Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.3.1
Et addidit: Attendite ne justitiam vestram coram hominibus faciatis, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis a Patre vestro, qui in coelis est (Matth. VI, 1) .
PL 20, 356Cそして主は付け加えた。「汝らの正義を、人々に見られるために人々の前で行わないよう注意せよ。さもなければ、天にいる汝らの父から報いを受けられない」(マタイ6:1)。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.3.2
Ab omni jactantia inanis gloriae atque humanae cupiditatis vult nos esse Dominus alienos, ut opus justitiae nostrae non hoc studio faciamus quo hominibus placere velimus, sed soli Deo a quo exspectamus meriti nostri mercedem.
PL 20, 356C主は、空しい栄光と人間的な欲心の誇示のいっさいから、我々が遠くあることを望む。我々の正義の業を、人々に気に入られようとする熱意で行うのでなく、我々の功績の報いを期待する相手である神のためにだけ行うためである。
Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 12.3.3
Amittit enim meritum justitiae apud Deum, qui idcirco juste vult vivere ut gloriam humanae laudis acquirat. Unde Apostolus ait: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Coloss. I, 10) .
PL 20, 356C人間の賛美の栄光を得るために正しく生きようとする者は、神のもとで正義の功績を失うからである。それゆえ使徒は言う。「もし私がなお人々の気に入ろうとしていたなら、私はキリストの僕ではないであろう」(コロサイ1:10)〔引かれた句はガラテヤ1:10〕。