De Resurrectione Carnis 17.1
Simplicior quisque fautor sententiae nostrae putabit, carnem etiam idcirco repraesentandam esse judicio, quia aliter anima non capiat passionem tormenti seu refrigerii, utpote incorporalis: hoc enim vulgus existimat.
PL 2, 816B我々の説を支持する、より素朴な者は誰でも、こう考えるであろう――肉もまた裁きに差し出されねばならないのは、そうでなければ魂が責め苦なり安らぎなりを被ることができないからだ、魂は非物体的なのだから、と。民衆が思っているのは、まさにこのことなのである。
De Resurrectione Carnis 17.2
Nos autem animam corporalem et hic profitemur, et in suo volumine probamus, habentem proprium genus substantiae, soliditatis, per quam quid et sentire et pati possit.
PL 2, 816Bだが我々は、ここでも魂を物体的なものと公言し、それを論じた我々自身の書物においても証明している――魂は、それによって感じることも被ることもできる、固有の種類の実体、すなわち堅固さを持っているのである。
De Resurrectione Carnis 17.3
Nam et nunc animas torqueri, foverique penes Inferos, licet nudas, licet adhuc exules carnis, probavit Lazari exemplum.
PL 2, 817Aというのも、いま現に、魂が冥界のもとで、たとえ裸であっても、たとえなお肉から追放された身であっても、苦しめられ、あるいは慰められることを、ラザロの実例が証明したからである。
De Resurrectione Carnis 17.4
Dedi igitur adversario dicere: Ergo, quae habet corpulentiam propriam, de suo sufficiet ad facultatem passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis.
PL 2, 817Aそれゆえ私は、論敵にこう言わせておこう――「ならば、固有の物体性を持つ魂は、感覚と受苦の能力にとって自分自身で十分であり、肉が差し出されることを必要としない」と。
De Resurrectione Carnis 17.5
Imo eatenus egebit, non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. Quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum et ad patiendum. Ad agendum autem minus de suo sufficit.
PL 2, 817Aそれどころか、魂は次の点において肉を必要とする――肉なしには何も感じ得ないという点においてではなく、肉と共にも感じることが必然であるという点においてである。というのも、行うことについて自分自身で足りるだけのものは、被ることについても足りるのであり、行うことについては、自分自身では十分に足りないからである。
De Resurrectione Carnis 17.6
Habet enim de suo solummodo cogitare, vel cupere, disponere; ad perficiendum autem operam carnis exspectat. Sic itaque et ad patiendum, societatem carnis expostulat; ut tam plene per eam pati possit, quam sine ea plene agere non potuit.
PL 2, 817Aというのも、魂が自分自身のものとして持つのは、ただ考えること、あるいは欲すること、意図することだけであり、これを成し遂げるためには肉の働きを待たねばならないからである。かくして、被ることについても、魂は肉との協働を求める――肉なしには十分に行うことができなかったのと同じだけ、肉を通して十分に被ることができるようにである。
De Resurrectione Carnis 17.7
Et ideo in quae de suo sufficit, eorum interim sententiam pendit, concupiscentiae, et cogitatus, et voluntatis.
PL 2, 817Bそれゆえ、魂が自分自身で足りることについては、さしあたりそれらの判決を――欲望と、思いと、意志との判決を――償うのである。
De Resurrectione Carnis 17.8
Porro, si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem judicii, de his judicanda, in quae agenda sola suffecerat.
PL 2, 817Bしかも、もしこれらのことが功罪の充満にとって十分であって、行いまでもが求められないのであれば、魂だけで裁きの完全性にとって全面的に十分であったろう――魂が単独で行うに足りたことについて、裁かれる限りにおいて。
De Resurrectione Carnis 17.9
Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur; jam non sufficit animam sine carne foveri, sive cruciari, pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra; quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte.
PL 2, 817Bしかし、行いもまた功罪に結びついており、行いは肉を通して営まれる以上、肉の業のゆえに魂だけが肉なしに慰められ、あるいは苛まれることでは、もはや十分ではない――たとえ魂が〔それ自身の〕肉体を持ち、たとえ肢体を持っているとしても、である。それらは、完全に行うには足りなかったのと同様、十分に感じるにも魂には足りないのだから。
De Resurrectione Carnis 17.10
Idcirco, pro quoquo modo egit, pro eo et patitur apud Inferos, prior degustans judicium, sicut prior induxit admissum: exspectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata mandavit.
PL 2, 817Bそれゆえ、魂は、いかなる仕方で行おうとも、それに応じて冥界のもとで被る――先に罪を犯し入れたのと同じように、先に裁きを味わうのである。それでもなお、魂は肉を待ち望んでいる。思いを委ねたその肉を通して、行いをも埋め合わせるためである。
De Resurrectione Carnis 17.11
Denique, haec erit ratio in ultimum finem destinati judicii, ut exhibitione carnis omnis divina censura perfici possit. Alioquin non sustineretur in finem, quod et nunc animae decerpunt apud Inferos, si solis animabus destinaretur.
PL 2, 818A結局のところ、これこそが、最終の終わりに定められた裁きの理法であろう――肉が差し出されることによって、神に由来する譴責の権能のすべてが完全に果たされうるのである。さもなければ、魂が今すでに冥界のもとで先取りしていることが、もし魂だけに定められたものであるならば、その終わりまで保たれることはなかったであろう。