テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 2De Resurrectione Carnis

Caput XXII 第XXII章

Tertullian · De Resurrectione Carnis · PL 2, 823B · 12 sectiones

De Resurrectione Carnis 22.1

1

Post haec, ad illas etiam Scripturas respiciendum est, quae non sinunt resurrectionem secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic jam in veritatis agnitione praesumi, aut ab excessu statim vitae vindicari.

PL 2, 823B

この後、さらにあの聖典にも目を向けねばならない。それらの聖典は、かの魂的な者たち――霊的な者たちとまでは言うまい――に従って、復活がすでにこの世で真理の認識のうちに先取りされること、あるいは命の終わりから直ちに主張されることを許さないのである。

De Resurrectione Carnis 22.2

2

Cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stylo, nec liceat eam ante constitui, quam in adventum, opinor, Christi, vota nostra suspirant in saeculi hujus occasum, in transitum mundi quoque ad diem Domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum, et occultum, nec ulli praeter quam Patri notum, et tamen signis atque portentis, et concussionibus elementorum, et conflictationibus nationum praenotatum.

PL 2, 824A

というのも、あらゆる希望の時は、かの聖なる筆によって定められており、キリストの到来より前に――思うに――それが打ち立てられることは許されていないからである。我々の誓願は、この世の終焉へ向けて、また世界の推移が主の大いなる日、すなわち怒りと報いの日、最後にして隠された日、父のほかは誰にも知られていない日へと向かうことを、待ち焦がれている。とはいえその日は、しるしと前兆、もろもろの元素の揺れ動き、もろもろの国民の争乱によって、あらかじめ示されているのである。

De Resurrectione Carnis 22.3

3

Evolverem prophetias, si Dominus ipse tacuisset: nisi quod et prophetiae vox erant Domini: sed plus est, quod illas suo ore consignat.

PL 2, 824A

もし主御自身が沈黙しておられたなら、私は預言を繰り広げていたことだろう。しかし預言もまた主の御声であった。だがそれ以上に大きいのは、主が御自らの口でそれに証印を押しておられるということである。

De Resurrectione Carnis 22.4

4

Interrogatus a discipulis. quando eventura essent, quae interim de templi exitu eruperant, ordinem temporum, primo Judaicorum usque ad excidium Hierusalem, communium, usque ad conclusionem saeculi, dirigit.

PL 2, 824A

弟子たちから、それらのことがいつ起こるのかと問われた主は――彼らはそのとき、神殿の滅びについての言葉から端を発して問うたのだが――時の順序を導かれる。まずユダヤの時、すなわちエルサレムの破壊に至るまでの時を、次いで共通の時、すなわち世の終わりに至るまでの時を。

De Resurrectione Carnis 22.5

5

Nam posteaquam edixit: Et tunc erit Hierusalem conculcatui nationibus, donec adimpleantur tempora nationum, allegendarum scilicet a Deo, et congregandarum cum reliquiis Israelis; inde jam in orbem et in saeculum praedicat, secundum Joelem, et Danielem, et universum concilium prophetarum, futura signa in sole et in luna et in stellis, conclusionem nationum cum stupore; sonitus maris, et motus refrigescentium hominum, prae metu et exspectatione eorum quae immineant orbi terrae.

PL 2, 824B

すなわち主はこう告げられたからである。「その時エルサレムは、もろもろの国民の時が満ちるまで、もろもろの国民に踏みにじられるであろう」――その時とは、神によって選び集められ、イスラエルの残りの者たちと共に集められるべき者たちの時である。そこからさらに主は、世界全体と世そのものとに向けて、ヨエルとダニエル、そして預言者たちの会議全体にならい、太陽と月と星における未来のしるしを、驚愕をもって迎えられるもろもろの国民の終わりを、海のとどろきを、そして地上に迫り来る事どもへの恐れと待望のゆえに人々の心が冷え、動揺するさまを、告げ知らせられる。

De Resurrectione Carnis 22.6

6

Virtutes enim, inquit (Matt., XXI), coelorum commovebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum plurimo potentatu et gloria. Ubi autem coeperint ista fieri, emergetis , et elevabitis capita vestra, quod redemptio vestra appropinquarit .

