アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus X, Caput III 第X講話 第III章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 352C · 7 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.3.1

1

Ait ergo Dominus: Audistis, quia dictum est antiquis: Non pejerabis. Ego autem dico vobis, non jurare omnino: neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis. in his Domini dictis, quibus per hujusmodi elementa jurare nos prohibet, duplex intelligentia est.

PL 20, 352C

主は言う。「古人に言われたことを汝らは聞いた。『偽って誓うな』。しかし私は汝らに言う。いっさい誓うな。天にかけて誓うな。そこは神の玉座だからである。地にかけても誓うな。そこは神の足台だからである。エルサレムにかけても誓うな。そこは大王の都だからである」。主のこれらの言葉において、このような被造の要素にかけて誓うことを我々に禁じている部分には、二重の理解がある。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.3.2

2

Primum enim voluit a nobis et usum jurationis, et consuetudinem humani erroris auferre; ne unusquisque nostrum per haec elementa jurando, creaturam in honore divinae venerationis haberet; aut idcirco impunitatem perjurii habere se crederet, si per mundi elementa juraret, cum scriptum sit: Nec juravit proximo suo in dolum (Psal. XXIII, 4) .

PL 20, 352C

第一に主は、誓いの習いと人間の過ちの慣習を、我々から取り除こうとした。我々の誰もが、これらの要素にかけて誓うことで、被造物を神への崇敬にふさわしい栄誉のうちに置くことのないため、また、世界の要素にかけて誓うなら偽誓の罰を免れると思い込むことのないためである。それは、こう書かれているにもかかわらずである。「彼は隣人に対して欺くために誓わなかった」(詩篇23:4)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.3.3

3

In quo etiam errorem tam Judaicae infidelitatis, quam etiam generis humani condemnat, qui relicto creatore, creaturam sub divina veneratione habuerunt, secundum quod Apostolus retulit: Et coluerunt, et servierunt creaturae, potius quam creatori (Rom. I, 25) .

PL 20, 352D

この点で主はまた、ユダヤ人の不信仰の過ちも、人類の過ちも断罪している。彼らは創造主を捨てて、被造物を神への崇敬のもとに置いたのであり、使徒が述べたとおりである。「そして彼らは、創造主よりもむしろ被造物を崇め、これに仕えた」(ローマ1:25)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.3.4

4

Deinde etiam hoc modo potest intelligi; quia cum juratur per coelum et terram, juratur per eum qui coelum et terram constituit, secundum quod ipse Dominus alio loco manifestavit, dicendo: Qui jurat in altari, jurat in eo et in omnibus quae super illud sunt: et qui jurat in throno Dei, jurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt: et qui jurat in throno Dei, jurat in eo, et in eo qui habitat in ipso (Matth. XXIII, 20) .

PL 20, 352D

次に、こうも理解できる。天と地にかけて誓うとき、人は天と地を造った者にかけて誓っているのであり、主自身が別の箇所でこう言って明らかにしたとおりである。「祭壇にかけて誓う者は、それにかけて、またその上にあるすべてのものにかけて誓う。神の玉座にかけて誓う者は、それにかけて、またその上にあるすべてのものにかけて誓う。そして神の玉座にかけて誓う者は、それにかけて、またその中に住む者にかけて誓う」(マタイ23:20)〔底本は「神の玉座にかけて誓う者は」の句を二度刷り、一度目は祭壇の句の結び「その上にあるすべてのもの」をくり返す。本文が崩れているらしく、刷りのまま訳した。ミーニュの脚注も、この「神の玉座にかけて」の二度の句が福音書の本文やウルガタと異なると記す〕。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.3.5

5

Neque, inquit, per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis: id est typus corporis Christi, quod est spiritalis illa et coelestis Ecclesia. Neque, inquit, per caput tuum jurabis, quia secundum Apostolum: Caput viri Christus est (I Cor. XI, 3) .

PL 20, 353A

「エルサレムにかけても〔誓うな〕。そこは大王の都だからである」と主は言う。すなわち、これはキリストの体の予型であり、その体とは霊的で天的な教会である。また、「汝の頭にかけて誓ってはならない」と主が言うのは、使徒によれば、「男の頭はキリストである」(一コリント11:3)からである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.3.6

6

Unde qui per haec jurat, per eum qui omnium horum auctor est, jurat. Sit ergo, inquit, sermo vester: est, est; non, non: quod autem abundantius est, a malo est: docens, quod omnis sermo a nobis prolatus nihil aliud quam quod verum est debeat continere; cum omne mendacium (id est, quod amplius est), ad auctorem diabolum revocetur, qui semper ab initio mendax est, sicut et pater ejus (Joan. VIII, 44) .

PL 20, 353A

それゆえ、これらにかけて誓う者は、これらすべての造り主にかけて誓っているのである。「それゆえ、汝らの言葉は、『しかり、しかり』『否、否』であれ。それ以上のことは悪から出る」と主は言い、我々の口にするあらゆる言葉は、真実であるもの以外の何も含んではならないと教えている。すべての偽り(すなわち、それ以上のもの)は、その張本人である悪魔に帰せられるからである。悪魔は初めから偽る者であり、その父もまたそうであるのと同じである(ヨハネ8:44)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.3.7

7

Unde semper, quod verum est, loqui et meditari debemus, ut discipulos nos esse ejus qui veritas est ostendamus, qui est benedictus in saecula.

PL 20, 353B

それゆえ我々は、常に真実を語り、真実を思い巡らさねばならない。真理である者の弟子であることを示すためであり、この者は世々に祝福される。