Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.1
Deinde ait: Audistis, quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis: Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est in corde suo (Matth. V, 27, 28) .
PL 20, 348D次に主は言う。「古人に言われたことを汝らは聞いた。『姦淫するな』。しかし私は汝らに言う。誰でも、女を見て、これを欲望するなら、すでに心の中で姦淫を犯したのである」(マタイ5:27, 28)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.2
Non immerito sanctus David ait, dicendo: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis (Ps. CXVIII, 4) . Adeo nimis, quia non solum adulterium, sed etiam concupiscentia rea teneatur ad crimen.
PL 20, 348D聖なるダビデが、「汝は、汝の戒めが大いに守られるようにと命じた」(詩篇118:4)と言うのは、理由のないことではない。「大いに」とは、姦淫だけでなく欲望もまた罪過に問われるからである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.3
Lex adulterium damnat, Evangelium vero etiam concupiscentiam punit, quae radix est adulterii.
PL 20, 349A律法は姦淫を断罪するが、福音は姦淫の根である欲望までも罰する。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.4
Unde per Salomonem, multis locis id ipsum Spiritus sanctus contestatur, dicendo: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua vetare; quia si dederis animae tuae concupiscentiam, tradet te in gaudium inimicis tuis et invidis tuis (Eccl. XVIII, 30, 31) .
PL 20, 349Aそれゆえ、聖なる霊は多くの箇所でソロモンを通して同じことを証し、こう言う。「汝の欲望のあとに従うな。汝の快楽から身を引け。もし汝の魂に欲望を与えるなら、それは汝を、汝の敵と汝をねたむ者たちの喜びに引き渡すであろう」(集会の書18:30, 31)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.5
Et iterum: Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam. Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspexeris speciem alienam (Eccli. IX, 6, 8) .
PL 20, 349Aまた、こう言う。「いかなる点でも、汝の魂を淫行する女たちに与えるな。汝自身と汝の相続分を失わないためである。町の小路を見回すな。その大通りをさまよい歩くな。装った女から汝の顔をそむけよ。よその美しさを見回すな」(集会の書9:6, 8)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.6
Et postea addidit: Speciem alienae mulieris multi admirantes reprobati sunt: colloquium enim illius quasi ignis ardescit (Ibid., 11) . Bene dixit, quasi ignis ardescit: quia in hujusmodi mulieris colloquio desiderium libidinis quasi ignis accenditur.
PL 20, 349Aさらにその後で、こう付け加えた。「よその女の美しさに見とれて、多くの者が退けられた。その女との語らいは火のように燃え上がるからである」(集会の書9:11)。「火のように燃え上がる」とは適切な言い方である。そのような女との語らいでは、情欲の欲求が火のように燃え立つからである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.7
Unde vitare debes talem mulierem, ne te flamma cupiditatis exurat. Ideo et Salomon ait: Non te vincat formae desiderium, neque capiaris oculis tuis, neque rapiaris palpebris tuis (Prov. VI, 25 sec. LXX) .
PL 20, 349Bそれゆえ、あなたはそのような女を避けねばならない。欲心の炎があなたを焼き尽くさないためである。それゆえ、ソロモンはまた言う。「美貌への欲求が汝に打ち勝ってはならない。汝の目に捕らえられてはならない。汝のまぶたにさらわれてはならない」(箴言6:25。七十人訳による)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.8
Et iterum ait: Aufer a me ventris concubitus concupiscentiam, et concubitus concupiscentiae non apprehendat me, et animae irreverenti et infrenatae ne tradideris me (Eccli. XXIII, 6) .
PL 20, 349Bまた、こう言う。「腹の欲望〔底本は ventris concubitus concupiscentiam。ミーニュの脚注によれば、バーゼル初版とグリュナエウス版は ventris concupiscentiam。これに従った〕を私から取り去れ。交わりの欲望が私を捕らえることのないように。恥知らずで抑えのきかない魂に、私を引き渡すな」(集会の書23:6)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.9
Audiamus et beatum Job, qui se in omnibus virum evangelicum praebuit, et mandatum Domini, antequam audiret, implevit, id ipsum de se contestari, cum dicit: Si deflexit pes meus de via, et secutum est cor meum oculum meum, si manibus meis tetigi munera, alii fructus meos edant: si secutum est cor meum uxorem alienam, aut si assiduus fui ad illam, placeat et uxor mea alteri.
PL 20, 349B福なるヨブにも耳を傾けよう。彼はあらゆる点で福音にかなう人であることを示し、主の戒めを、聞く前に満たした。その彼が、自分について同じことをこう証している。「もし私の足が道からそれ、私の心が私の目に従い、もし私の手が贈り物に触れたなら、他の者が私の収穫を食べるがよい。もし私の心が他人の妻に従い、あるいは彼女のもとに入り浸ったなら、私の妻も他の男の気に入るところとなれ」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.10
Ira enim furoris est et immundi spiritus, commaculare mulierem viri: ignis est ardens (Job. XXXI, 7, 12) .
PL 20, 349C「夫のある女を汚すことは、狂気と汚れた霊の怒りであり、燃える火だからである」(ヨブ記31:7, 12)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.11
Unde, quia grave peccatum est adulterium, ad exstirpandam radicem peccati ipsius, ne conscientia nostra maculetur, etiam concupiscentiam interdixit, quae est adulterii origo, secundum quod beatus Jacobus in Epistola sua refert: Concupiscentia, inquit, parit peccatum, peccati autem concupiscentia acquirit mortem (Jac. I, 15) .
PL 20, 349Cそれゆえ、姦淫は重い罪であるから、その罪の根を断ち、我々の良心が汚されないように、〔主は〕姦淫の源である欲望をも禁じた。福なるヤコブが書簡で述べるとおりである。「欲望は罪を生み、罪の欲望は死を獲得する」(ヤコブ1:15)〔後半の句は刷りのとおり訳した。ヤコブ1:15の句としては崩れているらしい〕。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.12
Idcirco et per David Spiritus sanctus de hoc ipso ita loquitur: Beatus, inquit, qui tenebit, et allidet parvulos suos ad petram (Ps. CXXXVI, 9).
PL 20, 349Cそれゆえ、聖なる霊はダビデを通しても、この同じことについてこう語る。「幸いである」と彼は言う。「自分の幼子たちをつかみ、岩に打ちつける者は」(詩篇136:9)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 9.1.13
Hunc beatum et vere evangelicum virum ostendens, qui desideria et concupiscentias carnis per infirmitatem humanam nascentes, statim antequam crescant, in ipso nativitatis exordio, per fidem Christi qui petra dictus est, enecaverit (I Cor. X, 4) .
PL 20, 349Dこの者を、幸いな、まことに福音にかなう人として示しているのである。その人は、人間の弱さによって生じる肉の願望と欲望を、育たないうちに、生まれ始めたその時に、岩と呼ばれたキリストへの信仰によって、殺したのである(一コリント10:4)。