De Resurrectione Carnis 30.1
Hanc quoque praedicationem scio qualiter concutiant in allegoriae argumentationem quia dicendo, Ossa ista omnis domus Israel est , imaginem ea fecerit Israel et propria conditione transtulerit; atque ita figuratam esse, non veram resurrectionis praedicationem.
PL 2, 837A私は、彼らがこの宣言をどのように揺さぶって寓意の論証へと持ち込むかを知っている。すなわち、「これらの骨はイスラエルの全家である」と言うことによって、〔神は〕それをイスラエルの模像となし、イスラエル自身の境遇へと移し替えたのであり、したがってそれは予表された宣言であって、真の復活の宣言ではない、というのである。
De Resurrectione Carnis 30.2
Statum enim Judaeorum deformari, quodam modo emortuum et exaridum et dispersum in campo orbis.
PL 2, 837Aというのも、ユダヤ人たちの境遇が、いわば死に絶え、干からび、世界という野に散らされたものとして描き出されている、というのである。
De Resurrectione Carnis 30.3
Itaque et imaginem resurrectionis in illum allegorizari, quia recolligi habeat et recompingi os ad os, id est, tribus ad tribum, et populus ad populum, et recorporari carnibus facultatum et nervis regni; atque ita de sepulcri, id est, de habitaculis captivitatis tristissimis atque teterrimis educi, et refrigerii nomine respirare, et vivere exinde in terra sua Judaea.
PL 2, 837Bこうして、復活の模像がそのユダヤ人の境遇へと寓意化されている、というのである。というのも、〔イスラエルは〕骨が骨へと、すなわち部族が部族へと、民が民へと、再び寄せ集められ、組み合わされ、資力の肉と王国の筋によって再び肉体を得ることになり、こうして墓、すなわち最も悲惨で忌まわしい捕囚の住まいから連れ出され、安らぎの名のもとに息を吹き返し、それから自分の地ユダヤに生きることになるからだ、というのである。
De Resurrectione Carnis 30.4
Et quid post haec? Morientur sine dubio. Et quid post mortem? Nulla, opinor, resuscitatio, si non haec erit ipsa, quae Ezechieli revelatur. Sed enim et alias praedicatur resurrectio: ergo et haec erit, et temere in statum eam Judaicarum rerum convertunt.
PL 2, 837Bでは、その後はどうなるのか。彼らは疑いなく死ぬであろう。では死んだ後はどうなるのか。もしこれがエゼキエルに啓示されたまさにそのものでないとすれば、思うに、いかなる甦りもないことになろう。しかし、復活は別の箇所でも宣べ伝えられている。ゆえにこの復活もまたあることになる。それなのに彼らは軽率にも、これをユダヤの事柄の状態へと置き換えてしまうのである。
De Resurrectione Carnis 30.5
Aut si alia est illa quam defendimus, nihil mea interest, dum sit et corporum resurrectio, sicut et rerum Judaicarum. Denique, hoc ipso quod recidivatus Judaici status de recorporatione et redanimatione ossium figuratur, id quoque eventurum ossibus probatur.
PL 2, 837Bあるいは、もし我々が擁護しているものが別のものであるとしても、私にとってはどうでもよいことである。ただ、ユダヤの事柄の復興と同様に、肉体の復活も存在しさえすればよい。そして結局、ユダヤの境遇の回復が骨の再肉体化と再生気化によって予表されているまさにそのことによって、それが骨自身にも起こるであろうことが証明されるのである。
De Resurrectione Carnis 30.6
Non enim posset de ossibus figura componi, si non idipsum et ossibus eventurum esset. Nam etsi figmentum veritatis in imagine est, imago ipsa in veritate est sui; necesse est esse prius sibi quo alii configuretur: de vacuo similitudo non competit; de nullo parabola non convenit.
