Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.5.1
Deinde ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Non facili desiderio, nec levi cupiditatis ardore expetendam a nobis esse justitiam docuit.
PL 20, 334D次に言う。「義に飢え渇く者たちは幸いである。彼らは満たされるからである」。義は、安易な望みや、軽い欲望の熱によって求めてはならないと、教えたのである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.5.2
Siquidem hos beatos esse significat, qui ad eam consequendam, esuriendi ac sitiendi modo, interni desiderii cupiditatibus inardescunt: quia si eam unusquisque nostrum esuriens ac sitiens desiderio concupiscat, non potest aliud semper, quam justitiam cogitare, justitiam quaerere: quia esuriens ac sitiens, necesse est, id quod sitit atque esurit, concupiscat.
PL 20, 335A実に、彼が幸いであると示すのは、それを得るために、飢え渇くように、内なる望みの切望によって燃え立つ者たちである。我々の各人が、飢え渇きつつ義を望むなら、つねに義のほかを考えることも、義のほかを求めることもできない。飢え渇く者は、自分が渇き飢えているものを必ず望むからである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.5.3
Merito igitur his taliter esurientibus ac sitientibus eum, qui panis coelestis ac fons aquae vivae est, satietatem refectionis illius perpetuae repromittit, dicendo: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
PL 20, 335Aそれゆえ、このように飢え渇いて、天のパンであり生ける水の泉である彼を求める者たちに、あの永続する糧の満ち足りを約束するのは、もっともである。彼は言う。「義に飢え渇く者たちは幸いである。彼らは満たされるからである」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.5.4
Illam utique justitiam fidei, quae Dei et Christi est, de qua et Apostolus retulit: Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes et super omnes qui credunt in eum (Rom. III, 20) .
PL 20, 335Aそれはまさに、神とキリストのものである信仰の義であり、使徒もそれについて伝えている。「神の義は、イエス・キリストの信仰を通して、彼を信じるすべての者に、またすべての者の上にある」(ローマ3:20〔引かれた句はローマ3:22〕)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.5.5
Vel certe ipsum Dominum ac Salvatorem nostrum, qui nobis secundum Apostolum: Et justitia, et sanctificatio, et redemptio factus est (I Cor. I, 30) ; cujus desiderio, velut cibi ac potus modo, beati semper exaestuant, secundum quod ipse Dominus per Salomonem testatur, dicens ex persona Sapientiae: Qui me manducant, adhuc esurient: et qui me bibunt, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29) .
PL 20, 335Bあるいは確かに、我々の主であり救い主その人である。使徒によれば、彼は我々にとって「義とも、聖化とも、贖いともなった」(一コリント1:30)。その望みによって、食べ物と飲み物のように、幸いな者たちはつねに燃え立つ。主自身がソロモンを通して、知恵の人格から言って証しするとおりである。「私を食べる者たちは、なお飢える。私を飲む者たちは、なお渇く」(集会の書24:29)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.5.6
Hanc ergo justitiam etiam nos semper esurire ac sitire debemus, ut saturari cibo refectionis perpetuae mereamur.
PL 20, 335Bそれゆえ、我々もまた、この義につねに飢え、渇かなければならない。永続する糧に満たされるにふさわしくなるためである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 3.5.7
Bene autem cum additamento dictum est in loco praesenti: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur: quia qui non justitiam, sed injustitiam esuriunt, scilicet qui aurum, et argentum desiderant, qui divitias vel honores saeculi concupiscunt, et qui numquam terrenis opibus vel carnis desideriis satiantur; ii tales, non beati, sed infelices sunt; quia eis, non spes promissae gloriae, sed damnationis poena debetur.
PL 20, 335B現在の箇所で、付け加えを伴って「義に飢え渇く者たちは幸いである。彼らは満たされるからである」と言われたのは、適切である。義ではなく不義に飢える者たち、すなわち金や銀を望み、世の富や名誉を欲し、地上の財や肉の欲望にけっして満たされない者たち、このような者たちは、幸いではなく、不幸だからである。彼らには、約束された栄光の望みではなく、断罪の刑罰が当然に与えられる。