Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.3.1
Et addidit: Neque enim accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 15) . Videamus itaque et hujus dicti Dominici rationem.
PL 20, 341B彼はさらに付け加えた。「実に、人々はともし火をともして、それを升の下に置くのではなく、燭台の上に置き、家にいるすべての人を照らすようにする」(マタイ5:15)。そこで、この主の言葉の意味も見てみよう。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.3.2
Scimus lucernam ad hoc accendi, ut non modio aut aliquo operimento tegatur; quod si fiat, usus ejus nulli rei proderit: sed ideo accenditur in candelabro, ut in edito loco posita caecitatem obscurae noctis abjiciat, et lucis suae usum in domo constitutis impertiat.
PL 20, 341Bともし火がともされるのは、升やなんらかの覆いで隠されるためではないことを、我々は知っている。そうされるなら、その用はどんな物にも役立たない。ともし火が燭台の上にともされるのは、高い所に置かれて暗い夜の盲目を払い、自らの光の用を家にいる者たちに分け与えるためである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.3.3
Quod ideo Dominus commemorat, quo sciremus, et nos idcirco gratia fidei accensos, et luce spiritus illuminatos, ut et ipsi per opera fidei atque justitiae velut lucerna spiritualiter luceremus; et hos qui in tenebris erroris sunt positi, ignorantiae nocte depulsa, veritatis ipsius lumine illustraremus.
PL 20, 341C主がこれを述べたのは、我々もまた信仰の恩寵によってともされ、霊の光に照らされたのは、自らも信仰と正義の業によって、ともし火のように霊的に輝き、誤りの闇の中に置かれている者たちを、無知の夜を追い払い、真理そのものの光で照らすためであることを、我々が知るためである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.3.4
Unde Apostolus ait: Inter quos lucetis sicut luminaria in hoc mundo, verba vitae continentes (Philipp. II, 15, 16) .
PL 20, 341Cそこで使徒は言う。「その人々の間で、汝らはこの世界にあって光体のように輝き、命の言葉を保っている」(フィリピ2:15, 16)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.3.5
Quod si non faciamus, videbimur tam necessarii luminis utilitatem, ad damnum tam nostrum quam aliorum, infidelitate nostra velut quodam velamine obtegere et obumbrare.
PL 20, 341Cもしそうしないなら、我々は、これほど必要な光の益を、我々自身にも他の人々にも損害となるように、自らの不信仰という覆いで覆い、陰らせることになろう。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 5.3.6
Quapropter et illum qui talentum ad lucrum coelestis negotiationis acceptum abscondere magis voluit quam ad mensam nummulariis dare, debitam poenam incurrisse scimus et legimus (Matth. XXV, 28, 30) .
PL 20, 341Cそのため、天上の取引の利益のために受けたタラントを、両替商の台に預けるよりもむしろ隠そうとした者が、当然の刑罰を招いたことも、我々は知り、読んでいる(マタイ25:28, 30)。