テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Resurrectione Carnis

Caput XLVII 第XLVII章

Tertullian · De Resurrectione Carnis · PL 2, 861A · 17 sectiones

De Resurrectione Carnis 47.1

1

Haec enim erit vita mundialis, qua veterem hominem dixit confixum esse Christo, non corporalitatem, sed moralitatem.

PL 2, 861A

実にこれこそが世界に属する生であり、彼はこれを指して「古き人はキリストとともに釘付けにされた」と言ったのである。それは肉体性についてではなく、道徳性についてである。

De Resurrectione Carnis 47.2

2

Caeterum, si non ita accipimus, non est corporalitas nostra confixa, nec crucem Christi caro nostra perpessa est; sed quemadmodum adjecit: Uti evacuetur corpus delinquentiae: per emendationem vitae, non per interitum substantiae; sicut ait: Uti hactenus delinquentiae serviamus, et ut, hac ratione commortui Christo, credamus quod etiam convivamus illi.

PL 2, 861A

しかし、もし我々がそのように受け取らないなら、我々の肉体性は釘付けにされたのではなく、我々の肉もキリストの十字架を被ったのではないことになる。むしろ、彼が付け加えたとおりである。「罪の肉体が廃されるために」とは、生の改まりによってであり、実体の滅びによってではない。彼が言うとおりである。「これまでの限りをもって、我々が罪に仕えることのないために」、そして「この理によってキリストとともに死んだ我々が、彼とともにもまた生きるであろうと信じるために」である。

De Resurrectione Carnis 47.3

3

Sic enim, inquit, et vos reputate mortuos quidem vos; cuinam? carni? Non, sed delinquentiae. Ergo salvi erunt carni; viventes autem Deo in Christo Jesu; per carnem utique, cui mortui non erunt; delinquentiae scilicet mortui, non carni.

PL 2, 861B

「かくして汝らも、自らを死んだ者と見なせ」と彼は言う。何に対して死んだのか。肉に対してか。否、罪に対してである。それゆえ、肉に対しては彼らは救われるのであり、他方キリスト・イエスにあって神に対して生きる者となる。すなわち肉によってであり、肉に対しては死んだ者とはならないのである。すなわち罪に対して死んだのであって、肉に対してではない。

De Resurrectione Carnis 47.4

4

Nam et adhuc ingerit: Ne ergo regnaverit in corpore vestro mortali delinquentia, ad obaudiendum illi, et ad exhibendum membra vestra arma injustitiae, delinquentiae: sed exhibete vosmetipsos Deo, velut ex mortuis vivos; non velut vivos, sed velut ex mortuis vivos; et membra vestra, arma justitiae.

PL 2, 861B

そしてなお彼は重ねて言う。「それゆえ、罪が汝らの死すべき肉体において支配し、汝らをそれに従わせ、汝らの肢体を不義の武具として罪に差し出すことのないように。むしろ、汝ら自身を、死者たちの中から生き返った者として神に差し出せ――生きている者としてではなく、死者たちの中から生き返った者として。そして汝らの肢体を、義の武具として差し出せ」と。

De Resurrectione Carnis 47.5

5

Et rursus: Sicut exhibuistis (c) membra vestra famula immunditiae et iniquitatis ad iniquitatem; ita et nunc exhibete membra vestra famula justitiae, in sanctificium . Cum enim servi essetis delinquentiae, liberi eratis justitiae.

PL 2, 861B

そしてまた、「汝らがかつて、汝らの肢体を不潔と不義とに仕える僕として不義のために差し出したように、今もまた、汝らの肢体を義に仕える僕として、聖化のために差し出せ。汝らが罪の奴隷であったとき、義に対しては自由であったのだから」と彼は言う。

De Resurrectione Carnis 47.6

6

Quem ergo fructum habebatis super his, de quibus nunc confundimini? finis enim illorum mors. Nunc vero liberi facti a delinquentia, famulati autem Deo, habetis fructum vestrum in sanctificium ; finem autem, vitam aeternam.

