Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.6.1
Deinde ait: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus. Plurimis quidem testimoniis, tam in veteri Testamento quam etiam in novo, ad faciendam misericordiam a Domino provocamur: sed ad compendium fidei arbitramur satis superque sufficere id, quod in praesenti loco ipse Dominus propria voce depromit, dicendo: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus.
PL 20, 335C次に言う。「慈しみ深い者たちは幸いである。彼らは神に憐れまれるからである」。旧約においても新約においても、きわめて多くの証言によって、我々は慈しみを行うよう主から促されている。だが、信仰の要約としては、現在の箇所で主自身が自分の声で述べていることが、十分すぎるほど足りると我々は考える。主は言う。「慈しみ深い者たちは幸いである。彼らは神に憐れまれるからである」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.6.2
Dominus misericordiarum misericordes dicit esse beatos, ostendens unumquemque misericordiam Dei promereri non posse nisi et ipse misericors fuerit.
PL 20, 335C慈しみの主は、慈しみ深い者たちを幸いであると言い、誰もが、自分もまた慈しみ深くなければ、神の慈しみを受けるに値しえないことを示している。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.6.3
Unde et alio loco ait: Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester qui est in coelis, misericors est (Luc. VI, 36) . Deinde ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
PL 20, 335Dそれゆえ、別の箇所でも言う。「それゆえ、慈しみ深い者であれ。天にいる汝らの父が慈しみ深いように」(ルカ6:36)。次に言う。「心の清い者たちは幸いである。彼らは神を見るからである」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.6.4
Hos mundo corde esse significat, qui, deposita sorde peccati, ab omni se carnis inquinamento purgaverint, et per opera fidei atque justitiae Deo placuerint, secundum quod David in Psalmo testatur dicens: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus?
PL 20, 335D心の清い者たちとは、罪の汚れを捨て、肉のあらゆる汚れから自らを清め、信仰と正義の業によって神に喜ばれた者たちを指す。ダビデが詩篇で証しして言うとおりである。「誰が主の山に登るのか。誰が彼の聖なる所に立つのか」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.6.5
Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam (Psal. XXIII, 3, 4) .
PL 20, 335D「手に咎なく、心の清い者、自分の魂をむなしいことに受けなかった者である」(詩篇23:3, 4)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.6.6
Merito et David sciens Deum nonnisi mundo corde posse videri, ita in Psalmo precatur dicens: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12) .
PL 20, 335D当然にもダビデも、神は心の清い者にしか見られえないと知って、詩篇でこう祈って言う。「神よ、私のうちに清い心を造り、私の心の奥底に正しい霊を新たにせよ」(詩篇50:12)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.6.7
Hujusmodi ergo mundo corde Dominus beatos esse ostendit, qui pura mente et integra conscientia sub fide Domini viventes, Deum gloriae in futuro coelesti Regno conspicere merebuntur: Non jam per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem, ut Apostolus retulit (I Cor. XIII, 12) .
PL 20, 336Aこのような心の清い者たちを、主は幸いであると示す。彼らは、純粋な精神と欠けのない良心をもって、主への信仰のもとに生き、未来の天の国で、栄光の神を見るにふさわしくなる。「もはや鏡によって謎のうちにではなく、顔と顔を合わせて」、と使徒が伝えたとおりである(一コリント13:12)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.6.8
Modo enim licet oculis fidei Deum contemplemur, claritatem tamen ejus prae infirmitate carnis videre non possumus: tunc autem videbimus eum, accepta immortalitate in coelestem gloriam transformati, cum immortalem Deum immortalibus oculis conspicere coeperimus: et tunc vere implebitur in nobis illud, quod scriptum est: Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum (Psal. XLVII, 9) .
PL 20, 336A今は、信仰の目によって神を観想することはできても、肉の弱さのゆえに、その栄光〔claritas〕を見ることはできない。だが、そのとき我々は彼を見るであろう。不死を受け、天の栄光へと姿を変えられて、不死の神を不死の目で仰ぎ見始めるときである。そのとき、まことに、書かれているこのことが、我々において満たされるであろう。「我々は聞いたとおりに、諸力の主の町で見た」(詩篇47:9)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.6.9
Non immerito idem David cum futuri temporis gloriam ostenderet in qua sancti cum Deo habitabunt, ita retulit: Attamen justi confitebuntur tibi, et habitabunt recti cum facie tua (Psal. CXXXIX, 14) .
PL 20, 336A同じダビデが、聖なる者たちが神とともに住む未来の時の栄光を示したとき、こう述べたのは、当然である。「それでも、正しい者たちは汝に告白し、まっすぐな者たちは汝の顔とともに住む」(詩篇139:14)。