De Resurrectione Carnis 32.1
Sed ne solummodo eorum corporum resurrectio videatur praedicari, quae sepulcris demandantur, habes scriptum (Apoc. III): Et mandabo piscibus maris, et eructabunt ossa quae sunt comesta, et faciam compaginem ad compaginem, et os ad os.
PL 2, 839Cしかし、墓に委ねられた肉体だけの復活が説かれているように見えぬために、お前は次のように書かれたものを持っている(黙示3章)。「私は海の魚どもに命じる。すると彼らは、食われた骨を吐き出すであろう。そして私は継ぎ目に継ぎ目を、骨に骨を合わせるであろう」。
De Resurrectione Carnis 32.2
Ergo, inquis, et pisces resuscitabuntur, et caeterae bestiae et alites carnivorae, ut revomant quos comederunt: quia et apud Moysen legis, exquiri sanguinem de omnibus bestiis? Non utique.
PL 2, 840A「それでは」とお前は言う、「魚どもも甦らされ、他の獣どもや肉を食らう鳥どもも甦らされて、彼らが食らった者たちを吐き戻すことになるのか。モーセのもとでも、すべての獣から血が問い糺されると読んでいるではないか」と。断じてそうではない。
De Resurrectione Carnis 32.3
Sed idcirco nominantur bestiae et pisces in redhibitionem carnis et sanguinis, quo magis exprimatur resurrectio etiam devoratorum corporum, cum de ipsis devoratoribus exactio edicitur.
PL 2, 840Aしかし、獣どもや魚どもが肉と血の返還にかけて名指されるのは、食らい尽くした当の者たちからの取り立てが宣告されるとき、食われた肉体の復活もまたいっそう際立って示されるためである。
De Resurrectione Carnis 32.4
Puto autem hujus quoque divinae potestatis documentum idoneum Jonam, cum incorruptus utraque substantia, carne atque anima piscis evolvitur.
PL 2, 840A私は思う、この神的な権力の証拠としてまさにふさわしいのはヨナである、と。彼は魚から、肉と魂という両方の実体において朽ちることなく抜け出たのである。
De Resurrectione Carnis 32.5
Et utique triduo concoquendae carni viscera ceti tam suffecissent, quam capulum, quam sepulcrum, quam senium requietae atque reconditae alicujus sepulturae: salvo eo, quod et bestias, feros in christianum vel maxime nomen homines, vel ipsos etiam iniquitatis angelos figuravit, de quibus sanguis exigetur per ultionem pensandam.
PL 2, 840Aそして当然、三日間で肉を消化するには、鯨の内臓で十分であったろうし、棺であっても、墓であっても、休らい隠された何らかの埋葬の年月であっても、同様に十分であったろう。ただし、次の一点は別である――すなわちかの鯨は、獣どもをも予表しており、それは殊にキリスト教徒という名に対して猛り狂う人間たち、あるいは不義の天使たちそのものをも表しているのであって、彼らからは、量られるべき報復によって血が取り立てられるであろう。
De Resurrectione Carnis 32.6
Quis ergo discendi magis adfinis, quam praesumendi; et credendi diligentior, quam contendendi; et divinae potius sapientiae religiosus, quam suae libidinosus, audiens aliquid a Deo destinatum in carnes, et cutes, et nervos, et ossa, aliud quid haec commentabitur, quasi non in hominem destinetur, quod in istas substantias praedicatur?
PL 2, 840Bそれゆえ、思い込むよりも学ぶことに親しみ、論争するよりも信じることに勤しみ、自らの知恵に耽るよりも神の知恵を敬う者であれば、誰が、肉と皮と筋と骨とに向けて神によって定められた何ごとかを聞きながら、これらの実体について語られていることが人間に対して定められていないかのように、これを別の何かとして解釈するであろうか。
De Resurrectione Carnis 32.7
Aut enim nihil in hominem destinatur, non liberalitas regni, non severitas judicii, non quodcumque est resurrectio aut si in hominem destinatur, necesse est in eas substantias destinetur, ex quibus homo structus est, in quem destinatur.
PL 2, 840Bすなわち、人間に対しては何一つ定められていない――王国の恩恵も、裁きの厳格も、復活と言われるものも何一つ――か、さもなければ、もし人間に対して定められているのであれば、それが定められている当の人間を組み立てているそれらの実体に対しても、必然的に定められているのでなければならない。
De Resurrectione Carnis 32.8
Illud etiam de argutissimis istis demutatoribus ossium, et carnium, et nervorum, et sepulcrorum requiro cur si quando in animam quid pronuntiatur, nihil aliud animam interpretantur, nec transfigurant eam in alterius rei argumentum; cum vero in aliquam speciem corporalem quid edicitur, omnia potius asseverant, quam quod nominatur?
PL 2, 840Cさらに私は、骨や肉や筋や墓を巧みにすり替えるこの上なく狡猾な者たちに問いたい。なにゆえ、魂について何かが語られるときには、彼らはそれを魂以外の何ものとも解さず、他の事柄の論拠へとこれを作り変えないのに、何らかの肉体的な種別について何かが宣告されるときには、名指されている当のものよりも、あらゆる別のものをこそ言い立てるのか、と。
De Resurrectione Carnis 32.9
Si corporalia parabolae, ergo et animalia; si non et animalia, ergo nec corporalia. Tam enim corpus homo, quam et anima, ut non possit altera species admittere aenigmata, altera excludere.
PL 2, 840Cもし肉体にかかわる事柄がたとえであるならば、魂にかかわる事柄もまたたとえである。もし魂にかかわる事柄がたとえでないならば、肉体にかかわる事柄もまたたとえではない。なぜなら、人間は魂であるのと等しく肉体でもあり、一方の種別には謎めいた言い回しを許し、他方の種別にはそれを許さない、ということはあり得ないからである。