アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus VIII, Caput III 第VIII講話 第III章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 348A · 9 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.3.1

1

Alii vero, quorum assertio planior mihi videtur, adversarium hic Spiritum sanctum existimant intelligendum, qui adversatur vitiis et desideriis carnis, secundum quod Apostolus manifestat, dicendo: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis (Gal. V, 17) .

PL 20, 348A

しかし別の者たちの主張のほうが、私にはより明快に思われる。彼らはここでの敵対者を聖なる霊と解すべきだと考える。聖なる霊は悪徳と肉の欲望に敵対するのであり、使徒がこう言って明らかにしているとおりである。「肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らって欲する。これらは互いに敵対し合うからであり、それは汝らが望むことを何でも行うことのないためである」(ガラテヤ5:17)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.3.2

2

Spiritus enim coelestia desiderat, caro terrena concupiscit: Spiritus donis spiritalibus gaudet, caro vitiis corporalibus oblectatur. Unde et Apostolus ait: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30) .

PL 20, 348A

霊は天のものを望み、肉は地のものを欲する。霊は霊的な賜物を喜び、肉は体の悪徳を楽しむ。それゆえ使徒はまた言う。「神の聖なる霊を悲しませるな。汝らは贖いの日のために、この霊によって刻印を押されたのである」(エフェソ4:30)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.3.3

3

Huic, credo, adversario peccati et erroris humani, suadenti quae justa et sancta sunt, in omnibus obedire nos Dominus praecepit, dum cum illo sumus in via, id est in comitatu vitae praesentis, ut aeternam pacem, et perpetuam societatem cum eo habere possimus.

PL 20, 348A

私が思うに、人間の罪と過ちに敵対するこの敵対者、すなわち正しく聖なることを説き勧める者に、我々はすべてにおいて従うよう主は命じた。我々が彼とともに道にあるうち、すなわち現在の生の道連れのうちに、永遠の平和と、彼との永続する交わりを持てるようにするためである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.3.4

4

Verum si quis voluntati Spiritus sancti dicto non audiens et contrarius exstiterit, non dubium est, hujusmodi hominem, post excessum vitae, Dei Filio, qui judex vivorum ac mortuorum est, offerendum, a quo tradetur ministro, id est, Angelo tormentorum mittendus in carcere gehennae; unde non dimittetur, nisi etiam novissimum quadrantem reddat, id est, omnem poenam debiti etiam usque ad novissimum peccatum exsolvat.

PL 20, 348B

しかし、もし誰かが聖なる霊の意志に従わず、これに逆らう者となったなら、そのような人は、生涯を終えたのち、生者と死者の裁き主である神の子に差し出されることになる。そこから下役、すなわち責め苦の天使に引き渡され、ゲヘナの牢に送られる。そこから、最後の一クアドランスをも返すまでは、すなわち負い目の刑罰のすべてを最後の罪に至るまで償うまでは、解き放たれないことは疑いない。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.3.5

5

De hoc igitur adversario Dominus in praesenti loco loqui intelligitur, qui adversans peccatis nostris salutem nostram desiderat, qui nos idcirco cupit sibi esse consentaneos, ut et poenas inferni evadere, et regna coelestia consequi mereamur.

PL 20, 348B

したがって、主がこの箇所で語っているのは、この敵対者についてだと解される。この者は我々の罪に敵対することで我々の救いを望み、それゆえ我々が彼に同意することを願う。我々が冥界の刑罰を免れ、天の国々に到達するにふさわしいとされるためである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.3.6

6

De quo et Salomon in libro suo testari videtur, cum dicit: Est unus, et non est secundus, et quidem nec filius, nec frater est ei, et non est finis omni labori suo (Eccle. IV, 8) .

PL 20, 348B

この者についてソロモンもその書で証しているように思われる。彼は言う。「一人の者がいて、二人目はいない。しかも息子も兄弟もいない。その者のあらゆる労苦には終わりがない」(コヘレトの言葉4:8)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.3.7

7

Et: Optimi sunt duo quam unus, quibus est merces bona labor ipsorum; quia si ceciderit unus, alter erigit socium suum.

PL 20, 348C

また、「二人は一人よりも優れている。彼らの労苦には良い報いがあるからである。一人が倒れれば、もう一人が仲間を起こす」。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.3.8

8

Vae illi uni cum ceciderit, quia non habet qui erigat illum (Ibid., 9, 10) : ostendens quia caro quae concordiam et societatem sancti Spiritus habere meruerit, cum in mortem ceciderit, ab eodem Spiritu erigatur in vitam et gloriam sempiternam.

PL 20, 348C

「倒れたとき、ただ一人であるその者は災いである。起こす者がいないからである」(コヘレトの言葉4:9, 10)。これは、聖なる霊との一致と交わりを得るにふさわしいとされた肉は、死に倒れたとき、同じ霊によって永遠の生命と栄光へと起こされることを示している。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.3.9

9

Et ideo, vae uni illi dixit; quia cum ceciderit, non habet qui erigat eum: id est, quia caro quae consortium Spiritus per infidelitatem suam non meruerit habere, non in vitam aeternam erigitur, sed in poenam perpetuam suscitatur ab eo qui judex vivorum et mortuorum est: cui est laus et gloria, in saecula saeculorum. Amen.

PL 20, 348C

それゆえ、「かの一人の者は災いである」と彼は言ったのである。倒れたとき、起こす者がいないからである。すなわち、自らの不信仰のゆえに霊との交わりを持つにふさわしいとされなかった肉は、永遠の生命へと起こされるのでなく、生者と死者の裁き主によって、永続する刑罰へと呼び起こされる。この者に賛美と栄光が世々限りなくある。アーメン。