アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus II, Caput III 第II講話 第III章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 331B · 2 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 2.3.1

1

Verum quia omnia quae pro nobis Dominus egit, in sacramentum salutis nostrae ostensa cognoscimus: in eo quod baptizato Domino coeli aperti sunt, idem monstratur, quia renatis in baptismo coelorum regna paterent, quae nobis Filius Dei, in corpore ad coelum ascendens, primus aperuit.

PL 20, 331B

ところで、主が我々のために行ったことはすべて、我々の救いの秘義のために示されたと我々は知っている。主が洗礼を受けたとき天が開かれたことにおいても、洗礼において生まれ変わった者たちに、天の国が開かれることが示されている。それを、神の子が体のまま天に昇りつつ、我々のために最初に開いたのである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 2.3.2

2

Unde et statim in eo, quod sanctus Spiritus in specie columbae descendit, et vox Patris de coelis auditur, dicentis: Hic est Filius meus; in hoc coeleste mysterium, et salutis nostrae ordo revelatur; quia per salutare baptismum aquae, essemus et filii Dei futuri, et donis sancti Spiritus munerandi: per quem est Patri, et Filio laus et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PL 20, 331B

それゆえ、聖なる霊が鳩の姿で降り、父の声が天から聞こえて、「これは私の子である」と言うこと、そのことにも、すぐさま天の奥義と、我々の救いの秩序が啓示されている。水の救いの洗礼によって、我々は神の子らとなり、聖なる霊の賜物を授けられる者となるはずだからである。この霊によって、父と子に賛美と栄光が世々にある。アーメン。