De Resurrectione Carnis 24.1
Quae haec tempora, cum Thessalonicensibus disce. Legimus enim (I Thess. I): Qualiter conversi sitis ab idolis, ad serviendum vivo et vero Deo, ad exspectandum e coelis Filium ejus, quem suscitavit ex mortuis, Jesum.
PL 2, 827Bこれらの時が何であるかは、テサロニケの人々への手紙から学ぶがよい。我々はこう読むからである(テサロニケ前1章)。「汝らがいかに偶像から立ち返り、生ける真の神に仕え、天から、神が死者たちの中から甦らせられた御子イエスを待ち望むようになったか」。
De Resurrectione Carnis 24.2
Et rursus (I Thess. II): Quae enim spes nostra, vel gaudium, vel exultationis corona, quam et vos coram Domino nostro Jesu Christo, in adventu ipsius? Item (I Thess. II): Coram Deo et Patre nostro, in adventu Domini nostri Jesu Christi, cum universis sanctis ejus.
PL 2, 827Bそしてまた(テサロニケ前2章)「我々の希望、あるいは喜び、あるいは歓喜の冠とは何か。それは、我々の主イエス・キリストのその到来の時、御前における汝らのことではないか」。同じく(テサロニケ前2章)「我々の神また父の御前において、我々の主イエス・キリストの到来において、その聖徒たちすべてと共に」。
De Resurrectione Carnis 24.3
De quorum dormitione minus moerenda docens, simul et tempora resurrectionis exponit dicens (I Thess. III et IV): Si enim credimus quod Jesus mortuus sit, et resurrexerit; sic et Deus eos qui dormierunt, per Jesum adducet cum ipso.
PL 2, 827C彼らの眠りについて、それほど嘆くべきではないと教えつつ、使徒は同時に復活の時をも説き明かして言う(テサロニケ前3、4章)。「もし我々が、イエスが死に、そして甦られたと信じるなら、同じように神も、眠った者たちを、イエスによって、彼と共に連れて来られるであろう」。
De Resurrectione Carnis 24.4
Hoc enim dicimus vobis in sermone Domini , quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum Domini nostri, non praeveniemus eos qui dormierunt.
PL 2, 828A「なぜなら、我々は主の言葉によって汝らにこう言うからである。主の到来の時に生きて残っている我々は、眠った者たちに先立つことはないであろう」。
De Resurrectione Carnis 24.5
Quoniam ipse Dominus in jussu et in voce archangeli et tuba Dei descendet de coelo, et mortui in Christo primi resurgent; deinde nos qui vivimus; qui simul cum illis tollemur in nubibus obviam Christo in aerem, et ita semper cum Domino erimus.
PL 2, 828A「主御自身が、号令と、大天使の声と、神のラッパの響きのうちに、天から降りて来られるからである。そしてキリストにあって死んだ者たちがまず甦り、それから、生きて残っている我々が、彼らと共に雲のうちに引き上げられ、空中でキリストを出迎え、こうして我々はいつまでも主と共にいるであろう」。
De Resurrectione Carnis 24.6
Quae vox archangeli, quae tuba Dei audita jam? nisi forte in cubiculis haereticorum. Nam etsi tuba Dei evangelicas sermo dici potest, qui illos jam vocaret; sed aut mortui erunt jam corporaliter, ut resurrexerint; et quomodo vivunt? aut in nubes erepti; et quomodo hic sunt? miserrimi revera, ut Apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur, excludendi, dum praeripiunt, quod post illam repromittitur; frustrati circa veritatem, non minus quam Phygellus et Hermogenes.
PL 2, 828A大天使の声、神のラッパの響きは、すでにどこで聞かれたというのか。異端者たちの寝室でなら、あるいはそうかもしれないが。もっとも、神のラッパとは福音の言葉のことだと言うこともできよう、それが彼らをすでに呼び集めたとするならば。だが、彼らはすでに肉体的に死んでいて、それゆえ甦ったというのか。それならば、どうしてなお生きているのか。あるいは、すでに雲の中へ奪い去られたというのか。それならば、どうしてなお、ここにいるのか。まことに、使徒が言い放ったとおり、彼らはこの命だけに望みを置く者として、最も惨めな者と見なされるであろう。彼らは、かの命の後に約束されているものを、先取りして奪い取ろうとしながら、締め出されることになる。フュゲルスやヘルモゲネスに劣らず、真理をめぐって挫折した者たちなのである。
De Resurrectione Carnis 24.7
Et ideo majestas Spiritus Sancti perspicax ejusmodi sensuum, et in ipsa ad Thessalonicenses Epistola suggerit (I Thess. V): De temporibus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi vobis: ipsi enim certissime scitis quod dies Domini, quasi fur nocte, ita adveniet .
