アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus XIV, Caput IV 第XIV講話 第IV章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 360B · 7 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.4.1

1

Dehinc ait: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra (Ibid.) . Par quoque et hic intelligentiae ratio est.

PL 20, 360B

続いて言う。「汝の意志が、天で行われるように、地でも行われるように」(マタイ6:10)。ここでも、理解の筋道は同じである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.4.2

2

Non enim quisquam est, qui obsistere et contradicere Deo possit, ne, quod velit, faciat; cum voluntate ejus, et in coelo et in terra, cuncta consistant: sed, ut in nobis voluntas ejus fiat, oramus.

PL 20, 360C

神に逆らい反対して、神が望むことを行わせないようにできる者は誰もいない。神の意志によって、天にも地にもすべてのものが成り立っているからである。我々が祈るのは、神の意志が我々のうちで行われるようにということである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.4.3

3

Voluntas autem Dei est, ut toto corde ei credentes, haec, quae fieri praecipit, impleamus. De qua voluntate Dei Apostolus testatur, dicens: Voluntas Dei est sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a carnalibus concupiscentiis (I Thess. IV, 3) .

PL 20, 360C

神の意志とは、心を尽くして神を信じる我々が、神が行えと命じることを果たすことである。この神の意志について、使徒は証言して言う。「神の意志は、汝らの聖化である。すなわち、汝らが肉の欲望を断つことである」(一テサロニケ4:3)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.4.4

4

De quo et Dominus in Evangelio locutus est, dicens: Haec est voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eo, habeat vitam aeternam (Joan. VI, 40) .

PL 20, 360C

これについて、主も福音書で語って言った。「私を遣わした私の父の意志は、子を見て彼を信じる者がみな、永遠の生命を得ることである」(ヨハネ6:40)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.4.5

5

Cum ergo dicimus: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra; hoc oramus, id est, ut sicuti Dei voluntas ab angelis fideliter custoditur in coelis; ita quoque a nobis religiosa ac fideli devotione semper servetur in terra.

PL 20, 360C

それゆえ、「汝の意志が、天で行われるように、地でも行われるように」と我々が言うとき、我々が祈るのはこういうことである。神の意志が天で天使たちによって忠実に守られているように、地でも我々によって、敬虔で信仰ある献身をもって常に守られるように、ということである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.4.6

6

Quae voluntas ut in nobis rite possit impleri, sine intermissione divinae dignationis auxilium postulandum est.

PL 20, 360D

この意志が我々のうちで正しく果たされうるよう、神がよしとして与える助けを、絶え間なく願わなければならない。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 14.4.7

7

Vel certe: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra: ut sicut in coelo, id est, in sanctis ac coelestibus hominibus, Dei voluntas impletur; ita quoque in terra, id est, in his qui necdum crediderunt, per credulitatem fidei et veritatis cognitionem, ut Dei fiat voluntas, oramus.

PL 20, 360D

あるいは次のようにも解せる。「汝の意志が、天で行われるように、地でも行われるように」。天、すなわち聖なる天の人々において神の意志が果たされているように、地、すなわちまだ信じていない人々においても、信じる心により、また真理の認識によって、神の意志が行われるようにと、我々は祈る。