Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.1.1
Deinde ait: Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant stare in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
PL 20, 357D次に言う。「汝らが祈るときは、偽善者たちのようであってはならない。彼らは会堂や広場の角に立って祈ることを好み、人々に見られようとする。アーメン、私は汝らに言う、彼らは自分の報いをすでに受け取った」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.1.2
Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum, et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi (Matth. VI, 5, 6) . Ad omnem nos justitiae coelestis ac fidei perfectionem Dominus instruit.
PL 20, 357D「汝が祈るときは、汝の部屋に入り、戸を閉じて、汝の父に祈れ。隠れたところで見ている汝の父が、汝に報いる」(マタイ6:5, 6)。主は、天の正義と信仰のあらゆる完成に至るよう、我々を教え導く。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.1.3
Vult enim nos sine hypocrisi, et sine aliquo studio laudis humanae, omne opus divinae religionis implere. Prohibemur namque hypocritarum more orationes nostras omnibus jactanter ostendere, ne meritum gratiae amittamus.
PL 20, 358A主は、我々が偽善なしに、人間の称賛を求めるいかなる熱意もなしに、神への信心にかなうすべての業を果たすことを望むからである。偽善者たちのやり方で、我々の祈りをすべての人に誇らしげに見せることが禁じられているのは、恩寵にかかわる功績を失わないためである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.1.4
Dominus enim, non simulatam ac jactantem, sed simplicem ac fidelem orationem requirit. Et ideo clauso ostio, id est, intra cordis ac conscientiae ipsius secretum a Domino jubemur orare, ut ab eo qui secretorum et occultorum est cognitor, recipiamus orationis occultae mercedem.
PL 20, 358A主が求めるのは、見せかけの、誇らしげな祈りではなく、素朴で信仰ある祈りだからである。それゆえ、「戸を閉じて」、すなわち心と良心そのものの奥で祈るよう、我々は主から命じられる。秘められたもの、隠れたものを知る者から、隠れた祈りの報いを受けるためである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.1.5
Religiosae enim mentis est, Deum non clamore vel sono vocis, sed devotione animi ac fide cordis orare, secundum quod David in Psalmo testatur, dicens: Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5) .
PL 20, 358A神に、声の叫びや響きによってではなく、心〔animus〕の献身と心の信仰によって祈ることは、敬虔な精神のなすことだからである。ダビデが詩篇で証言して言うとおりである。「汝らの心の中で語れ、汝らの寝床で心を刺されよ」(詩篇4:5)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.1.6
Invenimus denique in libris Regnorum Annam illam sanctissimam (I Reg. I, 13) , hujus evangelicae doctrinae praecepta complentem.
PL 20, 358B実に我々は、王国の書の中に、あのいとも聖なるハンナ(サムエル記上1:13)が、この福音の教えの命じることを果たしているのを見いだす。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.1.7
Nam cum sine aliquo vocis sono, in cordis sui secreto, in conspectu Domini fideliter orans, desiderii sui preces effunderet, statim exaudiri a Domino meruit.
PL 20, 358B彼女は、いかなる声の響きもなしに、自らの心の奥で、主の前で信仰をもって祈り、願いの祈りを注ぎ出したとき、直ちに主に聞き入れられるにふさわしいとされたのである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.1.8
Sic et Danieli, cum tribus pueris occulte semper orantibus, interpretationes somnii et revelationum secreta Dominus scire concessit (Dan. I, 17) .
PL 20, 358Bダニエルにも同じように、三人の若者とともにいつも隠れて祈っていたとき、主は、夢の解き明かしと啓示の秘められたことを知ることを許した(ダニエル1:17)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.1.9
Cornelius quoque nec dum praeceptis evangelicis eruditus, dum in cubiculo suo secrete ac fideliter orat, meruit vocem sancti angeli loquentis audire (Act. X, 2, 3) .
PL 20, 358Bコルネリウスもまた、まだ福音の教えを授けられていなかったのに、自分の部屋で隠れて信仰をもって祈っていたとき、聖なる天使の語る声を聞くにふさわしいとされた(使徒言行録10:2, 3)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.1.10
Quid de Jona dicemus, qui non modo non cubiculo, sed utero belluae clausus, in tantum orans meruit exaudiri, ut de profundo maris et de ventre tam immanis belluae incolumis ac vivus evaderet (Jon. II) ?
PL 20, 358Bヨナについて我々は何と言おうか。彼は部屋どころか、獣の腹に閉じ込められながら祈り、聞き入れられるにふさわしいとされるほどであって、海の深みから、あれほど巨大な獣の腹から、無傷で生きて逃れ出た(ヨナ2)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.1.11
Exauditus autem a Deo est, non quia voce, sed quia fide clamabat. Et ideo clamore vocis non est opus in oratione ad Deum, quem scimus secreta cordis intueri; sed clamore fidei, ac religiosae mentis devotione.
PL 20, 358C彼が神に聞き入れられたのは、声によってではなく、信仰によって叫んだからである。それゆえ、心の秘密を見通す神に向かう祈りには、声の叫びは必要でなく、必要なのは信仰の叫びと、敬虔な精神の献身である。