etiam filios nos Dei esse demonstrat.

PL 20, 359B

主の慈しみ〔misericordia〕と慈しみ〔pietas〕はなんと大きいことか。主は、僕である我々が、主にして我々の神を、臆せず父と呼ぶほどの、これほど大きな恩寵の賜物を我々に授けた。この呼び名は、我々がもはや僕であるだけでなく、神の子でもあることを示している。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.5

5

Et cum ad gratiam satis superque sufficeret, ut vel servi dici tantummodo mereremur, in tantum charitas Dei exabundavit, ut non solum servi, sed et filii Dei per adoptionem vocemur.

PL 20, 359B

僕と呼ばれるにふさわしいとされるだけでも、恩寵として十分すぎるほどであったのに、神の愛はあふれ出て、我々は僕であるだけでなく、養子とされることによって神の子とも呼ばれるのである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.6

6

Cujus nominis gratiam, per fidem credentibus Christo donatam, in Evangelio Joannes ostendit, dicendo: Quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12, 13) .

PL 20, 359B

この名の恩寵が、キリストを信じる者たちに信仰を通して与えられていることを、ヨハネは福音書で示して言う。「彼を信じた者は誰でも、神の子となる権能を彼から与えられた。彼の名を信じる者たちである。彼らは、血によってでも、肉の意志によってでも、男の意志によってでもなく、神から生まれた」(ヨハネ1:12, 13)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.7

7

Unde et Apostolus ait: Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem, Abba, Pater (Gal. IV, 6) .

PL 20, 359C

それゆえ使徒も言う。「汝らは神の子であるので、神は、『アッバ、父よ』と叫ぶ自らの子の霊を、汝らの心に送った」(ガラテヤ4:6)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.8

8

Quia igitur tanti muneris gratiam consecuti sumus, ut non solum servi, sed et filii efficeremur; quasi filii Dei agere et conversari debemus: ut id nos esse quod dicimur, spirituali actu probemus, secundum quod Joannes in Epistola sua ait: Qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia nativitas Dei custodit illum, et diabolus non tangit illum (I Joan. V, 18) .

PL 20, 359C

したがって、我々はこれほど大きな賜物の恩寵に与り、僕であるだけでなく子ともされたのだから、神の子として行い、振る舞わなければならない。我々が自らそう呼ばれているものであることを、霊的な行いによって証明するためである。ヨハネが自らの書簡で言うとおりである。「神から生まれた者は罪を行わない。神の生まれがその者を守り、悪魔はその者に触れないからである」(一ヨハネ5:18)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.9

9

Qui autem peccatum facit, non est ex Deo, sed a diabolo est, quia diabolus ab initio peccat (I Joan. III, 8) . Et idcirco sacramentum coelestis nativitatis nostrae custodientes, ab omni peccato alieni esse debemus, ut vere filii Dei dici vel esse mereamur.

PL 20, 359C

「罪を行う者は神から出たのではなく、悪魔から出ている。悪魔は初めから罪を犯しているからである」(一ヨハネ3:8)。それゆえ、我々は自らの天の生まれの秘跡を守る者として、あらゆる罪と無縁でなければならない。まことに神の子と呼ばれ、またそうあるにふさわしいとされるためである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.10

10

Sciunt et sancti Prophetae hujus divinae misericordiae gratiam, in qua nobis Deum Patrem nuncupare permissum est, dicente Isaia: Tu es enim Pater noster: quia Abraham non cognovit nos, et Israel non cognovit nos, sed tu, Domine, Pater noster; ab initio nomen tuum super nos est (Isai. LXIII, 16) .

PL 20, 359D

聖なる預言者たちも、我々が神を父と呼ぶことを許されている、この神の慈しみの恩寵を知っている。イザヤは言う。「汝こそ我々の父である。アブラハムは我々を知らず、イスラエルは我々を認めなかったが、主よ、汝は我々の父である。初めから、汝の名は我々の上にある」(イザヤ63:16)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.11

11

Similiter et Malachias in libro suo testatur, dicens: Unus est enim Pater omnium nostrum (Malach. II, 10) . Quanta Domini misericordia!

PL 20, 359D

同じようにマラキも、自らの書で証言して言う。「我々すべての父は、ただ一人である」(マラキ2:10)。主の慈しみはなんと大きいことか。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.12

12

Qui jam dudum nobis patrem diabolum voluntate propria adsciveramus, nunc renati per aquam et Spiritum sanctum, Patrem Deum habere jam coepimus. Ipse enim Deus Pater unus est nobis, qui regenerat Spiritu suo, quos facit ad aeternam haereditatem filios.

PL 20, 359D

我々は、すでに久しく、自らの意志で悪魔を父として迎え入れていたが、いま水と聖なる霊によって新たに生まれ、神を父として持ち始めた。まことに、我々にとって父なる神は唯一であり、この神は自らの霊によって再び生まれさせ、永遠の相続に至る子とする。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.1.13

13

Et ideo quasi filii Dei ambulare debemus, ne aliter agentes quam filios Dei convenit, rei sub usurpatione tanti nominis teneamur.

PL 20, 360A

それゆえ、我々は神の子として歩まなければならない。神の子にふさわしい行いとは異なる行いをして、これほど大きな名を横取りした責めを負わされることのないためである。