PL 2, 828Bそれゆえ、このような考えを見抜く聖なる霊の威厳は、まさにそのテサロニケの人々への手紙の中でこう告げている(テサロニケ前5章)。「兄弟たちよ、時と時期については、汝らに書き送る必要はない。主の日は夜の盗人のように来ることを、汝ら自身が最もよく知っているからである」。
De Resurrectione Carnis 24.8
Cum dicent, pax, et tuta sunt omnia, tunc illis repentinus insistet interitus. Et in secunda, pleniore sollicitudine ad eosdem (II Thess. II): Obsecro autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et congregationem nostram ad illum, ne cito commoveamini animo, neque turbemini, neque per spiritum, neque per sermonem, scilicet pseudoprophetarum, neque per epistolam, scilicet pseudapostolorum, ac si per nostram, quasi insistat dies Domini.
PL 2, 828B「彼らが、平和だ、すべては安全だ、と言っているその時、突然の滅びが彼らに襲いかかるであろう」。そして第二の手紙では、同じ人々に対してさらに深い気遣いをもって(テサロニケ後2章)こう言う。「兄弟たちよ、我々の主イエス・キリストの到来と、彼のもとへの我々の集いとにかけて、汝らに願う。心を早まって動かされることなく、また動揺させられることのないように――霊によっても、言葉によっても――すなわち偽預言者たちの言葉によっても――書簡によっても――すなわち偽使徒たちの書簡によっても、あたかも我々の書簡によるかのようにしてでも、主の日がすでに迫っているかのように思って」。
De Resurrectione Carnis 24.9
Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi veniat abscessio primo, hujus utique regni, et reveletur delinquentiae homo, id est Antichristus, filius perditionis, qui adversatur et superextollitur in omne quod Deus dicitur, vel religio; uti sedeat in templo Dei, adfirmans Deum se.
PL 2, 828C「誰も、どのような仕方によっても、汝らを惑わすことのないように。なぜなら、まず離反が――当然、この王国の離反が――来て、罪の人、すなわち滅びの子である反キリストが現れるのでなければ、その日は来ないからである。この者は、神と呼ばれるもの、あるいは宗教と呼ばれるものすべてに逆らい、それに超えて己を高め、ついには神の宮に座して、自らを神であると言い張るであろう」。
De Resurrectione Carnis 24.10
Nonne meministis, quod cum apud vos essem, haec dicebam vobis? et nunc quid detineat scitis, ad revelandum eum in suo tempore. Jam enim arcanum iniquitatis agitatur; tantum qui nunc tenet, teneat, donec de medio fiat.
PL 2, 829A「汝らは覚えていないのか、私が汝らのもとにいた時、これらのことを汝らに語っていたことを。そして今、彼がしかるべき時に現れるようにと引き留めているものが何であるかを、汝らは知っている。というのも、不法の秘密はすでに働いているからである。ただ、今それを引き留めている者が、その者が中から取り除かれるまで、引き留めていればよい」。
De Resurrectione Carnis 24.11
Quis, nisi romanus status? cujus abscessio in decem reges dispersa Antichristum superducet.
PL 2, 829Aそれはローマの国家体制以外の何であろうか。この国家体制が、十人の王たちへと分裂して離反する時、それが反キリストを引き入れるのである。
De Resurrectione Carnis 24.12
Et tunc revelabitur iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit apparentia sui; cujus est adventus secundum operationem satanae in omni virtute et signis atque portentis mendacii, et in omni seductione injustitiae eis qui pereunt.
PL 2, 830A「そしてその時、不法の者が現れるであろう。主イエスは、その口の霊によって彼を滅ぼし、その現れによって彼を無に帰されるであろう。この者の到来は、サタンの働きに従い、あらゆる力と、偽りのしるしと不思議、そして滅びゆく者たちに対するあらゆる不義の惑わしとをもってなされるのである」。