Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.2.1
Unde non immerito in sequentibus Dominus ait: Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt: putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
PL 20, 358Cそれゆえ、主は続く箇所で当然こう言う。「祈るときは、異邦人たちがするように、多く語るな。彼らは、言葉数が多ければ聞き入れられると思っているからである」。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.2.2
Nolite ergo similari eis: scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis ab eo (Matth. VI, 7, 8) . Ethnici enim homines putant multiloquentia verborum facilius se a Domino impetrare posse quod postulant: sed hoc a nobis Dominus non exspectat.
PL 20, 358C「それゆえ、彼らに似るな。汝らの父は、汝らが求める前から、汝らに何が必要かを知っている」(マタイ6:7, 8)。異邦人たちは、言葉を多く重ねれば、願うものを主からより容易に得られると考えている。しかし主は、我々にそれを期待していない。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.2.3
Vult potius ut orationem nostram non verbositate sermonis, sed fide cordis, ac justitae meritis commendemus; ei utique, qui melius novit omnia quae nobis necessaria sunt, et universa quae postulaturi sumus, antequam loquamur, agnoscit.
PL 20, 358C主はむしろ、我々が自分の祈りを、言葉の多さによってではなく、心の信仰と、正義〔底本は justitae。justitiae と読む〕の功績によって推奨することを望む。その相手は、我々に必要なすべてをよりよく知り、我々が願おうとするすべてを、我々が語る前から見分ける者である。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.2.4
Quantum denique distet inter multiloquacem, et humilem ac simplicem orationem, in Pharisaeo illo et Publicano habemus exemplum.
PL 20, 358D実に、多弁な祈りと、へりくだった素朴な祈りとのあいだにどれほどの隔たりがあるかについては、あのファリサイ派の人と徴税人に例がある。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.2.5
Nam Pharisaei jactantis se in multiloquentia verborum reprobatur oratio: Publicanus vero humilis ac submissus pro peccatis suis veniam postulans, justificatior jactante se Pharisaeo descendit (Luc. XVIII, 10) .
PL 20, 358D言葉数の多さを誇ったファリサイ派の人の祈りは退けられた。他方、徴税人は、へりくだり、身を低くして自らの罪の赦しを願い、自らを誇るファリサイ派の人よりも義とされて下った(ルカ18:10)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 13.2.6
In quo completum invenimus id quod scriptum est: Oratio humilis nubes penetravit (Eccli. XXXV, 21) , perveniens ad Deum qui orantis precem audire consuevit, qui est benedictus in saecula. Amen.
PL 20, 358Dこのことにおいて、書かれていることが成就しているのを我々は見いだす。「へりくだる者の祈りは雲を貫いた」(集会の書35:21)。この祈りは、祈る者の願いを聞くことを常とする神のもとに至る。この神は世々に祝福される。アーメン。