De Resurrectione Carnis 8.1
Et haec quidem, velut de publica forma humanae conditionis in suffragium carni procuraverim.
PL 2, 806Aさて、これらのことを私は、人間という身分の公けの形から、いわば肉への支持として整えてきたのである。
De Resurrectione Carnis 8.2
Videamus nunc de propria etiam christiani nominis forma, quanta huic substantiae, frivolae ac sordidae, apud Deum praerogativa sit: et si sufficeret illi, quod nulla omnino anima salutem possit adipisci, nisi dum est in carne crediderit: adeo caro salutis est cardo.
PL 2, 806Aいまや見てみよう、キリスト教徒という名に固有の形からしても、この取るに足りぬ、卑しい実体に、神のもとでいかほどの特権があるかを。いかなる魂も、肉のうちにある間に信じるのでなければ、およそ救いを得ることができない――この一事だけでも、肉には十分であろう。かくして、肉こそが救いの蝶番である。
De Resurrectione Carnis 8.3
Denique cum anima Deo allegitur, ipsa est quae efficit ut anima allegi possit. Scilicet caro abluitur, ut anima emaculetur; caro ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut et anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, ut et anima spiritu illuminetur; caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima Deo saginetur.
PL 2, 806A実に、魂が神へと選び入れられるとき、それを可能にするのは肉そのものである。すなわち、肉が洗われるのは魂が清められるためであり、肉が油塗られるのは魂が聖別されるためであり、肉が証印を刻まれるのは魂もまた守られるためであり、肉が按手によって覆われるのは魂もまた霊によって照らされるためであり、肉がキリストの肉体と血とを食するのは魂もまた神によって養われるためである。
De Resurrectione Carnis 8.4
Non possunt ergo separari in mercede, quas opera conjungit. Nam et sacrificia Deo grata, conflictationes dico animae, jejunia, et seras et aridas escas, et appendices hujus officii sordes, caro de proprio suo incommodo instaurat.
PL 2, 806Bそれゆえ、業がひとつに結び合わせるものどもを、報いにおいて引き離すことはできない。実に、神に喜ばれる生贄――魂の格闘のことを言うのだが――断食や、遅く乾いた食事、そしてこの務めに付随する汚れをも、肉は自らが不快を被ることによって執り行うのである。
De Resurrectione Carnis 8.5
Virginitas quoque et viduitas, et modesta in occulto matrimonii dissimulatio, et una notitia ejus, de bonis carnis Deo adolentur.
PL 2, 806B童貞も、寡婦の身も、婚姻を密かに慎ましく秘めることも、そして婚姻をただ一度しか知らぬことも、肉の善き行いのうちから神へと焚き捧げられるのである。
De Resurrectione Carnis 8.6
Age jam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta, et odio publico exposita, decertat; cum in carceribus maceratur, teterrimo lucis exilio, penuria mundi, squalore, paedore, contumelia victus; ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata; cum jam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur; cum denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem, moriendo pro ipso, et quidem per eamdem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum?
PL 2, 806Bさて、それについてお前はどう思うか。名への信仰のゆえに公然と引き出され、公けの憎悪にさらされて闘っているとき。牢獄で痩せ衰えていくとき――光からの最も忌まわしい追放、世の欠乏、汚れ、悪臭、食物の粗末さという辱めによって。眠りさえも自由でなく、まさにその寝床に繋がれ、まさにその藁の上で切り裂かれているとき。すでに白日のもとで、あらゆる拷問の仕掛けによって引き裂かれているとき。そしてついには、刑罰に引き渡され、キリストに対して報いを返そうと努め、彼のために死んでいくとき――しかも多くはその同じ十字架によって、まして、いっそう苛烈な刑罰の数々の仕組みによってはなおさらのことである。
De Resurrectione Carnis 8.7
Nec illa beatissima et gloriosissima, quae potest apud Christum Dominum parere debito tanto, ut hoc solum debeat ei quod ei debere desierit; hoc magis vincta, quod absoluta.
PL 2, 807Aそれでもなお肉は、最も幸いで最も栄光に満ちたものではないだろうか。主キリストのもとで、これほど大きな負債に応え果たしうるのであるから――すなわち、もはや負う義務がなくなったということ、ただそれだけを、なお彼に対して負う、というほどに。まさに解き放たれたがゆえに、いっそう強く繋がれているのである。