PL 2, 861C

「それでは、今それゆえに恥じている事柄について、汝らはいかなる実りを得ていたのか。それらの行き着く果ては死である。しかし今は、罪から自由にされ、神に仕える者となった汝らは、聖化における実りを得ており、その行き着く果ては永遠の生命である」と。

De Resurrectione Carnis 47.7

7

Stipendia enim delinquentiae, mors; donativum autem Dei, vita aeterna in Christo Jesu Domino nostro.

PL 2, 862A

「実に、罪の報酬は死であり、神の賜物は、我々の主キリスト・イエスにある永遠の生命である」。

De Resurrectione Carnis 47.8

8

Ita, per totam hanc sensuum seriem, ab injustitia et delinquentia membra nostra divellens, et justitiae et sanctimoniae adjungens, et transferens eadem a stipendio mortis ad donativum vitae aeternae, carni utique compensationem salutis repromittit, cui nullam omnino competisset imperari propriam sanctimoniae et justitiae disciplinam, si non ipsius esset et praemium disciplinae: sed nec ipsum baptisma committi, si per regenerationem, non etiam restitutioni inauguraretur, hoc quoque Apostolo ingerente: An ignoratis, quod quicumque in Christum Jesum tincti sumus, in mortem ejus tincti sumus?

PL 2, 862A

かくして、この文意の連なり全体を通して、彼は我々の肢体を不義と罪から引き離し、義と聖性とへ結びつけ、それらを死の報酬から永遠の生命の賜物へと移し変えることによって、まさに肉に対して救いという報償を約束し直しているのである。もし聖性と義という固有の規律の報いが肉自身のものでもなかったならば、その規律を肉に課すことなど、まったくふさわしくなかったはずである。また、もし洗礼が、再生を通じて、回復に向けても予祝として掲げられているのでなければ、洗礼そのものが肉に託されることもなかったはずである。これについても使徒はさらに重ねて言う。「汝らは知らないのか、我々のうち誰であれキリスト・イエスに浸された者は、その死に浸されたのである」と。

De Resurrectione Carnis 47.9

9

Consepulti ergo illi sumus per baptisma in mortem, uti quemadmodum surrexit Christus a mortuis, ita et nos in novitate vitae incedamus.

PL 2, 862B

それゆえ我々は、洗礼によって彼とともに死へと葬られたのである。キリストが死者たちのうちから甦ったように、我々もまた新しい生において歩むためである。

De Resurrectione Carnis 47.10

10

Ac ne de ista tantum vita putes dictum, quae ex fide per baptisma in novitate vivenda est, providentissime adstruit: Si enim complantati fuerimus simulacro mortis Christi, ita et resurrectionis erimus.

PL 2, 862B

そして、これが信仰によって洗礼を通して新しさのうちに生きられるべきこの生についてのみ語られたものだとお前が思うことのないよう、彼は実に用意周到に付け加える。「もし我々がキリストの死の似姿に接ぎ木されたのであれば、その甦りにおいてもそうなるであろう」と。

De Resurrectione Carnis 47.11

11

Per simulacrum enim morimur in baptismate, sed per veritatem resurgimus in carne, sicut et Christus: Ut, sicut regnavit in morte delictum, ita et gratia regnet per justitiam in vitam sempiternam per Jesum Christum Dominum nostrum.

PL 2, 862B

実に、我々は洗礼において似姿によって死ぬが、真理によって、肉において甦る。キリストがそうであったのと同じように。「罪が死において支配したように、恩寵もまた義によって、我々の主イエス・キリストを通して、永遠の生命へと支配するためである」と。

De Resurrectione Carnis 47.12

12

Quomodo ita, si non aeque in carne? Ubi enim mors, ibi et vita post mortem; quia et vita ibi ante, ubi postea mors.

PL 2, 862B

もし等しく肉においてでなければ、どうしてそのようなことがあり得ようか。死のあるところには、死の後の命もある。なぜなら、後に死のあるところには、以前にも命があったからである。

De Resurrectione Carnis 47.13

13

Nam si regnum mortis nihil operatur, quam carnis dissolutionem; proinde vitam, contrariam morti, contrarium oportet operari, id est, carnis redintegrationem; uti sicut devoraverat mors invalescendo, ita et mortali devorato ab immortalitate, audire possit: Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua?

