Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.6.1
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12) . Justa plane ac necessaria omnibus haec vox est.
PL 20, 361C「そして我々の負い目を赦せ、我々も我々に負い目のある者たちを赦すように」(マタイ6:12)。この言葉は、まことに正しく、すべての者にとって必要である。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.6.2
Primum, ut peccatores nos esse confiteamur: dehinc, ut sic a Deo nobis oremus dimitti peccata, quemadmodum peccantibus in nos ipsi dimittimus.
PL 20, 361C第一に、我々が罪人であることを告白するためであり、次に、我々自身が我々に罪を犯す者たちを赦すのと同じように、我々の罪も神から赦されるよう祈るためである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.6.3
Quod si minime faciamus, ipsi nos apud Deum reos verbis nostris efficimus, dicente Scriptura: Laqueus fortis est viro, propria labia (Prov. VI, 2, sec. LXX) .
PL 20, 361Cもしそうしなければ、我々は自らの言葉によって、自分自身を神の前で有罪にすることになる。聖書は言う。「人にとって強い罠は、自分自身の唇である」(箴言6:2。七十人訳による)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.6.4
Unde non immerito et Salomon, dominicae hujus orationis formam per Spiritum sanctum non ignorans, ante praemonuit, dicendo: Non mentieris verbum in tua oratione (Eccli. VII, 15) . Quis enim audeat, aut quomodo potest Deo in oratione mentiri?
PL 20, 361Cそれゆえ、ソロモンも、聖なる霊によって、この主の祈りの形を知らないわけではなく、あらかじめ警告して言ったのは当然である。「汝の祈りにおいて、言葉を偽ってはならない」(集会の書7:15)。いったい誰が神への祈りで偽ることをあえてするだろうか。あるいはどうして偽ることができようか。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.6.5
Nisi forte is qui secundum dominicam orationem a Deo peccatorum veniam postulans, ipse in se peccantibus non dimittit, non retinens dictum divinum: Homo homini reservas iram, et a Deo quaeris propitiationem? et ipse in hominem similem tibi non habes misericordiam, et Deum pro peccatis exoras (Eccli. XXVIII, 3, 4) ?
PL 20, 361Dただし、主の祈りに従って神に罪の赦しを願いながら、自分に罪を犯す者たちを自らは赦さない者は、別である〔動詞が省かれている。前文の「偽る」を補って解した〕。そのような者は、神の言葉を心にとどめていない。「人よ、汝は人に対して怒りを取っておきながら、神には宥めを求めるのか。汝と同じ人間に慈しみを持たないままで、罪のゆえに神に懇願するのか」(集会の書28:3, 4)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.6.6
Hoc autem alio in loco ipse Dominus apertissime manifestat, proferens servi illius debitoris exemplum, cui plurimum debenti rogatus dominus debitum omne concesserat; qui cum post indultum debitum conservo suo debenti sibi nollet ipse dimittere, in carcerem traditus, et damnatus in poena est (Matth. XVIII, 23 et seqq.) .
PL 20, 361D主自身は、別の箇所でこのことをこのうえなくはっきりと明らかにしている。多くを負っていた債務者である僕の例を挙げたのである。その僕に、主人は、請われて負債をすべて免じたが、免じられたあとで、自分に負債のある仲間の僕を自分は赦そうとしなかったので、牢に引き渡され、刑罰に処せられた(マタイ18:23以下)。