De Resurrectione Carnis 3.1
Est quidem et de communibus sensibus sapere in Dei rebus; sed in testimonium veri, non in adjutorium falsi; quod sit secundum divinam, non contra divinam dispositionem.
PL 2, 798B神に関わる事柄について、共通の感覚に基づいて判断することも確かにある。しかしそれは真なるものの証しのためであって、偽なるものを助けるためではない。それは神の配剤に従うものであって、神の配剤に反するものではない。
De Resurrectione Carnis 3.2
Quaedam enim et natura nota sunt, ut immortalitas animae penes plures, ut Deus noster penes omnes. Utar ergo et sententia Platonis alicujus pronuntiantis: Omnis anima immortalis. Utar et conscientia populi, contestantis Deum deorum.
PL 2, 798Bというのも、ある事柄は自然本性によっても知られているからである。魂の不死性は多くの者のもとで、我々の神は万人のもとで、そうである。それゆえ私は、あるプラトンの、「あらゆる魂は不死である」と宣言する学説を用いよう。また私は、神々の神を証言する民衆の認識をも用いよう。
De Resurrectione Carnis 3.3
Utar et reliquis communibus sensibus, qui Deum judicem praedicant: Deus videt; et: Deo commendo.
PL 2, 798Cまた私は、神を審判者として宣べ伝える他の共通の感覚をも用いよう。「神は見ておられる」、「神に委ねる」。
De Resurrectione Carnis 3.4
At cum aiunt: Mortuum, quod mortuum; et: Vive, dum vivis; et: Post mortem omnia finiuntur, etiam ipsa; tunc meminero, et cor vulgi cinerem a Deo deputatum et ipsam sapientiam saeculi stultitiam pronuntiatam.
PL 2, 798Cだが、彼らが「死んだものは死んだものだ」、「生きている間に生きよ」、「死後にはすべてが終わる、死そのものさえも」と言うときには、私は思い起こそう――民衆の心は神によって灰と見なされ、この世の知恵そのものが愚かさと宣告されていることを。
De Resurrectione Carnis 3.5
Tum si et haereticus ad vulgi vitia, vel saeculi ingenia confugerit: Discede, dicam, ab ethnico, haeretice; etsi unum estis omnes, qui Deum fingitis, dum hoc tamen in Christi nomine facis, dum christianus tibi videris, alius ab ethnico es: redde illi suos sensus, quia nec ille de tuis instruitur.
PL 2, 799Aそのとき、もし異端者もまた民衆の悪弊や世の才知へと逃げ込むならば、私はこう言おう。「異端者よ、異教徒から離れよ。神を捏造するという点では両者とも変わらぬとしても、それでもなおお前はキリストの名においてそれを行い、自らをキリスト教徒と見なしている以上、異教徒とは別の者である。あの者にはあの者自身の感覚を返すがよい。あの者もまたお前の感覚によって教えられてはいないのだから。」
De Resurrectione Carnis 3.6
Quid caeco duci inniteris, si vides? Quid vestiris a nudo, si Christum induisti? Quid alieno uteris clypeo, si ab apostolo armatus es?
PL 2, 799A「なぜ、目が見えているのに、盲いた案内人に寄りかかるのか。なぜ、キリストを着ているのに、裸の者から衣を借りるのか。なぜ、使徒によって武装しているのに、他人の盾を用いるのか。」
De Resurrectione Carnis 3.7
Ille potius a te discat carnis resurrectionem confiteri, quam tu ab illo diffiteri: quia si et a christianis negari eam oporteret, sufficeret illis de sua scientia, non de vulgi ignorantia instrui.
PL 2, 799A「お前からあの者が肉の復活を告白することを学ぶべきであって、お前があの者から告白せずにいることを学ぶべきではない。もしキリスト教徒たちもまたこれを否定すべきであったとするなら、彼らには自分自身の知識によって教えられれば十分であり、民衆の無知によって教えられる必要などなかったはずだからである。」
De Resurrectione Carnis 3.8
Adeo non erit christianus, qui eam negabit, quam confitentur Christiani, et his argumentis negabit, quibus utitur non christianus. Aufer denique haereticis quae cum ethnicis sapiunt; ut de Scripturis solis quaestiones suas sistant, et stare non poterunt.
PL 2, 799Aかくして、キリスト教徒たちが告白していることを否定する者は、もはやキリスト教徒ではないであろう。しかも、キリスト教徒ではない者が用いるのと同じ論拠によって否定するのであれば、なおさらである。結局のところ、異端者たちから、異教徒たちと共通に判断している事柄を取り去るがよい。そうして彼らに、聖典のみによって自らの問いを立てさせるならば、彼らは立ち行かなくなるであろう。
De Resurrectione Carnis 3.9
Communes enim sensus simplicitas ipsa commendat, et compassio sententiarum, et familiaritas opinionum; eoque fideliores existimantur, quia nuda et aperta et omnibus nota definiunt. omnibus nota definiunt.
PL 2, 799B共通の感覚は、その単純さ自体によって、また判断の一致、意見の親密さによって、推奨されるものである。それゆえにこそ、それらはいっそう信頼できるとみなされる。あからさまで、明白で、万人に知られたことを定めるからである。