De Resurrectione Carnis 50.1
Sed et omissis hujusmodi interpretationibus carnis et sanguinis opera taxantibus, ipsas quoque substantias, non aliter quam sunt intellectas, licebit resurrectioni vindicare: non enim resurrectio carni et sanguini directo negatur, sed Dei regnum, quod obvenit resurrectioni; (est autem et in judicium resurrectio); imo et confirmatur carnis resurrectio generalis, cum specialis excipitur.
PL 2, 867Bしかし、肉と血の業を難ずるこうした解釈を措くとしても、それらの実体そのものを、まさにそのとおりに理解されたものとして、復活のために取り戻すことは許されるであろう。なぜなら、復活そのものが肉と血に対して直接に否定されているのではなく、復活に伴う神の国こそが否定されているからである(もっとも、裁きへの復活というものもある)。それどころか、特定の場合が除外されることによって、肉の一般的な復活はむしろ確証されるのである。
De Resurrectione Carnis 50.2
Dum enim in quem statum non resurgat edicitur, in quem resurgat subauditur. Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem, nomine culpae, non substantiae, arceri a Dei regno; nomine tamen formae resurgere in judicium, quia non resurgant in regnum.
PL 2, 867Bというのも、いかなる状態へと甦らないかが告げられるとき、いかなる状態へと甦るかもまた暗に示されているからである。かくして、功績に応じて復活の区別を被るのは実体の業であって、種別ではない以上、ここからも明らかなように、肉と血が神の国から締め出されるのは咎の名によってであって、実体の名によってではない。とはいえ、国へと甦ることがないからこそ、それは形の名によって裁きへと甦るのである。
De Resurrectione Carnis 50.3
Adhuc dicam: Caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt. Merito sola, et per semetipsa; ut ostenderet adhuc spiritum illis necessarium: Spiritus enim est qui vivificat in regnum Dei, caro nihil prodest.
PL 2, 867C私はさらにこう言おう。「肉と血は神の国を相続によって受け継ぐことができない」。それも当然のことで、ただそれのみ、それ自体によってはということである。彼はこれによって、なお霊が彼らに必要であることを示そうとしたのである。「神の国へと命を与えるのは霊であって、肉は何の益ももたらさない」。
De Resurrectione Carnis 50.4
Prodesse tamen illi aliud potest, id est spiritus, et per spiritum, opera quoque spiritus. Resurgunt itaque ex aequo omnis caro et sanguis in qualitate sua.
PL 2, 868Aとはいえ、他のものが肉に益をもたらすことはできる。すなわち霊であり、また霊を通しての、霊の業もまたそうである。かくしてあらゆる肉と血は、それぞれの性質のままに、等しく甦るのである。
De Resurrectione Carnis 50.5
Sed quorum est adire regnum Dei, induere oportebit vim incorruptibilitatis et immortalitatis, sine qua regnum Dei adire non possunt, antequam consequi eam possint. Merito ergo caro et sanguis, ut diximus, sola regnum Dei capere deficiunt.
PL 2, 868Aしかし、神の国へと至る者たちは、不朽性と不死性という力を身にまとわねばならない。この力なくしては、彼らはその力を得るより前に神の国へと至ることはできないからである。それゆえ当然にも、我々が述べたとおり、肉と血だけでは神の国を捉えるに至らないのである。
De Resurrectione Carnis 50.6
Jam vero cum devorari habeat corruptivum istud ab incorruptibilitate, id est caro, et mortale istud, ab immortalitate, id est, sanguis post resurrectionem ex demutatione; merito, non demutata ac devorata caro et sanguis, regnum Dei haereditate possidere non possunt, non tamen resuscitata.
PL 2, 868Aいまや、この朽ちるべきもの、すなわち肉が不朽性によって呑み込まれ、この死すべきもの、すなわち血が、復活ののち変化を経て不死性によって呑み込まれるはずである以上、当然にも、変化せず呑み込まれてもいない肉と血は、神の国を相続によって受け継ぐことができないのである。とはいえ、甦らないわけではない。
De Resurrectione Carnis 50.7
Sunt qui carnem et sanguinem Judaismum velint accipi propter circumcisionem, alienum et ipsum a Dei regno; quia et ille vetustati deputetur, et hoc titulo jam et alibi ab Apostolo denotetur, qui post revelatum in se Filium Dei, ad evangelizandum eum in nationibus, statim non retulerit ad carnem et sanguinem (Gal. I), id est ad circumcisionem, id est ad Judaismum, sicut ad Galatas scribit.
PL 2, 868B「肉と血」を、割礼のゆえにユダヤ教と解すべきだと考える者たちもいる。ユダヤ教もまた神の国とは無縁のものだからである。というのも、それは古きものに数えられ、しかもこの呼び名によって、すでに他の箇所でも使徒に名指されているからである。すなわち、彼は自らのうちに神の子が啓示された後、諸国民のうちに彼を宣べ伝えるために、直ちに肉と血に、すなわち割礼に、すなわちユダヤ教に諮ることをしなかった(ガラテヤ1章)、とガラテヤ人たちに書いているとおりである。