PL 2, 837Cというのも、もしまさにそのことが骨自身にも起こるのでなければ、骨についての予表が組み立てられることなどできなかったはずだからである。たとえ、真理の形どりが模像のうちにあるとしても、模像そのものはそれ自身の真理のうちにある。それが他のものを表すためには、まず自分自身においてそうでなければならない。空虚なものからは類似は成り立たず、無からはたとえは成り立たない。
De Resurrectione Carnis 30.7
Ita oportebit ossium quoque credi reviscerationem et respirationem qualis dicitur, de qua possit exprimi Judaicarum rerum reformatio qualis affingitur.
PL 2, 838Aこうして、骨についてもまた、語られているとおりの生き返りと息吹の回復が信じられねばならない。それによってこそ、思い描かれているとおりのユダヤの事柄の立て直しが表現されうるのである。
De Resurrectione Carnis 30.8
Sed magis religiosum est, veritatem de suae auctoritate simplicitatis defendi, quam sensus divinae propositionis expostulat.
PL 2, 838Aしかし、神の宣言の意図が求めているその真理を、真理それ自身の単純さの権威によって擁護する方が、いっそう敬虔なことである。
De Resurrectione Carnis 30.9
Si enim ad res Judaicas spectaret haec visio, statim revelato situ ossium, subjecisset, Ossa ista, omnis domus Israelis est; et caetera deinceps.
PL 2, 838Aというのも、もしこの幻がユダヤの事柄を指し示すものであったなら、骨の有様が示されるやいなや、「これらの骨はイスラエルの全家である」と、そしてそれ以下の言葉が直ちに付け加えられていたはずだからである。
De Resurrectione Carnis 30.10
At cum ostensis ossibus, de propria spe eorum quid obloquitur, nondum nominato Israele, et fidem tentat prophetae: Fili hominis, si vivent ossa haec ? ut et ille responderet; Domine, tu scis; non utique Deus prophetae fidem de ea re tentasset, quae futura non esset, quam nunquam Israel audisset, quam credi non oporteret.
PL 2, 838Aところが実際には、骨が示されると、〔神は〕まだイスラエルの名を挙げぬままに、それらの骨自身の希望について何ごとかを口にし、預言者の信仰を試して言う。「人の子よ、これらの骨は生きるであろうか」。そこで彼は「主よ、あなたはご存じです」と答えたのである。神が、およそ起こることのないもの、イスラエルが決して聞いたこともないもの、信じるべきでないものについて、預言者の信仰を試されたはずはないであろう。
De Resurrectione Carnis 30.11
Sed quoniam praedicabatur quidem resurrectio mortuorum, Israel vero pro sua incredulitate dissidens, scandalizabatur; et aspiciens habitum senescentis sepulturae, desperabat resurrectionem; vel non in eam potius animum dirigebat, sed in circumstantias suas; idcirco Deus, et prophetam, quasi et ipsum dubium, praestruxit ad constantiam praedicationis, revelato ordine resurrectionis; et populo id credendum mandavit, quod prophetae revelavit, ipsos dicens esse ossa quae erant resurrectura, qui non credebant resurrectura.
PL 2, 838Bしかし、死者の復活は確かに宣べ伝えられていたのに、イスラエルはその不信仰のゆえに背き、躓いていた。そして、古びゆく埋葬のありさまを目にして、復活に絶望していた。あるいはむしろ、それに心を向けず、自分たちの置かれた状況にばかり心を向けていたのである。それゆえ神は、あたかも預言者自身もまた疑いを抱いていたかのように、まず彼を、復活の順序を啓示することによって、宣言の確かさへと備えられた。そして、預言者に啓示したこと――甦ることを信じていなかった彼らこそが、甦るべき骨なのだ、ということ――を、民に信じるべきものとして命じられたのである。
De Resurrectione Carnis 30.12
Denique in clausula: et cognoscetis, inquit, quod ego Dominus locutus sim, et fecerim; id utique facturus, quod fuerat locutus; caeterum non id facturus quod locutus, si aliter facturus.
PL 2, 838B結局のところ、その結びにこうある。「そして汝らは、私が主であり、語り、行ったことを知るであろう」。すなわち、語ったことをそのとおりに行うということである。もし語ったこととは異なる仕方で行うのであれば、語ったことを行うことにはならないであろう。