アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus VI, Caput II 第VI講話 第II章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 344A · 9 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.2.1

1

Deinde ait: Qui solverit, inquiens, unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Ibid., 29) . Cum mandata minima solvere impium sit, multo magis magna et maxima.

PL 20, 344A

〔主は〕次に言う。「これらの最も小さな戒めの一つを廃し、そのように人々に教える者は、天の国で最も小さい者と呼ばれる」(マタイ5:29)〔引かれた句はマタイ5:19〕。最も小さな戒めを廃することが不敬虔であるなら、大きな、最も大きな戒めを廃することは、なおさらである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.2.2

2

Unde per Salomonem id ipsum Spiritus sanctus contestatur, dicens: Qui modica spernit, paulatim decidet (Eccli. XIX, 20) .

PL 20, 344A

そこで聖なる霊は、ソロモンを通して、同じことをこう言って証言する。「小さなことを軽んじる者は、少しずつ落ちていく」(集会の書19:20)〔引かれた句は集会の書19:1〕。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.2.3

3

Et idcirco nihil est de praeceptis divinis solvendum, nihil mutilandum, sed totum fideli ac devota mente servandum atque docendum, ne regni coelestis gloria amittatur: quia, quae judicio infidelium vel hominum saeculi minima putantur et parva, haec apud Deum non sunt parva, sed necessaria.

PL 20, 344B

それゆえ、神の掟のうち、廃すべきものは何もなく、切り取るべきものも何もなく、全体を、忠実で献身的な心で守り、教えなければならない。天の国の栄光を失わないためである。不信の者たちや世の人々の判断では最も小さく取るに足らないと思われることも、神のもとでは小さいものではなく、必要なものだからである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.2.4

4

Qui autem docuerit et fecerit, hunc magnum futurum Dominus ostendit in regno coelorum. Quapropter non solum verbis operandum est, sed et factis; nec ut doceas tantum, sed ut quod docueris, facias.

PL 20, 344B

教えてかつ行う者について、主は、その者が天の国で大いなる者となると示した。したがって、言葉によってだけでなく、行いによっても働かなければならない。あなたが教えるだけでなく、教えたことを行うために。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.2.5

5

Et audiamus ipsum Dominum hujusmodi doctores, qui dicunt et non faciunt, in Evangelio increpantem: Vae, inquit, vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, ipsi autem non tangitis digito vestro sarcinas ipsas (Matth. XXIII, 4) .

PL 20, 344B

福音書の中で、主自身がこのような教師たち、すなわち言っても行わない者たちを叱責するのを聞こう。彼は言う。「律法学者とファリサイ派の偽善者たちよ、汝らに災いあれ。汝らは、担えない荷を人々に負わせながら、自分たちはその荷に指一本触れない」(マタイ23:4)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.2.6

6

Unde et Apostolus ait: Non, inquit, auditores Legis justi sunt apud Deum, sed factores Legis justificabuntur (Rom. II, 13) . Si hoc etiam de audientibus dicit, quid de doctoribus intelligendum est?

PL 20, 344C

そのため使徒も言う。「律法を聞く者が神のもとで義しいのではなく、律法を行う者が義とされる」(ローマ2:13)。使徒が聞く者についてさえこう言うなら、教師たちについてはどう理解すべきか。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.2.7

7

Inde et Salomon ait: Noli esse citatus in lingua tua, et segnis ac remissus in operibus tuis (Eccli. IV, 34) .

PL 20, 344C

ここからソロモンも言う。「汝の舌で性急であってはならず、汝の業において怠慢で緩慢であってもならない」(集会の書4:34)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.2.8

8

Et ideo oportet eum qui docet, exemplum ex se praebere purae fidei per honestatem conversationis suae, ut Apostolus Timotheo scribit: Forma, inquit, esto fidelium (I Tim. IV, 12) .

PL 20, 344C

それゆえ、教える者は、自らの生き方の品位によって、純粋な信仰の模範を自ら示さなければならない。使徒がテモテに書いているとおりである。彼は言う。「信じる者たちの手本であれ」(一テモテ4:12)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 6.2.9

9

Et iterum: Exemplum te ipsum praebens operum bonorum, in justitia, in castitate, in sobrietate, per doctrinam sanam (Tit. II, 7, 8) . Unde et ipse Filius Dei, qui magister et dominus legis est, ad exemplum nostrum, cuncta quae docuit, voluit rebus ipsis implere.

PL 20, 344C

また重ねて言う。「汝自身を、善い業の模範として示せ。正義において、貞潔において、節度において、健全な教えによって」(テトス2:7, 8)。そのため神の子自身も、律法の師にして主でありながら、我々の模範のために、自分の教えたすべてを実際の行いによって満たそうと望んだ。