テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Resurrectione Carnis

Caput XXVI 第XXVI章

Tertullian · De Resurrectione Carnis · PL 2, 831C · 15 sectiones

De Resurrectione Carnis 26.1

1

Unum adhuc respondebo ad propositionem priorem allegoricarum scripturarum, licere et nobis corporalem resurrectionem de patrocinio figurati proinde eloquii prophetici vindicare.

PL 2, 831C

寓意的な聖典についての先の論点に対して、なお一つ答えておこう。すなわち、我々にもまた、予表的な預言の言葉の後ろ盾によって、肉体の復活を擁護することが許されている、ということである。

De Resurrectione Carnis 26.2

2

Ecce enim, divina in primordio sententia, terram hominem pronuntiando, Terra es, et in terram ibis, secundum substantiam scilicet carnis, quae de terra erat sumpta, et quae prior homo fuerat appellata, sicut ostendimus, dat mihi disciplinam in carnem quoque interpretandi, si quid irae vel gratiae in terram Deus statuit; quia nec proprie terra judicio ejus obnoxia est, quae nihil boni seu mali admisit: maledicta quidem, quae hauserit sanguinem (Gen., IV); sed et hoc ipsum in figuram carnis homicidae.

PL 2, 831C

見よ、まことに、初めに下された神の宣告――「お前は地であり、地に帰るであろう」――は、まさに肉の実体に即して言われている。この肉は地から取られたものであり、我々がすでに示したとおり、かつては〈人〉と呼ばれていたものである。この宣告は、神が地に対して何らかの怒りあるいは恩寵を定めるとき、それをも肉に当てはめて解釈すべしという教えを、私に与える。というのも、何ら善も悪もなさなかった地そのものが、本来神の裁きに服するわけではないからである。確かに、血を吸い込んだ地は呪われている(創世記4章)が、これもまた、人殺しの肉を予表してのことである。

De Resurrectione Carnis 26.3

3

Nam etsi juvari seu laedi habet terra, id quoque propter hominem, ut ille juvetur, sive laedatur per consistorii sui exitus; quo magis ipse pensabit, quae propter illum etiam terra patietur.

PL 2, 832A

というのも、たとえ地が助けられ、あるいは害われるとしても、それもまた人間のためであり、人間がその己の審判の結末によって助けられ、あるいは害われるためだからである。それゆえ人間は、自分のゆえに地もまた被るであろうことを、なおいっそう思い量るべきである。

De Resurrectione Carnis 26.4

4

Itaque et cum comminatur terrae Deus, carni potius comminari eum dicam; et cum quid terrae pollicetur, carni potius polliceri eum intelligam. Ut apud David (Ps. XCVI): Dominus regnavit, exultet terra, id est, caro sanctorum, ad quam pertinet regni divini fructus.

PL 2, 832A

したがって、神が地を脅すときにも、私はむしろ神が肉を脅していると言おう。そして神が地に何かを約束するときにも、私はむしろ神が肉に約束していると解する。ダビデにあるとおりである(詩篇96篇)。「主は王となられた。地は喜び躍れ」――すなわち、聖徒たちの肉のことであり、神の王国の実りはこの肉にこそ属するのである。

De Resurrectione Carnis 26.5

5

Dehinc subjungit: Vidit, et concussa est terra; montes sicut cera liquefacti sunt a facie Domini; caro scilicet prophanorum: et (Zach., XII, 10): Videbunt enim eum in quem confixerunt.

PL 2, 832B

続けてこう付け加えられる。「地は見た、そして揺れ動いた。もろもろの山は、主の御顔の前で蝋のように溶け去った」――すなわち不信心な者たちの肉のことである。そしてゼカリヤにも(ゼカリヤ12:10)、「彼らは、自分たちが突き刺した者を見るであろう」とある。

De Resurrectione Carnis 26.6

6

Atque adeo si simpliciter de terrae elemento utrumque existimabitur pronuntiatum, quomodo congruet et concuti et liquefieri eam a facie Domini, quo supra regnante exultavit?

PL 2, 832B

かくして、もしこの両者がともに、単に地という元素について語られたにすぎないと見なされるならば、先には主が上に立って治められることに喜び躍ったはずの地が、今度は主の御顔の前で揺れ動き、溶け去るとは、どうして辻褄が合うだろうか。

De Resurrectione Carnis 26.7

7

Sic et apud Esaiam: Bona terrae edetis; bona carnis intelligentur, quae illam manent in regno Dei reformatam et angelificatam, et consecuturam quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (I Cor., II).

PL 2, 832B

同様にイザヤにも、「地の良きものを汝らは食べるであろう」とある。これは肉の良きものと解されるべきである。神の王国において元の姿に戻され、天使のごとくにされたその肉を、良きものが待ち受けており、その肉は、目が見たことも、耳が聞いたこともなく、人の心に思い浮かんだこともないものを得るであろうからである(一コリント2章)。

De Resurrectione Carnis 26.8

8

Alioquin, satis vanum, ut ad obsequium Deus fructibus agri, et cibariis vitae hujus invitet, quae etiam in religiosis et blasphemis, semel homini addicta conditione, communicat; pluens super bonos et malos, et solem suum emittens super justos et injustos (Matth., V).

