アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus XI, Caput I 第XI講話 第I章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 353B · 10 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.1.1

1

Dehinc sequitur: Audistis, quia dictum est antiquis: Oculum pro oculo, dentem pro dente. Ego autem dico vobis: Non resistere malo: sed si quis te percusserit in maxillam dexteram, praebe illi et sinistram: et ei qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Matth. V, 38, 40) .

PL 20, 353B

次にこう続く。「古人に言われたことを汝らは聞いた。『目には目を、歯には歯を』。しかし私は汝らに言う。悪に逆らうな。むしろ、誰かが汝の右の頰を打つなら、その者に左の頰も差し出せ。また、汝と裁判で争って汝の下着を取ろうとする者には、上着も与えよ」(マタイ5:38, 40)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.1.2

2

Ad omne nos exemplum patientiae et humilitatis Dominus per evangelica praecepta conformat. Jam dudum jussum fuerat in lege, si quis iracundiae furore commotus, vel oculum vel dentem alterius eruisset; ipse quoque simili poenae atque eidem damno subjaceret.

PL 20, 353B

主は福音の戒めによって、我々を忍耐と謙遜のあらゆる模範へと形づくる。すでに昔、律法において、怒りの激情に駆られて他人の目や歯をえぐり出した者は、自分もまた同じ刑罰、同じ損害を受けるよう命じられていた。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.1.3

3

In quo praecepto, et justitia legis ostensa est, et insolentis populi sub hoc terrore temeritas refrenata est: ut quia metum futuri judicii non habebant, saltem vel praesentis vindictae poena eos a scelere prohiberet.

PL 20, 353C

この命令において、律法の正義が示され、またこの恐れのもとで、不遜な民の無謀が抑えられた。将来の裁きへの恐れを持たなかった彼らを、せめて現在の報復の刑罰が悪行から遠ざけるようにするためである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.1.4

4

Hi vero qui secundum fidem evangelicam vivunt, retributionem vindictae istius non requirunt, quibus omnis spes retributionis et vindictae in futuro servatur.

PL 20, 353C

しかし、福音の信仰に従って生きる者たちは、こうした報復の返報を求めない。彼らには、返報と報復のすべての望みが、将来に保たれているからである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.1.5

5

Et idcirco Dominus in Evangelio non solum vicem nos injuriae reddere non jubet, sed percussos in dexteram maxillam, etiam aliam praecipit praebere, si hoc ira percutientis exegerit. Hoc enim ait: Qui te percutit in dexteram maxillam, praebe ei et sinistram.

PL 20, 353C

それゆえ主は福音書で、我々が不当な仕打ちにやり返すことを命じないだけでなく、右の頰を打たれた者は、打つ者の怒りがそれを求めるなら、もう一方の頰も差し出せと命じている。次のように言うからである。「汝の右の頰を打つ者には、左の頰も差し出せ」。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.1.6

6

Hoc est enim vere fide vivere, non praesentem ultionem, sed futuram vindictam expetere ab eo qui ait: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII, 35; Rom. XII, 19) .

PL 20, 353C

実に、信仰によって生きるとは、今の復讐ではなく、将来の報復を、こう言う者に求めることである。「報復は私のものである。私が報いる、と主は言う」(申命記32:35; ローマ12:19)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.1.7

7

Hunc talem evangelicum virum, qui percussus in maxillam libenter alteram praebet, Hieremias evidenter ostendit cum dicit: Bonum est viro cum portaverit jugum grave in juventute sua. Sedebit singulariter et tacebit, quia portavit jugum grave.

PL 20, 353D

頰を打たれて喜んで別の頰を差し出す、このような福音にかなう人を、エレミヤは、こう言ってはっきり示している。「人にとって、若いときに重い軛を負うことは良いことである。その人は一人で座り、黙っている。重い軛を負ったからである」。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.1.8

8

Dabit percutiendam maxillam suam, et satiabitur in opprobrio (Thren. III, 27-29) . In quo manifeste eum utique ostendit beatum virum, qui sub hoc jugo evangelicae legis vivens, ab omni persequentis injuria se non avertit.

PL 20, 353D

「その人は打たれるべき頰を差し出し、辱めに満ち足りる」(哀歌3:27-29)。これによって、福音の法の軛のもとに生き、迫害する者のいかなる仕打ちからも身を背けない人を、まさしく幸いな人としてはっきり示している。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.1.9

9

Hujusmodi enim meditatio tolerantiae, ducit ad passionem martyrii. Facile enim etiam persecutionis tempore poenas corporis poterit sustinere, si in pace ante exercitatus, hujusmodi injurias aequanimiter ac libenter suscipiat.

PL 20, 354A

このような忍耐の思い巡らしは、殉教の受難へと導くからである。平時にあらかじめ訓練を積み、このような不当な仕打ちを平静に、喜んで受け入れる者は、迫害の時にも体の刑罰を容易に耐え得るであろう。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 11.1.10

10

Nec sane convenit Christiano vicem injuriae reddere, ne similis ei, cui vicem restituit, judicetur. Si enim malum est injuriam facere, non est alienus a culpa qui vicem malam rependit, ac per hoc non potest bonus haberi qui malum imitatur.

PL 20, 354A

実に、キリスト教徒がやり返すことはふさわしくない。やり返した相手と同じ者と判断されないためである。不当な仕打ちをすることが悪であるなら、悪をもって返す者も咎と無縁ではなく、したがって、悪を真似る者は善い者と見なされ得ない。