テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Resurrectione Carnis

Caput XX 第XX章

Tertullian · De Resurrectione Carnis · PL 2, 821A · 10 sectiones

De Resurrectione Carnis 20.1

1

Ob hujusmodi igitur conjecturas, primam praestructionem eorum depellam, qua volunt omnia Prophetas per imagines concionatos: quando si ita esset, ne ipsae quidem imagines distingui potuissent, si non et veritates praedicatae fuissent, ex quibus imagines deliniarentur.

PL 2, 821A

かくして、このような推測を理由に、私は彼らの第一の前提を打ち払おう。彼らは預言者たちがすべて模像によって語ったと言いたがるが、もしそうであったなら、模像がそこから描き出されるはずの真理そのものが告げられていなかった以上、模像そのものを見分けることさえできなかったであろう。

De Resurrectione Carnis 20.2

2

Atque adeo, si omnia figurae, quid erit illud, cujus figurae? quomodo speculum obtendes, si nusquam est facies?

PL 2, 821B

かくして、もしすべてが予表であるなら、いったい何の予表だというのか。顔がどこにもないのに、お前はどうして鏡を差し出すのか。

De Resurrectione Carnis 20.3

3

Adeo autem non omnia imagines, sed et veritates; nec omnia umbrae, sed et corpora: ut in ipsum quoque Dominum insigniora quaeque luce clarius praedicarentur.

PL 2, 821B

これほどまでに、すべてが模像なのではなく真理もまたあり、すべてが影なのではなく物体もまたあるのであって、それゆえ主御自身についてさえ、とりわけ著しい事柄は光よりも明らかに告げ知らされたのである。

De Resurrectione Carnis 20.4

4

Nam et virgo concepit in utero, non figurate; et peperit Emmanuelem, nobiscum Deum Jesum, non oblique; et si oblique accepturum virtutem Damasci, et spolia Samariae (Is., VIII, 4), sed manifeste venturum in judicium cum presbyteris et archontibus populi (Is., III, 14).

PL 2, 821B

というのも、乙女は胎に子を宿した――予表としてではなく――そして、我々と共にいます神イエスなるインマヌエルを産んだ――曖昧な仕方でではなく。たとえダマスコの力とサマリアの分捕り物を得るであろうことは(イザヤ8:4)婉曲に語られていたとしても、民の長老たちや指導者たちと共に裁きに来られるであろうことは(イザヤ3:14)明白に語られていたのである。

De Resurrectione Carnis 20.5

5

Nam et tumultuatae sunt gentes (Ps., II) in persona Pilati, et populi meditati sunt inania in persona Israel.

PL 2, 821B

実に、諸国民は(詩篇2篇)ピラトという人において騒ぎ立て、もろもろの民はイスラエルという人において空しいことを謀ったのである。

De Resurrectione Carnis 20.6

6

Astiterunt reges terrae, Herodes: et archontes congregati sunt in unum, Anna et Caipha: adversus Dominum, et adversus Christum ejus, qui et (Is., LIII) tanquam ovis ad jugulationem adductus est, et tanquam agnus ante tondentem , scilicet Herodem, sine voce, sic non aperuit os suum, dorsum suum ponens ad flagella, et maxillas ad palmas, et faciem non avertens a sputaminum jaculis ; deputatus etiam inter iniquos; perfossus (Ps., XXI) manus et pedes; sortem passus in vestimento, et potus amaros, et capitum irridentium nutus; triginta argenteis (Zach., XI, 12) adpretiatus a proditore.

PL 2, 821B

地の王たちが立ち上がった――ヘロデのことである。指導者たちが一つに集まった――アンナスとカイアファのことである。主に逆らい、そのキリストに逆らって。この方はまた(イザヤ53章)屠り場に引かれる羊のように、毛を刈る者――すなわちヘロデ――の前にいる小羊のように声をあげず、こうしてその口を開かず、その背を鞭打ちにさらし、頬を平手打ちにさらし、唾の飛礫からその顔を背けず、不法の者たちの中に数えられ、(詩篇21篇)手と足を刺し貫かれ、衣について籤を引かれるのを忍び、苦い飲み物を与えられ、嘲る者たちの頭の振りを受け、銀貨三十枚で(ゼカリヤ11:12)裏切り者によって値をつけられたのである。

De Resurrectione Carnis 20.7

7

Quae hic figurae apud Esaiam? quae imagines apud David? quae aenigmata apud Hieremiam, ne virtutes quidem ejus per parabolas profatos?

PL 2, 822A

ここに、イザヤのもとにどのような予表があろうか。ダビデのもとにどのような模像があろうか。エレミヤのもとにどのような謎があろうか。その力の証さえも、たとえによっては語られていなかったというのに。

De Resurrectione Carnis 20.8

8

Aut numquid nec (Es., XXXV, 6) oculi patefacti sunt caecorum, nec inclaruit lingua mutorum? nec manus aridae et genua dissoluta revaluerunt, nec claudi salierunt ut cervus?

PL 2, 822A

それとも(イザヤ35:6)盲人の目は開かれなかったのか。唖者の舌は明らかにならなかったのか。萎えた手や弱った膝は力を取り戻さなかったのか。足萎えは鹿のように躍り上がらなかったのか。

De Resurrectione Carnis 20.9

9

Quae etsi ipsi spiritaliter quoque interpretari solemus, secundum comparationem animalium vitiorum a Domino remediatorum; cum tamen et carnaliter adimpleta sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse; salvo eo quod plures voces eorum nudae et simplices, et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possint: ut cum exitus gentium et urbium resonant (Is., XIII), Tyri, et Aegypti, et Babylonis, et Idumaeae, et Carthaginiensium navium; ut cum ipsius Israelis plagas aut venias, captivitates, restitutiones, ultimaeque dispersionis exitum perorant.

PL 2, 822A

これらの事柄は、我々自身も、主によって癒やされた魂的な欠陥になぞらえて霊的に解することを常としているとはいえ、しかし同時に肉的にも成就したのであるから、預言者たちが両様の意味において語っていたことを示している。もっとも、彼らの言葉の多くは、あからさまで単純であり、あらゆる寓意の雲から純粋なものとして守り抜くことができる。たとえば(イザヤ13章)ティルスや、エジプトや、バビロンや、イドマヤや、カルタゴの船団の破滅が響き渡るとき、あるいはイスラエルそのものへの打擲や赦し、捕囚、回復、そして最後の離散の結末が語り尽くされるときのように。

De Resurrectione Carnis 20.10

10

Quis haec interpretabitur magis, quam recognoscet? Res in literis tenentur, ut literae in rebus leguntur. Ita non semper, nec in omnibus allegorica forma est prophetici eloquii, sed interdum et in quibusdam.

PL 2, 822B

誰がこれらを、それと認める以上に、解釈しようとするだろうか。事柄は文字のうちに保たれており、文字は事柄のうちに読み取られるとおりである。かくして預言の言葉の寓意的な形は、常にあるのでも、あらゆる事柄においてあるのでもなく、時折、ある事柄においてあるにすぎない。