De Resurrectione Carnis 35.1
Sed et praecipit, eum potius timendum, qui corpus et animam occidat in gehennam, id est Dominum solum; non qui corpus occidant, animae autem nihil nocere possint, id est, humanas potestates.
PL 2, 844Bさらに主は、むしろ肉体と魂とをゲヘナにおいて殺しうる方――すなわち主おひとり――こそ恐れるべきであり、肉体を殺しても魂には何ら害を加えることのできない者たち――すなわち人間の権力者たち――を恐れるべきではない、と命じておられる。
De Resurrectione Carnis 35.2
Adeo hic et anima immortalis natura recognoscitur, quae non possit occidi ab hominibus; et carnis esse mortalitatem, cujus sit occisio; atque ita resurrectionem quoque mortuorum carnis esse, quae in gehennam, nisi resuscitata, non poterit occidi.
PL 2, 844Bかくしてここでは、人間によって殺されえない魂の不死なる本性が認められ、また、殺されうるのは肉の死すべき性質であることが認められる。そしてそれゆえ、死者の復活もまた肉のものであることになる。というのも、肉は、甦らされるのでなければ、ゲヘナにおいて殺されることさえできないからである。
De Resurrectione Carnis 35.3
Sed quoniam et hic de interpretatione corporis quaestio cavillatur, ego corpus hominis non aliud intelligam, quam omnem istam struem carnis, quoquo genere materiarum concinnatur atque variatur, quod videtur, quod tenetur, quod denique ab hominibus occiditur.
PL 2, 844Cしかし、ここでも肉体の解釈をめぐって問いが揚げ足取りをする以上、私は、人間の肉体を、あの肉の集積全体――いかなる種類の材料によって組み立てられ、形づくられていようとも――以外の何ものとも解さない。それは見られ、触れられ、ついには人間によって殺されるものである。
De Resurrectione Carnis 35.4
Sic et parietis corpus non aliud admittam quam caementa, quam saxa, quam lateres. Si quis areanum aliquod corpus inducit, ostendat, revelet, probet ipsum esse etiam quod occidatur ab homine, et de illo erit dictum. Item si animae corpus opponitur, vacabit astutia.
PL 2, 844C同様に私は、壁の物体を、モルタルであり、石であり、煉瓦である以外の何ものとも認めない。もし誰かが何らかの秘められた物体を持ち出すのであれば、それを示し、明らかにし、それがまさに人間によって殺されうるものであることを証明せよ。そうすれば、それについて語られたことになろう。同様に、もし魂の物体が持ち出されるのであれば、その狡知は空しいものとなるであろう。
De Resurrectione Carnis 35.5
Cum enim utrumque proponitur, corpus atque animam, occidi in gehennam, distinguitur corpus ab anima, et relinquitur intelligi corpus id quod in promptu sit; caro scilicet, quae sicut occidetur in gehennam, si non magis a Deo timuerit occidi, ita et vivificabitur in vitam aeternam, si maluerit ab hominibus potius interfici.
PL 2, 845Aなぜなら、肉体と魂の両方が、ゲヘナにおいて殺されると示されるとき、肉体は魂から区別されており、肉体として理解されるべきは、目の前にあるもの、すなわち肉にほかならないからである。肉は、もし神によって殺されることをより恐れないならば、ゲヘナにおいて殺されるであろうし、もしむしろ人間によって殺されることを選ぶならば、永遠の生命へと生かされるであろう。
De Resurrectione Carnis 35.6
Proinde si quis occisionem carnis atque animae in gehennam ad interitum et finem utriusque substantiae arripiet, non ad supplicium, quasi consumendarum, non quasi puniendarum, recordetur ignem gehennae aeternum praedicari in poenam aeternam, et inde aeternitatem occisionis agnoscat, propterea humanae, ut temporali, praetimendam.
PL 2, 845Aしたがって、もし誰かが、肉と魂がゲヘナにおいて殺されることを、刑罰にではなく両方の実体の消滅と終結に帰し、罰せられるものとしてではなく焼き尽くされるものとして取り上げるならば、その者は、ゲヘナの火が永遠の刑罰として宣べ伝えられていることを思い起こすがよい。そしてそこから、殺されることの永遠性を認め、それゆえに、それが一時的なものにすぎない人間の〔もたらす〕殺害よりも、いっそう前もって恐れられるべきものであることを認めるがよい。
De Resurrectione Carnis 35.7
Tunc et aeternas substantias credet, quarum aeterna sit occisio in poenam. Certe cum post resurrectionem corpus cum anima occidi habeat a Deo in gehennam, satis de utroque constabit, et de carnali resurrectione, et de aeterna occisione.
