アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus VIII, Caput II 第VIII講話 第II章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 347C · 4 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.2.1

1

Quidam etiam aperte adversarium hic diabolum intelligendum existimant; quod qua ratione adstruant, non animadverto.

PL 20, 347C

またある者たちは、ここでの敵対者を悪魔だとはっきり解すべきだと考える。どういう理屈でこれを立てるのか、私には分からない。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.2.2

2

In quo enim debet consensus diabolo commodari; cujus hoc opus est, ut totum contra fidem, contra salutem, contra divinam religionem suadeat, hortetur, extorqueat?

PL 20, 347C

悪魔のなす業は、すべてを信仰に反し、救いに反し、神の宗教に反するように説き、促し、強要することである。いったいどの点で、悪魔に同意を与えるべきなのか。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.2.3

3

Nisi forsitan hoc sensu intelligi debeat, ut si forte persecutor aliquis inimicus exsistens, vel diabolus (quia auctor persecutionis est) voluerit causa nominis Christi Christiano mortem inferre, libenter consensum accommodet, ut morti pro Christo tradatur, ne idem diabolus, qui accusator noster est, reos nos apud Deum constituat de fidei praevaricatione, et poenae obnoxios faciat: quia diabolus, quamvis omnis criminis auctor sit, ipse tamen et accusator est.

PL 20, 347C

ただし、おそらくは次の意味に解すべきなのであろう。すなわち、もし何らかの迫害者が敵となって、あるいは悪魔が(迫害の張本人であるから)、キリストの名のゆえにキリスト教徒に死をもたらそうとするなら、喜んで同意を与え、キリストのために死に引き渡されるがよい。我々の告発者である同じ悪魔が、神のもとで我々を信仰の背反の被告とし、刑罰を負う者としないためである。悪魔はあらゆる罪過の張本人であるが、同時に告発者でもあるからである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 8.2.4

4

Hoc enim dictum de eo in Apocalysi legimus: Et praecipitatus est, inquit, Draco accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos in conspectu Dei die ac nocte (Apoc. XII, 10) . Ipse suasor, ipse accusator suadet, ut decipiat; accusat, ut damnet.

PL 20, 347D

彼についてこう言われているのを、我々は黙示録に読む。「我々の兄弟たちを告発する者、昼も夜も神の前で彼らを告発していた竜が投げ落とされた」(黙示録12:10)。彼は説き勧める者であり、同時に告発者である。欺くために説き勧め、断罪するために告発する。