De Resurrectione Carnis 1.1
Fiducia Christianorum, resurrectio mortuorum. Illa credentes sumus; hoc credere veritas cogit.
PL 2, 795Bキリスト教徒の確信とは、死者の復活である。我々はこれを信じる者であり、これを信じることを真理が強いるのである。
De Resurrectione Carnis 1.2
Veritatem Deus aperit; sed vulgus irridet, existimans nihil superesse post mortem; et tamen defunctis parentant, et quidem impensissimo officio, pro moribus eorum, pro temporibus esculentorum; ut quos negant sentire quicquam, escam desiderare praesumant.
PL 2, 795B神は真理を開示する。しかし民衆はこれを嘲笑い、死後には何も残らないと考えている。それでいて彼らは死者のために、その習わしに応じ、食物の旬に応じて、この上なく手厚い務めをもって供養を営む。その結果、何も感じることがないと否定しておきながら、その者たちが食べ物を欲していると思い込むのである。
De Resurrectione Carnis 1.3
At ego magis ridebo vulgus, tunc quoque, cum ipsos defunctos atrocissime exurit, quos postmodum gulosissime nutrit, iisdem ignibus et promerens et offendens. O pietatem de crudelitate ludentem! sacrificat, an insultat, cum crematis cremat?
PL 2, 795Bだが私はむしろ民衆を嘲笑おう、彼らが死者そのものを凄まじい炎で焼きながら、その後には貪欲なまでに食物を供して養うときにこそ。同じ炎によって、機嫌を取りながら侮辱してもいるのである。おお、残酷さと戯れる敬虔よ。焼かれた者たちに向けてなお焼くとき、それは犠牲を捧げているのか、それとも侮辱しているのか。
De Resurrectione Carnis 1.4
Plane cum vulgo interdum et sapientes sententiam suam jungunt. Nihil esse post mortem Epicuri schola est. Ait et Seneca, omnia post mortem finiri, etiam ipsam. Satis est autem, si non minor philosophia Pythagorae et Empedocli.
PL 2, 795B確かに、時として賢者たちも民衆と見解を一にする。死後には何もないとするのはエピクロスの学派である。セネカもまた、死後にはすべてが終わる、死そのものさえも、と言う。だが、ピュタゴラスとエンペドクレスの哲学がそれに劣らぬのであれば、それで十分である。
De Resurrectione Carnis 1.5
Sed et Platonici immortalem animam e contrario reclamant: imo adhuc proxime etiam in corpora remeabilem affirmant; etsi non in eadem, etsi non in humana tantummodo; ut Euphorbus in Pythagoram, Homerus in pavum recenseantur.
PL 2, 795Cしかしプラトン派は、これとは逆に、魂は不死であると言い立てる。それどころか、なおも魂は肉体へと立ち戻りうるとまで断言する。同じ肉体にではないにせよ、また人間の肉体に限らぬにせよ――エウポルボスがピュタゴラスに、ホメロスが孔雀に数えられているとおりである。
De Resurrectione Carnis 1.6
Certe recidivatum animae corporalem pronuntiaverunt; tolerabilius mutata, quam negata qualitate: pulsata saltem, licet non adita veritate. Ita saeculum resurrectionem mortuorum, nec cum errat, ignorat.
PL 2, 796A確かに彼らは、魂の生まれ変わりが肉体的なものであると宣言した。性質が変えられているとしても、否定されているよりは耐えうる。真理に至ってはいないにせよ、少なくとも真理に触れてはいるのである。かくして世は、死者の復活について、誤っているときでさえ、それを知らずにいるのではない。