PL 2, 845Bそのとき彼は、その殺されることが刑罰として永遠であるような、永遠の実体をも信じるであろう。確かに、復活の後、肉体が魂とともに神によってゲヘナにおいて殺されることになる以上、両方のこと――肉における復活と、永遠に殺され続けることと――は十分に確立されるであろう。
De Resurrectione Carnis 35.8
Absurdissimum alioquin, si idcirco resuscitata caro occidatur in gehennam, uti finiatur, quod et non resuscitata pateretur. In hoc scilicet reficietur, ne sit, cui non esse jam evenit.
PL 2, 845Bさもなければ、これほど不合理なことはない――甦らされた肉が、甦らされなかったとしても被ったであろうこと、すなわち終わりを迎えるためだけに、ゲヘナにおいて殺されるとすれば。すなわち肉は、すでに存在しないという事態に至っているその当のものでありながら、存在しないためにこそ、再び作り直されることになろう。
De Resurrectione Carnis 35.9
Eidem nos spei fulciens passerum quoque subjungit exemplum, quod ex duobus non cadat unus in terram sine Dei voluntate: ut et carnem, quae ceciderit in terram, proinde credas et resurgere posse per ejusdem Dei voluntatem.
PL 2, 845B主は、我々を同じ希望のうちに支えるべく、雀の実例をも付け加えておられる――二羽のうち一羽たりとも、神の御旨によらずには地に落ちることはない、と。それゆえお前は、地に落ちた肉もまた、同じ神の御旨によって甦りうると信じるべきである。
De Resurrectione Carnis 35.10
Nam etsi passeribus hoc non licet, sed nos multis passeribus antistamus, eo quod cadentes resurgamus. Quorum denique capillos capitis omnes numeratos affirmans, salvos utique repromittit.
PL 2, 845B実に、雀たちにはそれが許されていないとしても、我々は多くの雀たちに勝っている。それは、我々が落ちてもまた甦るからである。そして主は、我々の頭髪がすべて数えられていると断言することによって、それらが当然に救われることを重ねて約束しておられる。
De Resurrectione Carnis 35.11
Perituros enim quae ratio in numerum redegisset, nisi quia hoc est, ut omne quod Pater mihi dedit, non perdam ex eo quicquam (Joan. VI), id est, nec capillum, sicut nec oculum, nec dentem?
PL 2, 845Cなぜなら、もしそれが「父が私に与えたものすべてから、私は何ものも失わない」(ヨハネ6章)ということでなければ、滅びゆくはずのものを数え上げたとて、そこに何の理由があったであろうか。すなわち、目も歯も失わないのと同様に、髪の毛一本さえも失わないということである。
De Resurrectione Carnis 35.12
Caeterum unde erit fletus, et dentium frendor in gehenna, nisi ex oculis et dentibus? occiso scilicet etiam corpore in gehennam, et detruso in tenebras exteriores, quae oculorum propria sunt tormenta, si quis in nuptiis minus dignis operibus fuerit indutus, constringendus statim manibus et pedibus, utpote qui cum corpore surrexit.
PL 2, 845Cしかし、ゲヘナにおける泣き叫びと歯ぎしりは、目と歯とによるのでなければ、いったい何によるであろうか。すなわち、肉体もまたゲヘナにおいて殺され、外なる闇へと突き落とされるのであり――それは目に固有の責め苦である――、もし誰かが、婚礼の席でふさわしからぬ行いをまとっているならば、直ちに手と足を縛られることになる。まさしく肉体とともに甦った者としてである。
De Resurrectione Carnis 35.13
Sic ergo et recumbere ipsum in Dei regno, et sedere in thronis Christi, et assistere tunc ad dexteram vel sinistram, et edere de ligno vitae, corporalis dispositionis fidelissima indicia sunt.
PL 2, 846Aかくしてそれゆえ、肉体そのものが神の王国において食卓に身を横たえること、キリストの座に坐すこと、そのとき右に、あるいは左に立つこと、命の木から食べること、これらはみな、肉体的な配剤の、この上なく確かなしるしなのである。