PL 2, 862B

実に、もし死の支配が肉の解体以外の何ものも成し遂げないのであれば、したがって、死と相反する命は、相反することを成し遂げねばならない。すなわち肉の再統合である。かくして、死が力を増して呑み込んだように、死すべきものが不死性によって呑み込まれるとき、こう聞くことができるであろう。「死よ、汝の刺はどこにあるのか。死よ、汝の闘いはどこにあるのか」と。

De Resurrectione Carnis 47.14

14

Sic enim et gratia illic superabundabit, ubi et iniquitas abundavit. Sic et virtus in infirmitate perficietur, quod periit salvum faciens, quod mortuum est vivificans, quod percussum est sanans, quod languit medicans, quod ereptum est redimens, quod famulatum est liberans, quod seductum est revocans, quod elisum est suscitans; et quidem de terra in coelum, ubi nostrum municipatum Philippenses quoque ab Apostolo discunt: Unde et solutificatorem nostrum exspectamus Jesum Christum, qui transfigurabit corpus nostrae humilitatis, conformale corpori gloriae suae; sine dubio post resurrectionem, quia nec ipse Christus glorificatus est ante passionem.

PL 2, 862C

実に、不義が増し加わったその場所において、恩寵もまた溢れんばかりに増し加わるであろう。かくして力もまた、弱さのうちに全うされるであろう――滅びたものを救い、死んだものを生かし、打たれたものを癒やし、病んだものを治し、奪い去られたものを贖い、奴隷とされたものを自由にし、惑わされたものを呼び戻し、打ち倒されたものを立ち上がらせる力として。しかも地から天へと至る力として。そこにおいて、我々の市民権について、フィリピの人々もまた使徒から学んでいる。「そこから、我々は我々に救いをもたらす方であるイエス・キリストを待ち望む。その方は、我々の卑しさの肉体を、ご自身の栄光の肉体に似たものへと造り変えるであろう」と。疑いなく、それは復活の後のことである。キリストご自身もまた、受難の前には栄化されなかったからである。

De Resurrectione Carnis 47.15

15

Haec erunt corpora nostra, quae Romanos obsecrat exhibere hostiam vivam, sanctam, placibilem Deo. Quomodo vivam, si peritura sunt? quomodo sanctam, si prophana sunt? quomodo placibilem , si damnata sunt?

PL 2, 863A

これこそが、我々の肉体である。彼はローマの人々に、これを生きた、聖なる、神に喜ばれる犠牲として差し出すよう懇願している。もし滅び去るべきものであるならば、どうして「生きた」ものであり得ようか。もし穢れたものであるならば、どうして「聖なる」ものであり得ようか。もし断罪されたものであるならば、どうして「神に喜ばれる」ものであり得ようか。

De Resurrectione Carnis 47.16

16

Age jam, quod ad Thessalonicenses ipsius solis radio putem scriptum, ita claret, qualiter accipient lucifugae isti Scripturarum? Ipse autem Deus pacis sanctificet vos totos.

PL 2, 863B

さて、テサロニケの人々への言葉について――これは太陽の光そのものによって書かれたと私が思うほどに明らかであるのに、この光を逃れる者たちは、聖典のこの一句をどのように受け取るのだろうか。「平和の神ご自身が、汝らを余すところなく聖なるものとしてくださるように」とある。

De Resurrectione Carnis 47.17

17

Non sufficit, sed sequitur: Et integrum corpus vestrum, et anima, et spiritus sine querela conserventur in praesentia Domini. Habes omnem substantiam hominis saluti destinatam, nec alio tempore quam in adventu Domini qui clavis est resurrectionis.

PL 2, 863B

それだけでは足りない。続けてこう言われる。「そして汝らの肉体も、魂も、霊も全きままに、咎めなく、主の臨在のときまで保たれるように」と。ここに、お前は救いへと定められた人間のあらゆる実体を見出すのである。それは、復活の鍵である主の到来の時をおいてほかにはない。