アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus XVII, Caput I 第XVII講話 第I章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 366C · 7 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.1.1

1

Deinde ait: Lucerna, inquit, corporis tui est oculus tuus: si oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum est; si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum est.

PL 20, 366C

次に言う。「汝の体のともし火は」と主は言う。「汝の目である。汝の目が澄んでいれば、汝の体全体が明るい。だが汝の目が悪ければ、汝の体全体が暗い」。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.1.2

2

Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt; tenebrae ipsae quantae sunt (Matth. VI, 22, 24) ? Lucerna corporis, sensus mentis, et fides cordis intelligitur: quae si in nobis pura et lucida fuerit, sine dubio omne corpus nostrum illuminat.

PL 20, 366C

「それゆえ、汝の内にある光が闇であるなら、その闇はどれほどのものか」(マタイ6:22, 24)〔引かれた句はマタイ6:23〕。体のともし火とは、精神の思いであり、また心の信仰であると解される。これが我々のうちで清く明るければ、間違いなく我々の体全体を照らす。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.1.3

3

Idcirco autem lucerna in comparatione fidei ponitur, quia sicut lucerna incedentium in nocte gressus illuminat, ne aut in foveas, aut in offendicula quaeque ambulantes incurrant: ita in hac saeculi nocte splendor fidei omnes vitae nostrae gressus, praeeunte lumine veritatis, illuminat; ne aut in foveas peccatorum, aut in offendicula diaboli incidamus.

PL 20, 366C

ともし火が信仰の喩えに置かれるのは、次の理由による。ともし火が、夜に歩む者たちの足もとを照らし、歩む者が穴や何かのつまずきに陥らないようにするのと同じように、この世の夜にあって、信仰の輝きが、真理の光に先導されて、我々の生涯のあらゆる歩みを照らし、我々が罪の穴や悪魔のつまずきに陥らないようにするのである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.1.4

4

Hoc est ergo quod ait Dominus: Lucerna corporis tui est oculus tuus: si oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum est; si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum est: ostendens, quia si haec fides nostra, quae lucerna corporis vel oculo significatur, in nobis aut peccatorum tenebris, aut perfidiae obscuritate caecetur; sine dubio, omne corpus nostrum obscurum tenebrosumque redditur.

PL 20, 366D

それゆえ、主はこう言うのである。「汝の体のともし火は、汝の目である。汝の目が澄んでいれば、汝の体全体が明るい。だが汝の目が悪ければ、汝の体全体が暗い」。主はこう示している。体のともし火、すなわち目によって意味されるこの我々の信仰が、我々のうちで、罪の闇によって、あるいは背信の暗がりによって目を塞がれるなら、間違いなく、我々の体全体が暗く闇に満ちたものにされる、と。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.1.5

5

Quod ipsum S. Joannes ostendit, dicens: Deus lux est: Et: Qui charum habet fratrem suum, ipse est in lumine; qui autem odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit ubi ambulat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. I, 5; II, 10, 11) .

PL 20, 366D

このことを、聖なるヨハネが示して言う。「神は光である」。また、「兄弟を大切に思う者は、光の中にいる。だが兄弟を憎む者は、闇の中を歩み、どこを歩んでいるのかを知らない。闇がその目を見えなくしたからである」(一ヨハネ1:5; 2:10, 11)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.1.6

6

Et si hoc de eo qui fratrem suum odit, secundum dictum Joannis, intelligitur; in quibus tenebris haereticus demoretur qui, amisso lumine catholicae veritatis, perfidus ac blasphemus existit, debemus advertere.

PL 20, 367A

兄弟を憎む者についてヨハネの言葉に従ってこう解されるのなら、公同の真理の光を失って、背信の者、冒瀆する者となった異端者が、どのような闇にとどまっているかに、我々は気づかなければならない。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 17.1.7

7

Et ideo ait Dominus: Si lumen, inquit, quod in te est, tenebrae sunt; tenebrae ipsae quantae sunt? In eo scilicet, qui veritatem in mendacium, fidem in perfidiam demutaverit.

PL 20, 367A

それゆえ、主は言う。「汝の内にある光が闇であるなら、その闇はどれほどのものか」。すなわち、真理を偽りに、信仰を背信に変えてしまった者において、そうなのである。