De Resurrectione Carnis 56.1
Etenim quam absurdum, quam vero et iniquum, utrumque autem quam Deo indignum, aliam substantiam operari, aliam mercede dispungi; ut haec quidem caro per martyria lanietur, alia vero coronetur; item e contrario, haec quidem caro in spurcitiis volutetur, alia vero damnetur!
PL 2, 877B実に、一方の実体が働き、他方の実体が報いによって検められるとは、なんと不合理なことか。なんと不正なことか。しかもそのいずれもが、神にふさわしくないことか。すなわち、この肉が殉教によって引き裂かれながら、別の肉が冠を受けるとしたら。そして逆に、この肉が汚らわしい行いのうちに転げ回りながら、別の肉が断罪されるとしたら。
De Resurrectione Carnis 56.2
Nonne praestat omnem semel fidem a spe resurrectionis abducere, quam de gravitate atque justitia Dei ludere?
PL 2, 877B神の重厚さと正義とを弄ぶくらいなら、いっそすべての信仰をきっぱりと復活の希望から引き離してしまう方がまさっているのではないか。
De Resurrectione Carnis 56.3
Marcionem pro Valentino resuscitari! quando neque mentem, neque memoriam, neque conscientiam hominis hodierni credibile sit aboleri per indumentum illud mutatorium immortalitatis et incorruptelae, vacaturo scilicet emolumento et fructu resurrectionis, et statu divini utrobique judicii.
PL 2, 877Bマルキオンがウァレンティヌスの身代わりに甦らされるとは。不死と不朽というあの衣替えの衣によって、今日のこの人間の心も、記憶も、良心も消し去られるとは、とても信じられないことである。もしそうであれば、復活の利得も実りも、両面における神の裁きのあり方も、意味を失うことになるであろう。
De Resurrectione Carnis 56.4
Si non meminerim me esse qui merui, quomodo gloriam Deo dicam? quomodo canam illi novum canticum, nesciens me esse qui gratiam Deo debeam?
PL 2, 877Cもし私が、値したその当人が自分であることを覚えていないなら、どうして神に栄光を語ることができようか。神に感謝を負っているのが自分であることを知らずに、どうしてあの方に新しい歌を歌うことができようか。
De Resurrectione Carnis 56.5
Cur autem solius carnis demutatio excipitur, non et animae simul, quae in omnibus praefuit carni? quale est, ut eadem anima, quae in hac carne totum vitae ordinem decucurrit, quae in hac carne Deum didicit, et Christum induit, et spem salutis seminavit, in alia, nescio qua, metat fructum?
PL 2, 877Cしかし、なぜ肉だけの変容が取り上げられて、あらゆることにおいて肉を導いてきた魂の変容は共に取り上げられないのか。この肉のうちで生涯の道のりをすべて走り抜き、この肉のうちで神を学び、キリストを身にまとい、救いの希望を蒔いたのと同じ魂が、何やら別の肉のうちで実りを刈り取るとは、いったいどういうことか。
De Resurrectione Carnis 56.6
Nae illa gratiosissima caro, cui gratis vita constabit. Quod si non et anima mutabitur, jam nec animae resurrectio est; nec ipsa enim resurrexisse credetur, si non alia resurrexerit.
PL 2, 878Aげに、その肉こそはこの上なく恩恵深いことであろう。それには何の代償もなく命が与えられるのだから。しかし、もし魂もまた変えられないのだとすれば、もはや魂の復活もないことになる。なぜなら、別のものが甦るのでなければ、魂自身が甦ったとも信じられないからである。