アクイレイアのクロマティウスd. 407

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei

Tractatus XVI, Caput I 第XVI講話 第I章

Chromatius of Aquileia · Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei · PL 20, 365A · 9 sectiones

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.1.1

1

Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea exterminant, ubi fures effodiunt et involant.

PL 20, 365A

「汝らは、地に宝を積むな。そこでは錆と虫が損ない、盗人が掘り開けて奪い去る」。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.1.2

2

Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea exterminant, et ubi fures non effodiunt nec furantur: ubi enim erit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum (Matth. VI, 19-21) .

PL 20, 365A

「だが汝らは、天に宝を積め。そこでは錆も虫も損なわず、盗人も掘り開けず、盗みもしない。汝の宝のあるところ、そこに汝の心もあるからである」(マタイ6:19-21)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.1.3

3

Prohibet nos Dominus in terra thesaurizare, ubi omnia infirma sunt et caduca. Contrarium est enim fidei ac saluti hos terrenos thesauros expetere, divitias saeculi quaerere, facultates mundi sectari, quas possunt et tineae corrumpere, et aerugo absumere, et fures rapere.

PL 20, 365B

主は、地に宝を積むことを禁じる。そこではすべてが弱く、はかないからである。というのも、この地上の宝を求め、世の富を探し、世の財産を追い求めることは、信仰と救いに反するからである。それらは虫が損ない、錆が食い尽くし、盗人が奪いうるものである。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.1.4

4

Quia quicumque magis in terra thesaurizare voluerint, quam in coelo, thesauros illos aeternae et coelestis vitae habere non possunt, dicente ipso Domino: Quoniam dives difficile intrabit in Regnum coelorum (Matth. XIX, 25) .

PL 20, 365B

天よりも地に宝を積もうと望む者は誰であれ、永遠の天の生命の、あの宝を持つことができないからである。主自身が言うとおりである。「金持ちが天の国に入るのは難しい」(マタイ19:25)〔引かれた句はマタイ19:23〕。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.1.5

5

Similiter et Apostolus: Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam diaboli (I Tim. VI, 9) .

PL 20, 365B

使徒も同様に言う。「富む者になろうと望む者は、試みに、また悪魔の罠に陥る」(一テモテ6:9)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.1.6

6

Recordemur illius divitis, qui omnem gloriam suam in saeculi thesauris atque in redituum suorum ubertate constituit: qui cum propter affluentiam frugum de ampliandis horreis cogitaret, atque animae suae delicias opum, et securitatem longae vitae promitteret; non dicam subripiente fure haec quae congregaverat perdidit; sed ipsam animam sub eadem nocte, cui thesaurizabat, amisit (Luc. XII, 16-20) .

PL 20, 365B

あの金持ちを思い起こそう。彼は自らのあらゆる栄光を、世の宝と、収入の豊かさに置いた。作物があふれるほどになったので、倉を広げることを考え、自分の魂に、富の楽しみと長い命の安心を約束していた。彼は、集めたこれらのものを盗人に奪われて失った、とは言わない。宝を積んでいた魂そのものを、その同じ夜のうちに失ったのである(ルカ12:16-20)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.1.7

7

Unde non immerito David ipse testatus est, dicens: Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea (Psal. XXXVIII, 7) .

PL 20, 365C

それゆえ、ダビデ自身も当然証言して言う。「彼は宝を積むが、誰のためにそれらを集めるのかを知らない」(詩篇38:7)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.1.8

8

Cogitemus et illum adolescentem; qui cum prope omnia praecepta legis implesset; quia thesauros magis terrenos habuit quam coelestes, vitae aeternae thesauros obtinere non potuit (Matth. XIX, 21) .

PL 20, 365C

あの青年も思い起こそう。彼は律法のほとんどすべての戒めを果たしていたが、天の宝よりも地の宝を多く持っていたので、永遠の生命の宝を得ることができなかった(マタイ19:21)。

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 16.1.9

9

Et idcirco bene David ait: Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI, 11) .

PL 20, 365C

それゆえ、ダビデはよく言った。「不法に頼るな。略奪を欲するな。富があふれても、心を寄せるな」(詩篇61:11)。