De Resurrectione Carnis 19.1
Et haec itaque dispectio tituli, et praeconii ipsius, fidem utique defendens vocabulorum, illuc proficere debebit, ut si quid pars diversa turbat obtentu figurarum et aenigmatum, manifestiora quaeque praevaleant, et de incertis certiora praescribant.
PL 2, 820Aそしてこの、表題そのものとその宣言についての吟味は、語の意味をこそ守りながら、次のことに資するはずである。すなわち、対立する側が予表や謎を口実に事を乱すようなことがあれば、より明白な事柄がことごとく優位に立ち、不確かな事柄に対して確かな事柄が抗弁を立てる、ということに。
De Resurrectione Carnis 19.2
Nacti enim quidam solemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum manifeste annuntiatam, in imaginariam significationem distorquent; asseverantes ipsam etiam mortem spiritaliter intelligendam.
PL 2, 820B或る者たちは、預言の言葉が持つあの最も厳かな様式――多くは寓意的かつ予表的であるが、常にそうであるわけではない――を捕まえてきて、明白に告げ知らされている死者の復活でさえも、像としての意味へとねじ曲げる。そして死そのものもまた霊的に解されるべきだと言い張るのである。
De Resurrectione Carnis 19.3
Non enim hanc esse in vero, quae sit in medio, dissidium carnis atque animae: sed ignorantiam Dei, per quam homo mortuus Deo, non minus in errore jacuerit quam in sepulcro.
PL 2, 820Bすなわち彼らによれば、まことの死とは、目の前にあるあの死、すなわち肉と魂との分離のことではなく、神についての無知のことである。この無知によって人は神に対して死んだ者となり、墓の中にあるのと変わらず、迷いの中に横たわっているのだ、と。
De Resurrectione Carnis 19.4
Itaque et resurrectionem eam vindicandam, qua quis adita veritate redanimatus et revivificatus Deo, ignorantiae morte discussa, velut de sepulcro veteris hominis eruperit: quia et Dominus Scribas et Pharisaeos sepulcris dealbatis adaequaverit.
PL 2, 820Bかくして彼らは、復活もまたこう主張されるべきだと言う。すなわち、人が真理に到達することで魂を吹き返し、神に対して生き返り、無知という死を打ち払って、古き人という墓からいわば脱け出ること、これが復活である、と。主が律法学者たちとファリサイ派を白く塗った墓に比べられたからだ、というのがその根拠である。
De Resurrectione Carnis 19.5
Exinde ergo, resurrectionem fide consecutos, cum Domino esse, cum eum in baptismate induerint. Hoc denique ingenio etiam in colloquiis saepe nostros decipere consuerunt, quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant.
PL 2, 820Bそれゆえ彼らによれば、信仰によって復活を得た者たちは、洗礼において主を着たその時から、既に主と共にあるのだ、ということになる。そしてこの手管によって、彼らはしばしば対話の中で我々の側の者たちを欺くことを常としてきた。あたかも自分たちも肉の復活を認めているかのように見せかけて。
De Resurrectione Carnis 19.6
Vae, inquiunt, qui non in hac carne resurrexerit: ne statim illos percutiant, si resurrectionem statim abnuerint.
PL 2, 820C彼らは「この肉のうちに甦らぬ者には災いあれ」と言う。復活をその場で否認したのでは、相手をたちどころに打ちのめしてしまうからで、そうならぬための言い草である。
De Resurrectione Carnis 19.7
Tacite autem, secundum conscientiam suam, hoc sentiunt: Vae qui non, dum in carne est, cognoverit arcana haeretica: hoc est enim apud illos resurrectio.
PL 2, 821Aだが彼らは、自らの良心に従って、内心ではこう考えている。「肉のうちにある間に異端の秘密を知らなかった者には災いあれ」と。彼らのもとでは、これこそが復活だからである。
De Resurrectione Carnis 19.8
Sed et plerique ab excessu animae resurrectionem vindicantes, de sepulcro exire, de saeculo evadere interpretantur: quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est, ignorantium Deum.
PL 2, 821Aまた多くの者は、魂が去るときから復活を主張し、それを墓から出ること、世から逃れ出ることと解している。というのも、世もまた死者たちの――すなわち神を知らぬ者たちの――住処だからである。
De Resurrectione Carnis 19.9
Vel etiam de ipso corpore, quia et corpus vice sepulcri conclusam animam, in saecularis vitae morte detineat.
PL 2, 821Aあるいはまた、肉体そのものから出ることと解する者もいる。肉体もまた墓の代わりに魂を閉じ込め、この世の生という死のうちに引き留めているからである、と。