PL 2, 824B

「天の諸力は」と(マタイ21章)主は言われる、「揺り動かされるであろう。その時、人々は人の子が雲に乗り、多大の権勢と栄光とをもって来るのを見るであろう。これらの事が起こり始めたなら、汝らは身を起こし、頭を上げるであろう。汝らの贖いが近づいたのだから」。

De Resurrectione Carnis 22.7

7

Et tamen adpropinquare eam dixit, non, adesse jam; et cum coeperint ista fieri, non, cum facta fuerint; quia cum facta fuerint, tunc aderit redemptio nostra, quae eo usque appropinquare dicitur, erigens interim et excitans animos ad proximum jam spei fructum.

PL 2, 825A

しかも主は、それがすでに現前しているとは言わず、近づいていると言われた。また、それらの事が成し遂げられた時とは言わず、それらの事が起こり始めた時と言われた。というのも、それらの事が成し遂げられた時にこそ、我々の贖いは現前するのであり、それまでの間は「近づいている」と言われるのである。その間、それは我々の心を起こし、間近に迫った希望の実りへと駆り立てているのだ。

De Resurrectione Carnis 22.8

8

Cujus etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem floris, et dehinc florem, frugis antecursorem: Ita et vos cum videritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum Dei.

PL 2, 825A

これに続けて、芽ぐむ木々のたとえも添えられている。木々は花の茎を出し、それから、実の先触れである花そのものを出す。「かくして汝らも、これらすべての事が起こるのを見たなら、神の国が近くにあると知れ」。

De Resurrectione Carnis 22.9

9

Vigilate ergo omni in tempore, ut digni habeamini effugere omnia ista, et stetis ante filium hominis: utique per resurrectionem, omnibus ante transactis. Ita, etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in Domini repraesentatione florescit atque frugescit.

PL 2, 825A

「それゆえ、あらゆる時に目を覚ましていよ。これらすべての事から逃れ、人の子の前に立つにふさわしい者とされるために」――それは当然、復活によって、すべての事がすでに過ぎ去った後のことである。かくして、秘義の認識においてはまだ芽吹くにすぎないものが、主の顕現においてこそ花を咲かせ、実を結ぶのである。

De Resurrectione Carnis 22.10

10

Quis ergo Dominum tam intempestive, tam acerbe excitavit jam ad dexteram Dei, ad confringendam terram secundum Esaiam, quae puto adhuc integra est? quis inimicos Christi jam subjecit pedibus ejus, secundum David, quasi velocior Patre, omni adhuc popularium coetu clamante, Christianos ad leonem? quis coelo descendentem Jesum talem conspexit, qualem ascendentem Apostoli viderant, secundum angelorum constitutum?

PL 2, 825B

それでは誰が、あれほど時ならぬ仕方で、あれほど性急に、主を神の右にすでに立ち上がらせ、イザヤによれば地を打ち砕くために――その地は、私が思うに、いまだ損なわれずにあるのだが――立たせたというのか。誰が、キリストの敵たちを、ダビデによればすでにその足の下に服せしめたというのか、あたかも父よりも速やかであるかのように、しかも民衆の群れがなお「キリスト教徒を獅子に!」と叫び続けているというのに。誰が、天から降りて来るイエスを、天使たちの定めによれば昇って行かれた時に使徒たちが見たのと同じ姿で、すでに見たというのか。

De Resurrectione Carnis 22.11

11

Nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora caeciderunt, agnoscentes quem pupugerunt: nemo adhuc excepit Heliam: nemo adhuc fugit antichristum: nemo adhuc Babylonis exitum flevit. Et est jam qui resurrexerit nisi haereticus?

PL 2, 825B

今日に至るまで、部族が部族に対して胸を打ち、自分たちが刺し貫いた者と認めて嘆いたことは一度もない。今なお誰一人としてエリヤを迎えた者はいない。今なお誰一人として反キリストから逃れた者はいない。今なお誰一人としてバビロンの滅びを泣いた者はいない。それなのに、異端者でなくして、すでに甦った者などいるだろうか。

De Resurrectione Carnis 22.12

12

Exiit plane jam de corporis sepulcro, etiam nunc febribus et ulceribus obnoxius; et conculcavit jam inimicos, etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus. Et utique jam regnat, etiam nunc Caesari quae sunt Caesaris debens.

PL 2, 825B

確かに彼は、すでに肉体という墓から出たと言う――それでいて今なお熱病や瘍にかかっているというのに。すでに敵たちを踏みにじったと言う――それでいて今なお世の権力者たちと格闘せねばならないというのに。そして当然、すでに王として治めていると言う――それでいて今なおカエサルのものはカエサルに納めねばならないというのに。