PL 2, 832B

そうでなければ、神が地の実りやこの世の命の糧をもって従順へと招くというのは、まったく空しいことになろう。これらは、敬虔な者にも神を冒瀆する者にも等しく分かち与えられているものであり、人間にひとたび割り当てられた境遇のゆえに、善人にも悪人にも雨を降らせ、正しい者にも不義な者にもその太陽を昇らせておられるのだから(マタイ5章)。

De Resurrectione Carnis 26.9

9

Felix nimirum fides, si ea consecutura est, quibus hostes Dei et Christi non modo utuntur, verum etiam abutuntur, ipsam conditionem colentes adversus conditorem. Bulbos et tubera in terrae bonis deputabis, Domino pronuntiante, ne in pane quidem victurum hominem.

PL 2, 832C

実に幸いな信仰であろう、もしそれが得ようとしているものを、神とキリストの敵たちもまた、単に用いるだけでなく、濫用してさえいる――かの被造の秩序そのものを、創造者に逆らって崇めながら――というのであれば。主は「人はパンによってすら生きるのではない」と宣言しておられるというのに、お前は球根類や松露までも地の良きものの中に数え入れるつもりか。

De Resurrectione Carnis 26.10

10

Sic Judaei, terrena solummodo sperando, coelestia amittunt, ignorantes et panem de coelesti repromissum, et oleum divinae unctionis, et aquam spiritus, et vinum animae vigorantis ex vite Christi.

PL 2, 833A

かくしてユダヤ人たちは、ただ地上のものだけを希望することによって、天上のものを失っている。彼らは、天から約束されたパンも、神の塗油の油も、霊の水も、キリストの葡萄の木から出て魂を活気づける葡萄酒も知らないのである。

De Resurrectione Carnis 26.11

11

Sicut et ipsam terram sanctam, judaicum proprie solum, reputant carnem potius Domini interpretandam, quae exinde et in omnibus Christum indutis, sancta sit terra: vere sancta per incolatum Spiritus Sancti; vere lacte et melle manans, per suavitatem spei ipsius; vere Judaea, per Dei familiaritatem: non enim qui in manifesto, judaeus; sed qui in occulto.

PL 2, 833A

同様に、聖なる地そのもの――本来ユダヤ人の土地であるもの――もまた、むしろ主の肉と解すべきものと見なされる。それゆえこの地は、キリストを着たすべての者においてもまた、聖なる地となる。聖なる霊の宿りによってまことに聖なるものとなり、その希望自体の甘美さによってまことに乳と蜜の流れる地となり、神との親しみによってまことにユダヤの地となる。「あからさまなところにおいてユダヤ人であるのではなく、隠れたところにおいてこそユダヤ人なのである」というとおりである。

De Resurrectione Carnis 26.12

12

Ut et templum Dei eadem sit, et Hierusalem, audiens ab Esaia (Is., LI); Exurge, exurge, Hierusalem, induere fortitudinem brachii tui; exurge sicut in primordio diei ; scilicet in illa integritate quae fuerat ante delictum transgressionis.

PL 2, 833A

かくしてそれは、神の神殿でもあり、エルサレムでもある。イザヤから(イザヤ51章)こう聞くとおりである。「立ち上がれ、立ち上がれ、エルサレムよ、汝の腕の力を身にまとえ。日の初めにあったように立ち上がれ」――すなわち、違反の罪に先立って存在していたあの全き状態においてである。

De Resurrectione Carnis 26.13

13

Quae enim in eam Hierusalem voces ejusmodi competerent exhortationis et advocationis, quae occidit prophetas, et lapidavit ad se missos, et ipsum postremo Dominum suum confixit?

PL 2, 833B

なぜなら、預言者たちを殺し、自分のもとに遣わされた者たちを石打ちにし、ついには自らの主その方を刺し貫いたあのエルサレムに、このような勧めと呼びかけの言葉がふさわしいはずがあろうか。

De Resurrectione Carnis 26.14

14

Sed nec ulli omnino terrae salus repromittitur, quam oporteret cum totius mundi habitu praeterire.

PL 2, 833B

そもそも、いかなる地にも救いが約束されているわけではない。地は、全世界のありさまとともに過ぎ去るはずのものだからである。

De Resurrectione Carnis 26.15

15

Etiam, si quis audebit terram sanctam paradisum potius argumentari, quam et patrum dici capiat, Adae scilicet et Evae: proinde et in paradisum restitutio carni videbitur repromissa, quae eum incolare et custodire sortita est, ut talis illuc homo revocetur, qualis inde pulsus est.

PL 2, 833B

たとえ誰かが、聖なる地とはむしろ楽園のことであり、それはまた「父祖たち」の地、すなわちアダムとエバの地とも呼ばれうると論じようとしても、それならばなおのこと、楽園への回復もまた肉に約束されているように見えるであろう。なぜなら、肉こそがそこに住み、それを守る務めをくじによって受けたものであり、それゆえ人間は、そこから追われたときと同じ姿でそこに呼び戻されるはずだからである。