Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.1.1
Dehinc sequitur: Audistis, quia dictum est antiquis: Qui dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico vobis: Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 31, 32) .
PL 20, 350D次にこう続く。「古人に言われたことを汝らは聞いた。『妻を離縁する者は、その女に離縁状を与えよ』。しかし私は汝らに言う。淫行の理由を除いて妻を離縁する者は誰でも、その女に姦淫させるのである」(マタイ5:31, 32)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.1.2
In omnibus Dominus ac Salvator noster legis antiquae jura reformat in melius. Jamdudum quidem populo Judaico illicite viventi ac suis voluptatibus servienti, per Moysen repudii dandi quacumque de causa indulta videbatur licentia; non quod ita legis ratio postularet, sed quia populi carnalis effrenata voluptas secundum rigorem disciplinae justitiam legis tenere non posset.
PL 20, 351Aあらゆる点で、我々の主であり救い主は、古い律法の定めをより良いものへと改める。すでに昔、不法に生き、自らの快楽に仕えていたユダヤの民には、モーセを通して、どんな理由でも離縁状を与えてよいという許しが認められていたように見える。律法の理がそう求めたからではなく、肉の民の抑えのきかない快楽が、規律の厳格さに従って律法の正義を保つことができなかったからである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.1.3
Idcirco haec permissa facultas est, secundum quod alio in loco ipse Dominus responso suo, adhuc eis requirentibus, manifestat.
PL 20, 351Aそれゆえこの権限は許されたのであり、そのことは、別の箇所で主自身が、なお彼らが尋ねていたときの答えで明らかにしている。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.1.4
Nam cum dicerent, cur Moyses permisisset dari libellum repudii, respondit Dominus dicens: Ad duritiam cordis vestri scripsit hoc Moyses, dari libellum repudii; ab initio autem non fuit sic (Matth. XIX, 8) .
PL 20, 351A彼らが、なぜモーセは離縁状を与えることを許したのかと言ったとき、主は答えて言った。「モーセは汝らの心の頑なさのゆえに、離縁状を与えることをこのように書いた。しかし初めからそうではなかった」(マタイ19:8)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.1.5
Unde nunc non immerito Dominus ac Salvator noster, sublata illa licentia, antiquae constitutionis suae praecepta restaurat. Jubet namque matrimonii castum conjugium indissolubili lege servari, ostendens conjugii legem a se esse primitus institutam.
PL 20, 351Aそれゆえ今、我々の主であり救い主が、その許しを取り去って、自らの古い定めの命令を回復するのは、理由のないことではない。主は、婚姻の貞潔な結びつきを解けない法によって守れと命じ、結婚の法がもともと自分によって定められたことを示しているのである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.1.6
Ipse enim ait: Quod ergo Deus conjunxit in unum, homo non separet. Quo dicto et passivam Judaeorum licentiam, et stultam ac miserabilem Manichaeorum praesumptionem, qui negant a Deo esse conjugia, hujus sententiae pronuntiatione damnavit, dicens, excepta causa fornicationis uxorem non licere dimitti: aperte demonstrans, eum contra Dei agere voluntatem, qui matrimonium a Deo junctum illicita divortii separatione temerare praesumpserit.
PL 20, 351B主自身がこう言うからである。「それゆえ、神が一つに結び合わせたものを、人が引き離してはならない」。この言葉によって、また、淫行の理由を除いては妻を離縁してはならないと言うこの宣告によって、主は、ユダヤ人の最悪の〔底本は passivam。ミーニュの脚注はこれを誤りとし、pessimam(最悪の)または pravam(邪な)と読む。これに従った〕放縦も、結婚は神に由来しないと言うマニ教徒の愚かで哀れな僭越も、断罪した。神が結び合わせた婚姻を、許されない離婚による別離で汚すことをあえてする者は、神の意志に逆らって行動する者であると、はっきり示したのである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.1.7
Unde non ignorent, quam grave apud Deum damnationis crimen incurrant, qui per effrenatam libidinis voluptatem (absque fornicationis causa) dimissis uxoribus, in alia volunt transire conjugia.
PL 20, 351Bそれゆえ、抑えのきかない情欲の快楽のために、(淫行の理由もなく)妻を離縁して別の婚姻に移ろうとする者たちは、神のもとで、いかに重い断罪の罪過を負うことになるかを、知らずにいてはならない。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.1.8
Quod idcirco se credunt impune committere, quia humanis et saeculi legibus id videtur permissum, nescientes, in hoc se gravius ac magis delinquere, quia humanas leges divinis praeferant; ut quod illicitum Deus esse constituit, ideo licitum credant quia ab homine sit libere permissum.
PL 20, 351C彼らがこれを罰を受けずに行えると信じるのは、人間の法、世の法がそれを許しているように見えるからである。だが彼らは、人間の法を神の法の上に置くことによって、この点でいっそう重く、いっそう多く罪を犯していることを知らない。神が許されないと定めたことを、人が自由に許したからというだけで、許されたものと信じるのである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 10.1.9
Sed sicuti uxorem caste ac pure viventem dimittere fas non est; ita quoque adulteram dimittere permissum est, quia ipsa mariti consortio fecit se indignam, quae in corpus suum peccando, Dei templum ausa est violare.
PL 20, 351Cしかし、貞潔に清く生きている妻を離縁することが許されないのと同じく、姦淫した妻を離縁することは許されている。彼女は自ら、夫との交わりにふさわしくない者としたからである。自分の体に対して罪を犯し、神の神殿を汚すことをあえてしたのである。