テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Resurrectione Carnis

Caput LVIII 第LVIII章

Tertullian · De Resurrectione Carnis · PL 2, 880A · 7 sectiones

De Resurrectione Carnis 58.1

1

Jocunditas , inquit Esaias (Is., XXXV), aeterna super caput eorum. Nihil aeternum, nisi post resurrectionem. Aufugit, inquit, dolor et moeror, et gemitus, ab illis.

PL 2, 880A

「永遠の喜びが彼らの頭の上に」と、イザヤは言っている(イザヤ35章)。復活の後でなければ、何ものも永遠ではない。「苦痛と悲しみと嘆きは彼らから逃げ去った」と言われている。

De Resurrectione Carnis 58.2

2

Proinde et Joanni Angelus (Apoc., XVII): Et delebit Deus omnem lacrymam ab oculis eorum Utique ex iisdem oculis qui retro fleverant, quique adhuc flere potuissent, si non omnem lacrymae imbrem indulgentia divina siccaret.

PL 2, 880A

同様に、ヨハネに対しても天使は言う(黙示録17章)、「神は彼らの目からすべての涙をぬぐい去られるであろう」と。それは当然、以前に泣いていた、まさにその同じ目からであり、神の寛恕がすべての涙の雨を涸らすのでなければ、なお泣くこともできたはずのその目からである。

De Resurrectione Carnis 58.3

3

Et rursus (Apoc., XI): Deus enim delebit omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors hactenus. Igitur et corruptela hactenus; proinde per incorruptelam fugata, quemadmodum mors per immortalitatem.

PL 2, 880A

そしてまた(黙示録11章)、「神は彼らの目からすべての涙をぬぐい去られる」、そして死はそこまでである、と。それゆえ、朽つることもそこまでである。したがって、死が不死によって追い払われるのと同じように、朽つることも朽ちなさによって追い払われるのである。

De Resurrectione Carnis 58.4

4

Si dolor, et moeror, et gemitus, ipsaque mors ex laesuris et animae et carnis obvevient, quomodo auferentur, nisi cessaverint caussae, scilicet laesurae carnis atque animae? ubi casus adversi apud Deum, aut ubi incursus infesti apud Christum? ubi daemonic impetus apud Spiritum Sanctum, jam et ipso diabolo cum angelis suis ignibus merso?

PL 2, 880B

もし苦痛と悲しみと嘆き、そして死そのものが、魂と肉との傷から生じるとすれば、原因が、すなわち肉と魂の傷が止まるのでなければ、どうしてそれらが取り去られよう。神のもとに、逆境の出来事がどこにあろうか。あるいはキリストのもとに、敵意ある襲撃がどこにあろうか。悪霊どもの襲撃が、聖なる霊のもとにどこにあろうか、悪魔自身がその天使たちとともにすでに火に沈められているというのに。

De Resurrectione Carnis 58.5

5

Ubi necessitas, aut quod dicitur fortuna, vel fatum? quae resuscitatis plaga post veniam? quae reconciliatis ira post gratiam? quae infirmitas post virtutem? quae imbecillitas post salutem?

PL 2, 880B

必然性が、あるいは運と呼ばれるもの、あるいは運命が、どこにあろうか。甦らされた者たちに、赦しの後、いかなる災いがあろうか。和解した者たちに、恩寵の後、いかなる怒りがあろうか。力の後、いかなる弱さがあろうか。救いの後、いかなる衰弱があろうか。

De Resurrectione Carnis 58.6

6

Quod vestimenta et calciamenta filiorum Israelis quadraginta illis annis indetrita et inobsoleta manserunt; quod et in ipsis corporibus ungulum et capillorum facilia crementa habilitatis et dignitatis justitia defixit, ne etiam enormitas corruptelae deputaretur: quod Babylonii ignes, trium fratrum nec tiaras, nec sarabaras, quamquam Judaeis alienas, laeserunt; quod Jonas devoratus a bellua maris, in cujus alvo naufragia digerebantur, triduo post incolumis expuitur; quod hodie Enoch et Elias nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati, et hoc ipso jam aeternitatis candidati, ab omni vitio, et ab omni damno, et ab omni injuria et contumelia immunitatem carnis ediscunt, cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet, haec futurae integritatis esse documenta?

PL 2, 880B

イスラエルの子らの衣と履物が、かの四十年の間、擦り切れることも古びることもなく残っていたこと。また、その肉体そのものにおいても、爪と髪のゆるやかな伸びを、適正と品位の理にかなった秩序が定めたこと、それは朽廃のはなはだしさが〔彼らに〕帰せられることのないようにするためであったこと。バビロンの火が、三人の兄弟の頭巾も、たとえユダヤ人には縁遠いものであったにせよ、そのサラバラをも損なわなかったこと。海の巨獣に呑まれたヨナが、その腹の中では難破船の残骸が消化されていたにもかかわらず、三日の後に無傷のまま吐き出されたこと。今日なおエノクとエリヤが、死を経ていないゆえに復活によって検められてはいないが、それでも世から取り去られており、まさにこのことによってすでに永遠性の候補者となっていて、あらゆる欠陥から、あらゆる損傷から、あらゆる不正と侮辱から肉が免れていることを、つぶさに学び取っていること――これらはいったい何の信仰の証しを刻んでいるのか。これらが来るべき全き状態の証拠であると信じられるべきことの証しでなくて、何であろうか。

De Resurrectione Carnis 58.7

7

Figurae enim nostrae fuerunt, Apostolo auctore, quae scripta sunt, ut et Dominum potentiorem credamus omni corporum lege, et carnis magis utique conservatorem, cujus etiam vestimenta, etiam calciamenta protexit.

PL 2, 881A

実に、書かれたことどもは、使徒の言によれば、我々の予表であった。それは、我々が主を、あらゆる肉体の法則よりも力強い方であると信じ、なおのこと、肉の保護者であると信じるためである。その肉の衣さえも、履物さえも、主は守られたのだから。