Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.4.1
Et hoc est quod ait Dominus: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum amabit, aut unum patietur, et alterum contemnet: quia quicumque ex toto corde Dominum ac Deum suum diligit, necesse est diabolum cum suis actibus oderit; quia in dilectione Dei manifestum est diabolum semper in execrationem haberi.
PL 20, 368Bこれが、主の言うことである。「誰も二人の主人に仕えることはできない。一方を憎んで他方を愛し、あるいは一方に耐えて他方を軽んじるからである」。心を尽くして自らの主にして神を愛する者は、必ず悪魔とその行いを憎む。神の愛においては、悪魔が常に忌み嫌われることは明らかだからである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.4.2
Verum qui, per iniqua opera peccatorum, mammonam vel diabolum diligit, faciendo ipsius voluntatem, Deum amare non potest, cujus praecepta contemnit. Et ideo qui Deum diligit, servus diaboli non potest nuncupari; cui jam ipse per fidem coelestis gratiae dominatur.
PL 20, 368Bだが、罪の不法な業によってマモンあるいは悪魔を愛し、その意志を行う者は、その戒めを軽んじている神を愛することができない。それゆえ、神を愛する者は、悪魔の僕と呼ばれることはできない。神自身が、天の恩寵への信仰によって、すでにその者を支配しているからである〔cui…ipse…dominatur。cui を神を愛する者、ipse を神と取った。「その者自身が悪魔を支配している」とも読める〕。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.4.3
Similiter et qui peccatis deserviens, dominationi se diabolicae subdit; hujusmodi Deum habere Dominum non meretur.
PL 20, 368B同様に、罪に仕えて悪魔の支配に自らを服させる者、そのような者は神を主として持つにふさわしくない。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.4.4
Et ideo ait Dominus: Non potestis Deo servire et mammonae: ostendens nos non posse et Deo servire et diabolo, id est, Deo misericordiae auctori, et diabolo mammonae et avaritiae dominatori.
PL 20, 368Cそれゆえ、主は言う。「汝らは、神とマモンとに仕えることはできない」。これは、我々が神にも悪魔にも、すなわち慈しみの創始者である神にも、マモンと強欲の支配者である悪魔にも、同時に仕えることはできないことを示している。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.4.5
Hoc et Apostolus ostendit, cum dicit: Quae societas lucis ad tenebras (II Cor. VI, 14) ? Mammona, id est, diabolus, qui auctor est mammonae. Ille nos ad misericordiam provocat, hic ad avaritiam; ille ad vitam, hic ad mortem; ille ad salutem, hic ad perditionem.
PL 20, 368Cこのことを使徒も示して、言う。「光と闇とにどんな交わりがあるか」(二コリント6:14)。マモンとは、すなわちマモンの張本人である悪魔のことである。前者〔神〕は我々を慈しみへと促し、後者〔悪魔〕は強欲へと促す。前者は生命へ、後者は死へ。前者は救いへ、後者は滅びへ。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.4.6
Cui de duobus obtemperare debemus? Ei utique qui nos ad vitam invitat, non ei qui nos tradit ad mortem . . . . Reliqua desiderantur.
PL 20, 368C二者のうち、どちらに従うべきか。確かに、我々を生命へと招く者に従うべきであって、我々を死へ引き渡す者にではない . . . . 残りは失われている。〔編者の注記〕